장음표시 사용
131쪽
gerere Imperium. Nam qui corpora vinculis, aut carcere obligata tenent, in cogitationes nihil iuris habent, liberas, fraeni nescias, sui & rerum Dominas. Qui mentem nobilissimam hominis partem , attraxere in obsequium, diuinam imitantur potestatem. Effecisti itaque rem omnibus posteris me morandam , cum ijdem, qui te metuebant, diligunt. Cς te ros in latebris, ac te terrimo malorum ergastulo Fortuna retinuit , ut pereundi maturitas cumulo astinorum aucta prope raret . Erant enim iam clara illius undique argumenta. Bello multa inepta corpora, languor virium, Iue inducta tentoria. Tormenta quandoque horrendum mugiebant, esse adhuc qui viveret. Ferreae vero pilae innoxio circum corpora leti cavidebant , quasi ad hoc mitterentur, ut suturi dominij rigorem obsequio, ae reuerenti allapsu praeuenirent. Rapidi s simum a interim properantis necessitatis cursum frequenti incursione iuvisti. Nudatum propugnatoribus vallum, turbatae casar, excursiones impeditae. Globi creberrime emissi, aut in fossa parentabant latentibus, aut patentia certis ictibus in vias castrorum effundebant corpora. Habebant, quo viverent, si auxissent barbariem. Cum ita omnia caedibus miscerentur, &miles assiduo circum Castra penderet opere, moriendi pertinacia inundatione sanguinis intepuit. Coegisti inseris deuotos, ut vivere mallent. Itaque precibus , ae frontibus in terram ruentibus, velut si impudentiam violatς religionis damnarent, cruentum tuarum Victoriarum successum ad Clementiam reuocarunt. Eius te nouerant indolis, ut Victor Animorum dici gloriosius censeres . Inciderunt in mite pectus, &votis facile cedere. Donasti vitam, quam eripere poteras. Indulsisti sortissimis tuorum dextris, ut iacentes lpectarent,
quos gladijs non deposuerunt. Et hoc ipsum Victoris laetitiam auxit, quod tuorum pericula nolueris. Hac arte integram
Tibi addixisti Gloriam . Conseruare victos, ita Tuum est, Ux, quod omne1 vitae munus acceperunt, a Te uno dari po
132쪽
tuerit. Ex omnibus animi ornamentis seligunt eaeteri Principes certa laudum praesidia, quibus sua salia vulgo eximant r&, ne ex singulis pauca admodum delibasse videantur, in unius haerent incremento. Qui omnium concentu irent per ora hominum, pauci extitere omnino. Quemadmodum enim diuinae prope , & non humanae mentis est opus, blandam ammissimarum virtutum faciem , rigore caeterarum non efferare : ita difficile est, sic in uno apparere singulas , ut in communi omnium commercio , quibusdam praeclarius effulgentibus, aliae non obscurentur. Tibi haec praeclarissima gloriae concordia contigit, ut nullum inumbres alterius boni confinio splendorem . Fortis es & mitis; constans & exorabilis; terres & allicis; eadem manu pacem in patria Dues, bellum in hosticum exportasti; gladio cepisti hostes , clementia conseruasti. Omnia tam conspicua sunt, & victis admirandata , ut dum ad pondus, & primam partium ambitionem Virtutes Tuas vocare non possunt, omnes ex aequo praedicent. Laudant Te animi ac virium plenum, immotum , imperterritum , quoties vincis : benignum ac facilem , postquam vicisti . His genero is mentis instrumentis Tuus magis successus inclaruit. Nam ferro cauta saepe eripit suga trepidos, fallunt persequentis diligentia latebrς, vis animo resumpta vincentes moratur. Clementia vero ita certa est Victoriar, ut, quem gladius prata
terit , illa vincendum suscipiat. Fuere aliquando, qui, ut non Victori, sed necessitati se cessisse ostenderent, dedere posthumam e vultibus tabidis proterviam , & viventem in ipsa morte iram reliqueret serati hoc habitu testati, hostes se ad inseros ire. Credebant se pleni triumphi solatium erepturos, si v l.
tima sata exciperent a fauore,& contumaci vultu adhuc aspe- mim sauciarent. Et licet haec non voluntate cadentis qstimanda sint, sed eius, qui gloriae sus litat: pulcherrimum tamen habetur felicitas integrς testimonium , si ab omni parte beata sit Victoria, & non mascula tantum strage, sed parsimonia .
133쪽
quoque sanguinis commendi tur. His tu, REX Inu 'issi-abe, tu isti in gloriam itineribus. ita enim partitus es numero. pararu instructum hostilem Exercitum , ut magnam su-; eperis excidendam ferro multitudinem, quae suo flagitio incurversi : non pauciores autem dimiseris, qui beneficio eua de te Tuo cladem maluere. O Tuam non sortitudinem magis,
quam benignitatem praedicandam l Poetus roboris conscien-ria firmum , & plenum pietate in amictos effudi sit, ne eos calamitate extrema conficeres, qui, nisi per te viverent, vivere non possent. Acceperunt leges , quas in Patria sua seruarent ,& liberi essent, ex genio legitimi Principis , a seruitute caete- .ris obsequendi. Hoc enim vero singulare suit tuae prudentiae miraculum, cum eo rem deduxisti, ut e praescripto tuo, Sacri Iegae Reipublicae obsequelam negarent. oneratos etiam armis abire voluisti, baiulos potius quam milites, ut referrent ad suos damnatae pς nam audaciae. Nam cum uti non possent, ita tulere conditionem, quasi manus praeciderentur. Et sic quoque clemens eras ac mali prouidus; ne incumberent
dolori, quoties serrum inutile ad latus haerens, aut humeris innixum , Victoriam exprobraret. Egregie autem secisti, ut abeuntes non solum armis alligares ad erroris sui poenitentiam, sed potissimam quoque partem deriperes. Ad Trium phum enim virtutis Tuae pertinebat, humanitatem potentia commendare, & ostendere, quod, quae dedisti indulgenter, negare potuisti. Tantum autem in potestatem redactum est aeris ac ferri , ut est aestimare non possint, qui viderunt o HO. sium certe est iudicium, quod extera ingenia in damna terra rum acuere, satis suisse milliariae Arci diruendae, extorquen dae Prouinciae, Regnis una ruina inuoluendis. Non improba bant fiduciam, qui singula conspexere. Inter plurimas molis admirandae machinas, oblongi sunt tubi quidam , di aequaliter teretes, quorum ambitus ab una parte, ad sustinendum
Primum erumpentis ignis impetum, grossior in prodigiosam
134쪽
longitudinem excurrit. Prioribus temporibus nascentis adishuc , & in consuetudinem euntis operis usus erat perquam rarus , nunc licet ubique terrarum non infrequens habeatur , magnitudo tamen hic adeo auxit admirationem , ut nisi es.sent, exire in opus non poste viderentur. Nomina ipsa immane quid strepunt, & quasi iam audirentur, fulmineum in vocabulis explicant horrorem . Quid memorem ea, quae vel in Iongum, ad maius spatium superandum, extensa iacent bellica tormenta, vel in arctiorem formam contracta capacior rhiatu sursum aperiuntur, ut in sublime globos aliaq. Obt ramenta flammis eluctantibus, noceantὸ Praetereo reliqua
aenearum fistularu portenta, di quidquid magni Imperij opes,
an usum belli annis multis effuderunt. Tui gratia tantum videntur consecuta pondus, ut grauate serrent, si reducerentur. Τibi iam accendunt sublucente flamma noctes in triumphum, in plaulum mugiunt, in perniciem hostium tonitrua ac coelenes minas aemulantur. Neque enim decet, ut sileant Victoriam , quam cum sensu quodam excepere .' aut perfidiam ictibus non exprobrent, cui inuite ancillabantur: aut tumultuoso non excutiant impulsu finibus terrarum Barbaros, cum ot sequiis Tuis accesserunt . Et opportune hic ego in eorum. incidi memoriam, cum ad apicem brumalis Tui laboris, ob sidionisque consummationem mea sestinat oratio. Iucundius enim est , di ad gloriar Tuae maiestatem augustius, spectare ipsas potius Legiones supplices, e carcere, quem aeterna ere Xerant obstinatione,prodeuntes. Ibant illae ex senesta suarum calamitatum sede, velut ab inseris extractae, nesciae quid agerent potius, gauderentne . quod in vitam renascerentur 2 an quererentur, quod oculos magnet luci non assuetos, in publicum Victoris Principis, atque spectantium Procerum theatrum essent expositurae ὸ Lucta prosecto animorum, si quae unquam, extitit grauissima, & colores variorum affectuum indices in vultu cunfligebant, nunc hilaritate campum occupante
135쪽
pante, nune pudore instabili metus suos velut In aciem explicante. Horam ignominiae fatalem praeceperant cogitatione, ludibria polluti faederis, vultus laetos partium, longum per hostium oculos iter. Ad maciem , & vultum, ut dicunt, Hippocraticum , cui diuturna obsidio supremum pene vitae diem impresserat, accessit Caudinae pactionis memoria, aut similitudo, extrema grumnarum appendix. Reuocasset illa prope postliminio ad samem , nisi vivere & Victorem co gitassent. Tanta enim est Tuarum qilimatio ac gloria Victoriarum , ut pretium habeant, quq a Tua manu veniunt calamitates . Vulnerum suorum negligens est, quisquis in Tuum gladium, Orbis domitorem, animo declinauit. Plerique Umbris erant similes ; ad illorum tamen vicem, qui ista metren-hes simulant, parem festo aspectum plausui accepere,ne triumphalibus oculis horrorem spectandum inferrent. Vniuersi
porro in ordines digessi certos, ad Augusta usque Regis TusMaiestatis genua, infestos inter vultus, ct triumphum spira tes ibant, lucis fastidium superabant eundi necessitate, formam omnis luctus extemporali istitia tegebant. Vexilla,quq super capita Hostium fulsere, sub pedes Tuos sternebantur, quod male in perfidiam duxissent. Referri tamen iussa , post. quam Victoriam senserunt, & fiduciam sub plantis contraxerunt veniendi in manus. Vidisti tunc REX Potentissime,tot illius terrς Palatinos, Duces, Proceres, & omnium 'antesignanum Sehinum ad tuos nutus procidisse, frontem rupto iureiurando attritam ad inferos prope detulisse, pectus sceleris conscium ex more gentis, sacrilegii commonuisse. Ivit
quoque sub triste iugum, Signum ac Nomen Viri, qui fictet
dignitatis scenam diu iam in voce prς serebat; cum interim
omnes ingentem pudoris molem ex alto animo clerent, tanquam serret iam ceruice pedes. Quid hic aliud facerent nobilissimi terrarum Cives tuarum , quam lςtitia in coelum irent, felicem exitum gratularentur , de suturis victorijs Numeri
136쪽
compellarent . Quem boni huius communio non assceret, ii res viis inopes, spiritum gestiendi a Te acceperunt ρ An enim tempora , quς , ut hostem prςlijs fractum, mora penitus comminuerent, rigorem quendam Martium admiserunt, ad Tuum successum eadem hilaritate non plaudunt, qua prςcipitem liaberali cςde sugam antea risere Θ Borysthenem ipsum insolentimeatu ferocem Boreale constrinxerat gelu, quasi eo fine, ut eunte in duritiem aqua subsisteret, dum contumacia vincem di subsideret in hostibus . Idcirco quam primum deditionen sensit, velut si lettitia glaciem laxaret, aluei impatiens in coranua excessit, nuncias Tue Vustoriς aquas terris ac mari infusurus. Ibit porro optatis a hqc belli prosperitas in ora posterorum , terrorem Nominis Tui per Regna circumseret, Ui.ctorias promulgabit. Serpent hq Laures in immortalitatem, in nouos pullulabunt Triumphos, id Deo agente, ut Regni Tui suum per palmas eat, & nunquam nisi Inuictus audias . Pulcherrima eius rei iam suspeximus argumenta. Quid enim est recens hςe Tuq gubernationis stas, quam continuus quidam Victoriarum textus pauci tot laudibus longos Imperdfiniuerunt annos, ut Tu primum coepisti. Dies aequauerunt 'lices pugnae ; numero praeliorum stant paria Trophaea . . Aspexisti ereptas Barbaris Aquilas, captiuos abdubos, e cisas ciuitates. Cum Moscos persequereris. TurcaS Scyta'. susos accepisti. Torrens quidam Fortunae Tibi demolitur Gentes, properat Victorias. Virtus Tua magnorum operum molitrix, cui iam vices omnes ambiguae sortis obsecundare
docuisti, omnia Tibi sub ij cit. Illa Te ex intimo sinu pacisia sol ij complexu , ad paςandos limites abripit semper atque
impellit. Illa non consilijs modo optimis, sed armis quoque in aduersas partes detonat. Illa post Castra nuper adempta, postremam Belli totius procellam in uniuersam effudit Mosco uiam. Nimirum hie est inoffensus verae gloriae cursus,
di diuinitatis cuiusdam continuus vigor, perpetuo serri ad
137쪽
maana motu, rem inclinaetam in praeceps urgere. armat, suum quisquis ferram breui utentio componit. Cunctatio aliena S eri Sit ruinas, & violentiores sulcitat tempestastes Vt enim corpora, quae diuturna S twktῆgritudo quiete conualescunt, it inquietae bellicis aestibus Terrae, ad robur sese pristinum mora pacis recipiunt. Ille itaque omnes boni Imperatoris partes abunde peregit, qui eodem impetu infir-zas conficit vires, quo incolumes ac vegetas laceravit. Annibal certe magnam suis laudibus asperm labem , quod Li-- hM1tatione perire soleret, ijs clade su a vincentibus, qui cecidissent. Cum Cannensem Victoriam stuperet, amisit Ita iam . Magnus caeteris erat dotibus, &-potissimum inaestimationem militaris rei intento. Fuisset ille amo hoc, dicendorum arbiter Imperatorum, Te profecto magnos inter Heroes primum cesebrasset, in quo omnia eminent belliis
scientiae ornamenta' Non enim satis esse iudicauisti amplitu
ini pectoris Tui tanta sedere in Victoria. Icutus es animum.
Tuum, cui omnia se sata impendunt. Transcendisti constantissime attritum belli limen, fluentibus campis minime reta datus, qui, cadente hyeme palustri similes camo vestigia euntium admittebant. Nihil erat toto itineris tractu lubricum, in Quo tua sortitudo nutaret: nihil difficile, quod ardor militum
non euinceret. Sequebantur generosam mentem corpora roin
busta, solida, laeta, uno hoc maesta, quod adhuc properarent . Alis tanta egebat celeritas, quantam cogitatione conceperant . Neque sic tamen lenta fuit prosectio, quae subitum hostibus attonitis, & maximarum rerum expectatione pendentibus terrorem praemisit, &, cum perfecta fuisset, miscuit caedibus. Hic demum eo me loci video constitutum, Ut verba rebus gestis non possim paria reperire. Haec est miserarum conditio, quod meritis creicentibus nequeant pariter attollere dictionem. Si magnitudo operis aestrinanda est , repitomais facundia, quantumuis altissimo glorietur fastigi .
138쪽
Quid igitur mirum , si, cum ad exitum propero Tuae in Mosco uia selicitatis, ipse quid potius, & qua ratione disseram
subdubitem. Mirer ne velocitatem , quod Plurimae eodem tempore munitiones tempestatem belli exceperint, agri populationem, oppida vastitatem, tota hostilis Regio metum ac trepidationem Θ an successum, quod tropharis terram impleueris, signa saepius obIata calcaueris, Victorias numeraueris pretiijs, supplices conspexeris Proceres, qui procursum armorum deprecabantur an vero immortalem Tuae prudentiae gloriam, ac animi magnitudinem, quod ita paci ineundae impenderis alloquia, ne otium bello interueniret. Videbaseam belli esse optimam sestinationem,quae consilia saetis promoueret, & urgeret victorijs discordes sensus ad exitum. Multos temperata spe & Dederis simulatione disceptatio, plane haerentes in causa, oscitantesque consopivit. Habent hoc ignauar induciarum morae, ut, cum velut fascino, confabulatione motum armorum intercipiunt, non hostes modo diuturnitate reparatos, quasi subitum fulmen, nil tale opinantibus obijciant, sed languore etiam victrices copiaS atterant. Attentus igitur semper ac vigil, ne lenitas improuisam parturiret audaciam , & iustae irae placamenta in perfidiam reuoluerentur, hostilia manu regebas consilia. Et erat hoc grande momentum , non modo iuris debito possessionem eripere, sed
Vlistorijs quoque dubitantes cogere. Nihil enim volebas, quod serro extorquere non posses, eo discrimine, quod sa cultatis maior semper apud Te sit latitudo, quam cupiditatis. Nam moderatio, & plenus Te ipso animus metam ponit desideri js: at vero sortitudo, &generosa magnificae mentis in. ductio, ne orbe quidem hoc definitur. Ista cogitatio Hostes serio ac rigido Tuae potestatis examine solicitos euertit. I fractum Tuum animum per successus ferri, cum diu multum P spectarent, auctoritati Tuae cedere maluerunt, ct iustitig partes inire, quam nudis certare odijs. Quid Tuae Fortunae nega
139쪽
rent, quam facis Cur variss diu fluctuarent sententIis, a d. uersus quos districi am in manibus habes felicitatem Θ Erepistam quo circa reposuerunt Seueria. ., terrarum spatijs amplissimam, ciuitatum copia opulentam , crebris instructam arcibus, ut de Tua obsequium facerent potius, quam obstinatis pectoribus ruinam augerent. Oppresserint licet saecunditatem illius, direptiones frequentes, S pugnantium decursus . longe tamen sertilissima videtur, postquam gladijs exculta pacem protulit florentissimam. Pulcheri ima est ubertas, cum Terrs quas ferro putasti hostili rigasti cruore, victricibus piam iis exculcasti, crescunt in decus Regni , & perennem incolis securitatem germinant. Existimauere Antiqui Numen quoddam eo nomine maxime beatum, quod ambulantis vestigia facili incremento flores, quasi pedibus plantati, sequerentur. Quid ad hanc dicerent prosperitatem, cum progressus Tui explicantur in palmas, efflorescunt in coronas, funduntur in trophsa, &latissimas terras Triumphis, vel ut Laureis, comsitas, caeteris ad ij ciunt prouincijs ὸ Pulchrum profecto ac mec imorabile facinus. Quis enim sperare potuit Seueriam, quae prioribus temporibus per breuia raptabatur 'dera, & alterianis discerpebatur viribus, perpetua lege firmari potuisse atque retineri Vota ad hanc expectationem, & tam remotae Fiduciς aram deerant. SIGIS MUNDUS Pater Tuus eam Hostibus etiam eripuit; sed spem, qua una calamitates solamur, reliquit. Protulit eius possessione limites; sed iecuti. tatem non addidit perpetuam. Damnauit ius, quod iniquis armis secerant ; sed quoties vellent, potuit agi de nouo cau sa, & bellici strepitu sori tentari successus. At Tu eo rem deduxisti, ut, & desperationem eius iurauerint, & de non re Petenda legem tulerint. Magnificum erat, illam Barbaris eripere ι quid quandam addere quasi sternitatem Θ Gloriosum occupatam prςsidijs retinere; quid concordiet excubijs ξ Pro Pulsare pericula armis, illustre atque speciosum; quid tOgs
140쪽
ostentatione Itaque tuti quietiq. vivent incolet, apud quos ne metus quidem atque amittendi formido remansit. Recreabuntur pacis quadam quasi immortalitate , exactς tranquilli tatis imaginem venerabuntur, nihil, quod respectandum sit sibi ac posteris, pertimescent, securi Diuorum puluinari; frequentabunt, quorum ope Tua stetit selicitas . Omnes Te Rege beatos ducent dies, & totam scient secundarum rerum ferre prosperitatem. O magnum optatissimς landatorem pacisi opublics quietis Patronum, &Instauratorem Patris lo magnificum opus, quod inter innumeras gestientium populorum manus feretur ad vitam semperiti eripi laudationi non poterit, quod solers oculis gratitudo perpetim exhibebit.
Quid hae esse potest Victoria gloriosius, in qua, singulara
temperamento, iusta ira, & mansuetudo vincit ac triumphat equς occupatam Prouinciam subditis, latissimum Moscouiς Imperium quietis Vicinis impleuit ξ Merito itaque Fama veris rumoribus 'cunda, Tuam ubique evulgat gloriam, vocibus in Scythicas usque ac Gotticas urbes resonantibus, &mentes Hostium tristes laeta confundentibus imagine felicitatis. Hςc enim est Tuq Virtutis magnitudo , ut ibi Te pone. re possit, quo nuncium Tuorum successuum praemisit. I Fortunatissime Regum, quo Tua Te sortitudo optimis probata semper auspicijs ac euentu , quo Iura Regnorum, & publicae salutis vocat necessitas. Nescit quiescere ram festinata vincendi maturitas, quae unius anni flexu portentosas afflixit vires , euertit conatus, terras ademit. Quid mora non esciet, si sacilis ac expedita belli celeritas, omnia ad veteres Reipublicς leges, auctoritate armorum ae imperio reuocauit λ Dein iecisti iam Aquilas, quas audacia & roboris ςstimatio alto volatu in sublime extuIit; quid superest, nisi et Ottomani. cum calces Coelum, de Lunam exeso lumine mutilam , ad deliquium sui compellas ξ Vt leges vagis seras Scythis, quas domi seruent ι Tuis illi relicti sunt viribus, ut, quod nemo
