장음표시 사용
71쪽
72쪽
r GISM UNDI II I. Regis nostri, de Reginae CONSTANTIAE ossa tu
mulamus , Potentissime REX Serentisimi PRINCIPES, Illustrissimi, Reuerendissimi, Amplissimi Auditores. Omnia ad laudem, omnia ad luctum dixi, cum
S I GIS M V N DI Tertii, cum C O Nias TANTIAE dixi: llegis, inquam sillius , quem me tacente loquuntur omnia, lugent omnia et Reginae illius , quam nulla aetas tacebit. Ipsa omnium vestruma
73쪽
stram, ipsa humani geperis conscientia, sub tantorum Maieis state Nominum, magna Orbis Numina veneratus nec quie- quam humanum , aut mortale, nisi quod hodie tumulamus, caetera immortalia , diuina, sempiterna. Vtinam ct hoc ipsum , quod mori potuit, si aeternum vivere non potuit, saltem ad vota Orbis vixisset, nisi hoc aeternum vivere suisset. Vtinam & Polonia tamdiu hoc spectaculo caruisset, quam is diti adhuc carebat: neque enim , quae ante nos fuit. Polonia tantum par eodem in feretro, quia nec in Solio unquam aspexit; infelicior nobis, quia non habuit; felicior, quia non amisit. Sed haec vota di lamenta post sata, sicut haec non extra vota, & lamenta intra klatia . Nempe eodem funere, quae inter gemitus , & lacrymas funeramus, per ipsam iactu- ram cineramus, noua Sceptra e paternis enata auspicantes, aut vetera in novo, & redi uiuo SIGIS MUNDO eonti.
pio Vladisiais, & Sigismundis, ex rogo hoc paterno Regem natum , & Electum, S paucos post dies ad istas aras inaugurandum, stlici redhibitione nacti sumus. Sed tamen neque, Tu, Noue Sceptris, Antique satis , & meritis Rex, amisisti amisso Parente Pilij pietatem, neque nos sub Nouo Rege
Pristinam erga amissum caritatem. Nam & Tu, maluisses Patrem , quam Regnum, & nos utrumque Regem ; si aut Regnum diuidi potuisset, aut non totum uterque meruisset.
Verum quod dixi, Nobilissimi Auditores, iterum dico, moomnia sub augustissimis illis Nominibus dixisse e neque plus dicere, aut vos a me audire posse, quam quod vobis ipsa
tantorum Nominum ingerunt oracula et quorum alterum vel
ipsum intra se capit M V N D V M ; alterum in una , qua
CONSTAT, virtute omnes. Dicam tamen; quia silentii instar erit, quo venerari tanta Numina praestat, pauculae tot, tanti'. in hac atrata publici luctus Panegyri, quem
magis singultibus, quam verbis loqui decet, dixiste i. ain
74쪽
STANTIA Regina, non sibi tantum, nec una sua, sed
gentium, populorumque vita vivebant , ut merito vita tot salutes complexa immortalis esse debuerit: morituros tamen inter mortales vixisse, hae ipsae mortalitatis exuuiae , quas gemebundi aspicimus , adstruunt . Caeterum , si quis 'nquam mortalium ita natus est , ut genere , ita vixit, ut virtute P. Pra mortales , communemque mortalitatis sortem stetiue videretur: ambo isti tantum altero mortalibuS eminuereia, quantum altero immortalitatem meruere. Sic enim ille in
Regnatrice Domo natus, sic in Imperatrice ista , ut si nouos Reges ipsa consors Diuinitatis potestas, supra humanum genus fastigiat, quam sublime eorum stetit fortuna quos Regale genus ipsa vetustate antiquius, e tot Regum, atque Imperatorum sanguine propagatum, genuit Reges Regum Genitores in eam dudum claritatem , tot aetates , Regna , Imperia , conspirauerunt, ex omnibusque demum mundi splendoribus haec tanta lux coaluit, ut nihil uspiam clarum, nihil Regium esset, quod lumen huic , di ab eadem sibi non mutua uisset. Illinc praesulsit Gottici Regni vetustas, triumphati Orbis gloria illustris , & propria ipsius Regis Domus ,
in quam se tota pridem condidit, decora; illinc etiam incly- tum Iagellonicet stirpis genus, 'licibus Sarmatici Regni Sceptris illustratum. Hinc Augustum Austriacae, hine clariseb simum Bauarieae Gentis decus, ex ipsis Orbis terrarum sce tris, Imperijsque enatum. Vtrobique nihil in genere nor Regium, aut tale, quo aliquid Europa, quo vel ipse orbis nobilius haberer .Qui quotquot sceptris Christianitatis regna- tur, tot Principes, tot Reges in eam affinitatem coegit; ut vel ipse mundus angustus tantae magnitudini foret, nisi nouum ipsa sibi quaesiuisset, inuenisset, subiugasset . nec Christianus suffecturus, nisi cstum propinquar sibi magnitudini Prarogatiua nubendi consuluisset. Quanto asgustior insci
75쪽
n io , & tempore oratio mea ut nec partem tam Augustae Maiestatis complecti possit, & non merito reliqua, vel potius
aliqua venerabunda mentione percurrat, quam longius hae rens lub tanta magnitudine succumbat o Enimuero Ianto generi caetera respondere; indoles , Maiestas , virtus, gloria, sortuna : quanquam aduersa infantiam afflixit, exercuitq. in cunas , nescio, quae mala Cunina imperium, tanquam mox seruitura , & fasces virtuti in reliquam aetatem traditura . Sed quaecunque illam aetatuIam excepit sortuna ; prq ludere magnis , more suo, sata voluerunt. Sive illa iacto iam tum cognatorum odiorum semine, quod in malefidos Patiuos, ae Patrueles excresceret, ad aliam Patriam, ad alia Regna viam mature aperiebant: ae omnia ubique fausta,Obvia, pro- Pitia, praeter natale solum, praenunciabant. Pri maturo etiam
prς sagio, illam ei veram fore Patriam,quq accepisset,non quq ' genuisset, ipsumq. 'liciorem foris, quam domi ; selicem &Poloniam aliena in 'licitate, alieno sceler e, cuius poenas hucusque ingrata Patria luit, dum virtutem apud se natam alibi vidit, di si lateri non timeret,inuidit. Sive etiam ipsa hue PD peraret Gentilitia, ae Regalis Herba,natiuassastidiens, &exosa aquas in stygias miserum versas , campestri inserenda Regno,&Iuncetum suum terris Rcundius propagatura,:vtibi oriretur viror calami & Iunci, ubi iam non draconis iniernalis cubile , quem 'licius cslestibus armis , quam illum an liquum pice , ac sulfure enecauimus , scd saustus albs Aquilet nidus perennat, Regnatque: &hic Regalis Iuncus in .cundum stirpesceret Iuncetum, unde fugacia Lilia in suum Lilietum C lum reuocauerat, sertiliori Herbs in noua Dominantium Seeptra surrecturς locum datura. Quin vix aliter i' ille nasci potuit, aut debuit, quam cstera mundi Numina , in quorum incunabula fortunς inuidia per discrimina, de iuge , latebrarum, alieni simus calamitatem dei uit . ut nec pri- maia terris magnitudinis inclptores, perfectores lue aliata.
76쪽
sorte nasci potuerint, quin alii vitam inuisae mortalibus serae
debuerint, alij per vulnera caesae matris acceperint; transmisso etiam tantae satorum iniuriae Cognomine, ad eiusdem mγ-gnitudinis succetares, ne Orbis obliuisci aliquando posset,
non aliter magna terris obuenire. Sed quid Funeri cum Natalicijs I Quid se retro cum incunabulis Θ nisi sorte quia oportuit , Auditores, Regem nostrum sorte magnorum nasci, qui maximus moriturus erat, memoranda mihi suit haec suae infantiae sortuna . Cuius imperium in tenella illa aetate, vel magis futurorum auspicium stetit i illorum , inquam, per quae sequens aetas citius gloria, &saelicitate, quam annis creuit, quia & ipse virtute prius, quam aetate maturuit, in cuiuS primo vere, iam illa autumnabat . Nam ad extremam pueritiam explicuere se sata; quae diu iam nouam sarmatici Imperij scenam texebant, per Occasum ultimi Regis Iagellonici, alterius. que eorum,qui ei successerant,fatalem fugam, alterius fugax,
quia sterile, fatum. Inde tota Domus Iagellonicae fortuna in SIGIS MUNDO nostro, per Matrem Iagellonico, incubuit . Huc satorum, huc Superum, huc liberae Gentis fauor consensit: quae inclitum hoc Iagellonici sanguinis germen vltra maria quaesiuit, ambluit, elegit, coronauit. Propere haec a me dicuntur, Auditores ; quia immorari magnis paruitas mea metuit , vel quod Caelum etiam, & fortuna Tua, b Polonia, properauit, ne si tardavisset, egissetq. lentius, aut Suecia sanior mora tantum bonum dimittere noluisset, aut caetera Regna spatium ambigendi habuissent. Quin sic undequaque in
gloriam SIGIS MUNDI properabatur, ut ipsa euntem faelicitas ac victoria praeiret, dignum . quem ipsae ducerent; dignae quas ille sequeretur. Secutus est bonis auibus;quia albis Aquilis contra nigras: & antequam venit, antequam vidit , vicit, ipsoq. subuectu& triumpho ad Regnum peruenit.
Tu vero, Nobilissime Aemule, quia in fata pugnauisti, succubuisti. Nesciebas, Te in euae arma strinxisse, cuius Regni, D Quod
77쪽
quod inuadebas Contors in penatibus Fratris tui, altera iam
nata erat, altera nascebatur, Nepotibusque tuis Regnum prq ripere voluisse. Quanquam compensavit utrinque forint una infaustae aemulationis iniuriam , hinc victoria , illinc eorundem armorum , quae vicerant , utili deinceps Obsequio, neque tum alio, nisi quod vicerant, nocumento; imo conseae uni utrinque victoriae fructu, qua victori ex victo pius qualis frater , victo ex victore liberator, uterque mutuo sibi ex ho ste hospes factus esset. Caeterum, sic oportuit auspicata Re .gnum eum , qui sic Regnaturus erat. Tot enim , quibus Regnauit anni, per victorias, S triumphos exiere, ut non immerito a victoria incς perint. Velum ego, tenui hac tumultuarii sermonis cymbula , a litore non moueo, a quo se a
vastissimum , & solis perennium Annalium lyburnicis superandum , explicat rerum bello paceque gestarum, pelagus quas nullus soris Tacitus tacuerit, nullus domi Diugosius, vel ipso suo cognomine longior, prolixiorque sati S narrauerit. Ipsi anni Annales, ipsa saecula , Fasti erunt soli tantae magnitudinis capaces , perenni inter ea , quae SIGIS-M V N DI Tertii gesta viderant, & quae audient, inuidia. Ipsi quoque debellati populi, rriumphatae gentes, Prouin- ei; subiugatet, gIoriam SIGIS MUNDI ad posteritatem strent, testes virtutis, cui succubuerant, eoque ipso stlices, quod in 'lices contra SIGIS MUNDI arma suillent. Sola illa in se crudelis Patria infaelix esse maluit, veI meruit, dum stlicius tam bonae 'licitati obluctando, propriae in 'lieitati,vel alienae libidini obsecundauit. V erum & ibi, quoties virtute, non dolo, cui pIerumque magnae & bons mentes obnoxiae sunt, dimicatum est,gloria SI G I S M V N D Itriumphauit. Recenserem cssos exercitus,expugnatas VrbeSν captas Arces, hostem ipsum fugatum , obsessum, sauciatum; ni sciam optimi Regis Manes, etiam post fata, Cognato b sti malle parcere, cui vivus ipse parcebat s di ni caetera eius
78쪽
tropheta erubescerent adnumerari bellis, quibus non tam gloria, quam supplicium, vel resipiscentia rebcilium quae . rebatur. Quamdiu tamen Κochenausum, Venda, Felinum, Volmaria, Albus lapis , Parnauia, Dinamentum, Ame; stet. num , Stuma, Puchum , aliaque loca cladibus hostium nobi . litata, vel ut compendio dicam, Livonia, & Prusita, in Orbe terrarum erunt vel si hoc nimis, quamdiu Κircholmum
intra Liuoniam, illud, inquam, Κircholmum, quod alterς Cannae, vel nostrum Grineualdum hostibus suit, habebit, is posteritas, quod dubitet, quin potius non habebit, utrum SIGIS MUNDUS.Rex vincere potuerit, an cum potuit, parcere maluerit. Vtinam vero ille ex Fratre hostis ita resipuisset, ut ei caelum quoque parcere voluicti, digno alias Iongioribus satis , nisi in cflum pugnauitat, digno ob inclytum genus, heroicos spiritus, militarem gloriam sui Nominis.
quo toto AUGUSTUS erat titulo; nisi AUGUSTUM impio / bello lacessivisset, &prscipiti sato nouus hic, sed nobilior
Tot illas, in nouum, sed i ultiorem Iustinianum; in nouum , sed meliorem Narsetem inciditat. Quod si ille Regis, Fratri'. ab se violati Manibus victima debebatur ; Nostro ta. men, dum vixit, non minus vincendi gloria, quam parcendi pietas constabat. Sic sanguini suo, sic Christiano, sic subdi. tis utriusque Regni parcebat. Strinxerat enim & hic armata
quod pace tua, Diue'SIGlS MUNDE, pace tua, o
Polonia, post publicam Amnistiam memorauerim) strinxe.rat, inquam, sed inuitus, & magis, ut seruaret, sanaretque, quam vinceret ; vel magis victis, quam sibi vinceret ; adeo sola pietatis, di elementis laude contentu B ut seruator, quam victoreta maluerit. Nimirum libertatem nostram in fluctu . victoriae ponens, quam caeteri seruitute Regnorum metiuntur, vincuntq. aliJ bello ciuili, ut perdant, hic, ne periremus. Verum ubi hostes,non Ciues fiam enim ad veras transeo victorias ijque non tam sui, quam Religionis di Regni quanq
79쪽
quam tum maxime sui debellandi erant: scit orbis, quamdsaepe , quam gloriose vicerit; cuius magnam partem Dulcivi riarum cursu , totum fama peragrauit. Absuit illi tamen armorum aeque libido, ac timor: &quamuis semper vicit, quoties bellauit; nunquam tamen bellauit, quin prius causa, quam armis vicerit. Nulla aetatis parte belli expers, ut Regum pauci belligerare citius incaeperint, nullus serius desie.
rit: cum non iuuenem, non senem, castra, acieS, ellum ignorauerit, tantoque minus virum; etsi hoc discrimen artas eius
non nouit, quae semper virilis, semper bellatrix, semper victrix fuisset. Saepe ducta suo, saepius per Duces, ubique auspi-c ijs suis , semper denique suo, idest, summorum Heroum, atque Imperatorum, non saeculi genio, bellauit, debellauit. Erubuit enim non semel ad aliorum victorias praesens aetas , vel aucupio fraudis surreptas, veI fidei alienae pretio emptas, vel Iarua pacis & amicitiae ementitas, vel proluvie sanguinis
Christiani contaminatas: dum premunt odia ante bellum, sui incautos Opprimant magis, quam vincant: induunt in bel- Io non tam arma, quam odia, ut non vincant modo, sed perdant: deponunt post bellum arma, ut infestius amici, quam hostes noceant: scilicet ius armis, virtutem dolo, gloriam successu metientes.Sed Regi nostro bellum suit non odiorum, sed armorum, pium & gloriosum certamen: non sorum, &nundinatio alienae fidei, sed verae pals stra gloriae: non securitatis, & pacis decipulum, sed clarum sortitudinis experimentum . Non ante inferre bellum solitus, quam publica auctoritate sancire: non premere, sed prelo, ac typis, hosti &Orbi evulgare: nec ante armorum causas arma sumere, magisque iniuriam , quam hostes vindicare et nunquam odijs armatus, nec armis, nisi & iustitia ; nec utroque, nisi ut vince fr, iacere hostem, non perire contentus, nisrqui perdere coegisset. Minimum iuris in eius victorias fortuna , nihil
stau , totum virtuo habuit. Neaeo vidit in acie & periculotimi
80쪽
timidum, nemo post victoriam tumidum, nemo victoria victum; sed ubique hositum, ubique sui, semper ipsius victor victorem . Hς fuerant , optimi Auditores , S I G I S
MUNDI militandi artes, hςc bellorum arcana, hqc strata gemmata : quibus tanta singulis annis, quibus Regnauit, gessit, quanta vix Regum quisquam omnibus ἱ cum tot Regnasset, quot haud multi vinere: ut quemadmodum annis hostes, hostibus bella , bellis victorias numerare possumus ;ita si annos, rerum gestarum magnitudine metiemur, in states, & saecula transibunt; nec iam annis, sed saeculis
SIGIS MUNDUM Regem vixisse fateri cogemur. Non
Per minora etiam locorum,quam temporum spatia rerum gestarum multitudo, & magnitudo incessit : illic dimidium prope saeculum, hic maiorem solidς Europs partem emensa. Quanta enim terrarum spatia intra se condunt Vistula, Albis, Ister, Bori sthenes, Thanais; imo quanta mare Balthicum , Glaciale, Pontus Euxinus . victrices SIGIS MUNDI Aquilς sunt peruagatς . Vidit quoque eas nuper Rhenus, vix pervius Romanis, conspexit si pilis cum suo Bosphoro aduersa coecorum sedibus Vrbs, obsessamque se sensit, & sumantium in vicinia Ciuitatum, pagorumque fauillacea fuligine foedatam . Quin nec maria , nec Alpes stitissent victoriae cursum ultra tuas, Bolestae, columnas prouectum, ni intra sata cognominis sui virtus Polonica ultro stetisset, maluisset queo stabilem solo, quam fluctuantem salo gloriam. Sed ut rebus ipsis loquar, Auditores, breue, sed magnum earum com pendium, fastis atque aeternitati fuerit. Michael Palatinus Moldauiae magno praelio victus I Roseanus Valacnlae imminens , in ipso belli limine oppressus ; grande uterque documentum , Socios atque clientes tanti Regis, Regnique non impune lacessiri. Casi Gereius Dux Tauricanus ita in Cecoria repressus, ut leges pacis accipiendo, victorem, qui dabat, lateretur;cuius etiam modo Nepos post Carolisonos, Pontos,
