Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

6 Oratio Funebris.

tur. Prudentiae hoc, & verae Maiestatis erat, AudItores,' non tantum Regie , sed di mature liberalitatem, quam festia natio saepe corrumpit, exercuisse. Sed quoniam mentio mihi prudentiae incidit, iam hic campus esset, si & tempus, eadem virtute sapientissimi Regis laudes coronare, quae actiones coronauit. At quicquid a me memoratum est, Opus prudentiae , & vere Regi, erat iudicij, quod a natura ingeneratum literis expoliverat, Regnandi usu, qui optimus est Regum Magister, persecerat. Sane diuinius humana prudentia, sapientius omni scientia erat, sciuisse Regnare, cum qua Ille arte Regibus ad Regna natus, eamque intra ipsa Regnatricis Domus cunabula, laresque ante Regnum edoctus Regnare , prius sciuit, quam caepit ; ac deinceps Regnando Rex esse

melius didicit, sciuitque, quam Lacon ille liber esse, eo ipse prudenti antiquitati nihil nesciuisse visus, quia hoc sciuisset.

Quod si vero qui non intelligit artem , non miratur artificem. nec ignarus operis laudat opificem: quid mirum , si tantus in arte Regnandi Rex, aliquem vel admiratorem non habuit, vel obtrectatorem habuit Θ Non patent tantae scientiae abdita passim omnibus , Auditores, nec Imperandi arcana assequiatur imperitum,& sola parendi disciplina doctum vulgus. Hinc si e plebe quis Reges vel taciturnitatis argueret, vel cunctationis accularet, vel pertinaciae damnaret , is nesciret, vacuissenum, plenis, solidisque pondus inesse . & Regibus proverbis res esse , vel quot verba, tot oracula , eoque rariora et

nam& Dij ipsi venerationem, maiestatemque olim amisissent, si crebris, ac verbosis oraculis, mortalium auribus ob strepuissent. Nesciret etiam cunctatione victricem orbis Vrbem , quam festinatio prope perdiderat, seruatam. rerum que humanarum naturam esse, ut quae cito fiunt, citius euanescant. Faelix equidem cunctatio illa, faelix tarditas, qua ita tarde consulebatur, ut non sero ageretur ι vel ita cunctan-

92쪽

Oratio Funebris e 6s

ter agebatur, ut tempestiue conficeretur; vel denique ita per omnia tarde Regnabatur, ut tarde desineretur, neue cito cum Regno gloria : quorum alterum salutaris illa cunctatio in tardam protraxit aetatem;alterum sera posteritas ita obliuisci tardabit, ut semper meminerit, memoretque. Nesciret demum, eosdem Reges tenaces eorum, quae diu pensitauis sent, esse oportere, nec leuiter ab ei. deseri, quod grauiter suscepissent: ut potius hanc in illis immobilem dixeris animi firmitudinem, quam pertinaciam, quae tamen inter virtutis cognomina locum inuenit, dum ea magnis Imperatoribus

imposuit. Neque vero natura mentem tantae molis capacem,

quin una & personam, utraque dignam, formauerat: ut non tantum ipse Rex esse sciret, sed & omnes Regem , ex ipsa vultus Diuinum quid spirantis dignitate, & in Regibus tantum, sed raro, visa totius corporis Maiestate, quae tota Regem spirabat, Regem narrabat, ut ne quis errare in il- Io , ceu Alexandro Magno, aut Loctico nostro, posset. Solis Scaeuolis, quia hic non Porsenna, aberrandum erat .' quo nomine, imo & suo indignus ille, cuius sacrilega manus flamisma , sed non Scaeuolae, arsit, omnibus flammis digna, nullis expianda. Iam me etiam Regis nostri sortitudo ad se vocat, etsi victus dolore animus reuocat: sed de illa iam dixi, cum

bella, cum pericula memoraui, contra quae murus aheneus

stetit ille V N IC V S in orbe Regnatricis Domus I V N-C V S, ita procellosae flatibus, fluctibusque fortunae obnoxius, ae expositus, ut ipso facili flexu, ac reflexu, omnes turbines; ac tempestates eluderet, ac saeuienti sortunae in ipso motu im motus , infractusque illuderet. Neque idem Rex, quem illabentis Orbis ruinae citius oppressissent, quam terruissent, nee ulla incumbentis mali vis fregisset, contra fauentem obsecunia dantis sortunae Fauonium, quae saepe aduersae victores vicit,

imbecillior suit, tanto flatiostia .aduersa vincere solitus ,

d quanto

93쪽

s s Gratio Funebris.

quanto sertius se ipsum in prosperis. Plura de sertissima v IN

tute loqui, nec vacat, nec decet, inter flebiles imbecilli animi singultus, qui aeque lartitudinem dedecent, ac vincunt a Verum mihi, qui in principio dicendi totum dixeram, ita demum finiendum est, Auditores , ut totum supersit dicendum . Ea nempe istius temporis, ea ingenij mei, in tanta rerum

copia est inopia. Saltem cum inuitia sertissimi Regis constantia finire libet, quia ipse cum ONSTANTI A finiuit: cum illa, inquam, CONSTANTIA, qua superstite constantior omni rupe ille Rex suit ; ubi haec fatis cessit, dolori & ille, quia amisit CONST ANTIAM. Sola nimirum tam inuicti Regis constantiam labefactare potuit CO NSTANTIA, quanquam in caeteris durauit illi ad ,

ipsam, imo contra ipsam mortem, ut nihil eo in vita, nihil in morte fuerit constantius. Sed mea sibi non constat, quin tota hic iam emoritur oratio:& vel ipsam linguam tantς mentio mortis elinguem reddit, ut nec possit, cum maxime debeat , ad duram fatorum Iegem ipsos exleges plectentem Reges exclamare, nec lamentabile illud, Heu, ad tantam Orbis iacturam ingeminare. Leui hoc robur inest vulneri , Auditores rat nostrum in vulnere vulnus, & peiori vicere Iedulceratum ulcus, magnitudine doloris ad ipsam inualidum est doloris vocem , quin & lacry mas unicum doloris leuamentuinis Itaque cum soli duntaxat gemitus pro voce , singultus pro lacrymis dolori supersint, vel in ipsa est constantia Obmutescendum. Verum quamuis cum hac omnium . coronide virtutum, finem habeat oratio mea, Regiae tamen virtutes, multiplici coronamento Regalem Coronam, genti- litiumque fasciculum contexentes, non habent quibus memorandis, quod nec tempus sufficiat , nec ego, vereret iniurius in eas videri tacendo, nitan alias magis suerim dicendo. uuid enim dignum a cie de tanta virtutum Mai

94쪽

state dici potuit ὸ Sed ignoscite, Sanctissimi Manes, quicquid dixi, quicquid tacui r& dum ego finem facio,'vocem Patriet nostrae, imo & Vestrae, Vos alloquentis propitij e coe

Quandoquidem, o immortales Animae, Supremo Regnatori Deo placuit, me, Vobis coelo 1eceptis, orbavisse ; sicut aeternae Delicitati Vestrae inuidere, ita meam infelicitatem satis deplorare nequeo. Amisi enim non Reges, non Domi nos ; sed Parentes, per quos incolumis, florens, beata steti. Inaugurastis me, & consecrauistis aeternitati,Religione ac pietate vestra, illustrastis gloria r selicitate beauistis ; armis defendistis ; iustitia conseruauistis; liberalitate ornastis ; foui stis clementia ; prudentia rexistis; sortitudine stabiliuistis ;constantia muniuistis. Quid multa Θ quicquid bonum, aut magnum, in solio meo antea sedit, per Vos recepi, quicquid impar, aut indignum in vobis compensavi. Aboleuistis illa corporis, & Maiestatis dehonestamenta , quorum me in Kriuoustis, Nigris, Lasconogis, Locticis, nisi animi, virtutisque honestamenta praeualuissent, puduisset: reddidistis, quicquid decorum in Crispis, Albis, Pulchris, habui: restituistis vetera illa virtutis cognomina, Chobros, Iustos, Pudicos, Probos: vicistis sortitudine Audaces , gloria . , Magnos , felicitate Augustos : reliquistis ex Vobis , qui mihi pro Vobis Imperent, qui meas pro Fridericis Cathedras , Senatumque ornent; quos denique orbi ad capessenda

aliorum Regnorum Sceptra accommodem. Pro tantis Vestris in me beneficijs, cum me totam Vobis, Vestrisque cultu, obsequio, veneratione, deuoueo: praestare tamen non

possum, quin Vos vestra in me beneficia magis cumulare possitis , quam ego exoluere. Quare agite , Faelicissimae Mentes, Regem Regum, cuius in Regno meliorem perpetua

95쪽

68 Oratio Funebris:

Imperio vestro tot annis Regnatet in Primogenito Filio', redNuiui, ac perennes Regnate in Regia posteritate sternum supi t. stites vivite, & saustum illud VIVAT, quod Electo Regi meo nuper tota iaciamaui , immortale , ac sempiternum escite .

96쪽

Illustrisi. & ExcellentisS. D. D.

ORATIO

Habita ab eodem Illustrisi. & Excellentisis. D. Romae in Aula Regia Vaticana sexta Decembris M DC. XXXIII. cum Sereni simi, ae Potentissim i V L AM IS L AI IV.

Regis Polonia,O Suecta,Elem Magni Moscorum Ducis, nomine S.D.N. V RE AN O UIII. Pont.Max. obedientiam practaret.

98쪽

C illi est Georgius ex Comiti bus a Thencasn OFlinni,

S.R.L Princeps, quem nemo nouit, quin eum Chri yianarum, Morabum,Politicarum virtutum , velut perfectum quoddans exemplar praedicauerit. Cuius eloquentia in Pontificum, Caesarum, Regum ,Rerumpublicarum probata conspectu cum per eum Sitifimundus Poloniae , s Sueciae Rex Iacobum Anglia in Turcici belli societatem λα- taret , madistius Quartus Vrbano Octauo obedientiam prae Iaret, Venetorum Reipublicae, amncitiam deferret, o tandem Caesari Ferdinando A Secundo , s ardenti bello Germaniae se magnum paciscatorem offerret) plus lauas ac plauyus habuit , quam meus nunc calamus exprimere queat.

Hoc tantum addam, Illum Orbi, s fama, sfacie notum , per diuersos meritorum honorumsE 4 gradus,

99쪽

72 gradus, ad Palat natus Sendomiriensis igniIdtem euectu, demum Procancellarium Regni e se renunciatum , uniuersa agnoscente Poloma in Maistio Quarto iudicium plane Regium , quod filinium, quem ab ipso eius ad Rempublicam accesti Regi gratia dignissimum semper iudicauit, amplissimis

honoribus exornouerit.

100쪽

OS SOL IN S ΚΙ,

ORATIO

E N IT iterum Romam VIadissaus,

Pater Beatissime, & qui nuper Barbaricis ornatus laureis, ad Tuos edes venerabundus iacuit, is hodierna die triplici cinctus diadema te , ante hanc Apostolicam Sedem Tuam, per me oratorem suum supplex procumbit. Uladisiaus, inquam , Poloniae, & Sueciae Rex, ac Magnus Moscorum Dux, qui antequam regnaret,Regum, ac Regnorum Tyrannos debellauit, qui Romam triumphator sine triumpho ingressus, pia vota, &

Pontificiorum Pedum oscula triumphalibus praetulit, qui cum videria

SEARCH

MENU NAVIGATION