Ioannis Casae Latina monimenta, quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1564년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

propter diuitias, quod iis diutius frui magni saceret languidior fuit vel propter paupertatis effugiendae, atque aliquando abundandi spem, periculum distulit 'ostium autem poenas sumere sua ipserum salute optabilirus cum ducerent, simulque statuerent omnium pericu 'lorum hoc esse pulcherrimum, illos ulcisci, atque has a prpetere laudes voluerunt; incertum quidem rei bene gerendae euentum spei mandarunt id autem , quod se-niel a se approbatum haberent, factis committendum statuerunt cumque plus in eo ponerent, Vt, pugnando si quid aduersi accidisset, ferrent, quam ut cedendo salutem consequerentur, verborum quidem ignominiam sugerunt; rem autem corporibus subierunt, minimoq; fortunae ac temporis momento cum summa potius spe, . quam pauore Vllo tenerentur, evita discesserunt. Atq; hi quidem merito tales in patriam extiterunt. Qui autem reliqui sunt, ileam debent in hostem mentem dari sibi optare, quae of ensionis, non virtutis habeat minus; nec ex oratione selum utilitatem attendere, quam pluribus apud vos, quibus ea nihilo secius nota est , persequi ficile licet, quantum in conseruanda patria, hostibusque

propulsandis bonim sit, commemorante sed potius eius vires quotidie re intuentes,illius amore incendi: quq cum magnae nobis visae suerint, illud cogitare debemus, ab ij parta haec esse, qui recta cum cognoscerent, tum e tiam auderent, quiq; cum turpitudinis verecundia rem gererent nec vero siquid cohati aliquid offenderant, sa ciendum sibi esse existimabant, ut sua propterea ciuita- item Virtute priuarent, sed praemium omnium praeclarissimum ipsi permittebant: cum enim corpora publice traderent, priuatim, quq numquam consenesceret, laudem acquirebant clarissimumque monumen tuni consequebantur,no tam quidem illud, in quo sit ipsi sunt, quam in quo apud omnes quecumque aut Verborum, aut rum occasio sese dederit,illorum gloria perpetuis au μbus celebrata conditur Clari enim viri uniuersum ombem

212쪽

O, sbem terrarum sepulchrum habent, atque eos non tantum domesticis in bustis inscripta elogia apud suos celebrant, quantum apud exteras nationes non scripti, nec operum magis, quam cogitationis unius cuiusq; animo; ac menti illorum memoria obuersatur. Hos igitur vos nunc imitati beatam vitam in libertate libertatem vero in sortitudine ponite, atque in re bellica periculum subire nolite spernerc nec enim miserorum est magis, quibus nulla meliorum sit rerum expectatio, mortem Ontemnere, quam corum, quoruni vitae in contrariam partem conuerso etiam nunc agitur praesertim quibus siquid aduersi evenerit, magna mutatio sutura sit vehementius enim viros quidem generoses cum turpitudine coniunctum incommodum angit, quam cum an inai robore communi in spe simul nata sensuque carens mors. Quocirca ne vos quidem, quicumque horum parentes adestis, miserabor potius, quam con labor nec enim ignoratis varijs vos multiplicibusque miserijs natos praeclare vero cum illis agitur, si quibus decora haec obtig rint, qualis horum interitus est, vesterque luctus, quibusque vitae fuerit felicitas equalis. Nec vero me sugit, qua dissicile factust,h c cuiquam persia aderi presertim cum peris p suturum sit, ut aliorum res secunde, quibus vos quoque aliquando florueritis , vobis memoriam refricent: nec enim cum i)s, quae numquam experti si mus, bonis caremus, dolori ea res est, sed cum ea, quibus adsuevimus, eripiuntur. Verumtamen qui quidem liberos etiam nunc procreare per elatem possunt, conseiari

sese noue spe sobolis debent: sti)s enim ali)s suscipiendis, cum priuatim eorum, qui extincti sint, obliuiscentur, tum vero ciuitati dupliciter proderunt quod ea neque ab hominibus desieretur,&protectior erit. Nec enim euenire potest, ut aequi bonique aliquid ab his cogit tur, qui collatis in commune pro virili cuiusque parte liberas, periculum non quaverunt. Qui vero maiores natu estis, quibus maxima vita pars, quod lucro est appo

recenta

ibi,

fici

ilice

213쪽

re solent, consectatur, sed dignitatem Magnum Vero certamen horum silijs fratribusque paratum video: eum ςnim, qui non sit, extollere omnes laudibus consueuerunt. Itaque cum excellenti virtute fueritis, vix tum demum non pares, sed aliquanto tamen deteriores , quam

hi, dicemini: viuis enim inuidetur ab ciusdem laudis aemulis qui vero e medio excesserunt,eos hominum beneuolentia sine ulla obtrectatione honorat Ouod simihi de mulierum quoque officio non nihil dicendum est, quae quidem viris estis orbatae,breue est, quod de re tota praecipiam Letenim si vestra congruere cum natura Voletis, magno id vobis honori erit, cum quam minimum de vestris cum viti)s, tum etiam bonis ad homines fama emanabit. Haec nos quoq; non inutilia habuimus, quae, huic legi obsecuti, oratione persequeremur. Ac vobis quidem partim iam, qui humantur decorati sunt, partim ero eoru liberis,M uoad e pueris excesserint, ex laac die publice alimenta ciuitas prςbebit, quae utilem in primis talium certaminum coronam ijs, reliquisque omnibus decreuit Etenim qui maxima virtuti praemia proponunt, eorum sortissimi ciues rem publicam gerunt. Sed iam, ubi suum quique luxerint, discedite. Conti Periclis ad Atheniensis. IN1M1 mihi inopinata vestra in me accidit iracundia: et enim insimulari me sentio, eamque ob causam contionein aduocaui uti, si quid aut mihi iniuria insensi estis, aut aduersis in rebus animo succumbitis, admonerem vos atq,

arem. Nam equidem sic existimo, magis uni

214쪽

ssc ORATION Esuersa re p. stante fortunataque, priuato iuuari, quam singuloriam ciuium secundis rebus, illa afficta ut enim pri uatim aliquis fortuna sit optima, euersia ameret'. ipsum quoque concidere necesse est: at contra, qui in beata ciuitate miser ipse sit, multo magis seruatur incolumis. Quod si ad singulorum ciuium tolerandas calamitates satis resp. virium habet illius autem aerumnas ferre singuli nequeunt, quid est, cur non omnes illi opem seramus ' cur ve doni esticis incommodis exanimati rei p.conseruande curam dimittamus 'id quod vos facitis, meque

huius belli auctorem, vosque adeo ipsos, qui mihi eadere adsensi estis, accusatis habeoque ego vos infestos qui sum is maxime, quid recte sentire, Mid, quod sentiam, comode nihilo, quam iij, minus eloqui possim fidemq; patriae amans,idem incorruptus integerque sim.Namq; cogitares quis potest, sed oratione, quod vult, plane explicare nequit, perinde est, quasi nihil illi in mentem

venerit qui vero Vtrumque praestiterit , is, si insensiis ciuitati sit,haud qua ouam eodem modo amice quicquam dixerit quod si adsit id quoque specuniae autem non

resistatur, profecto uniuersa illa hanc unam ob rem venalia sint. Quocirca si haec in me proter ceteros modica esserati, de suscipi edo bello mihi adsens estis, iniuste nimirununc, quasi iniuriam secerim, culpam sustineo. etenim si utrumuis licet, bene alioqui costitutis rebus, sumnas stultitiae sit bellum suscipere cum autem ita res reddisset ut vel cedentibus continuo in alterius ditionem cadendum

csset,vel resistentibus cum periculo dimicandum 'ui illud refugerit periculum, magis quam qui exceperit, reprehendendus est . Atqui equidem idem sum, nec a pristina sententia discedo, sed vos a mutati estis etenimo hic vobis persuadebantur, integri scilicet cratis: cum paenitet,detrimentum accepistis. Ergo propter consilii vestri imbecillitatem factum est, ego ut non recte sensisse videar: quoniam id, quod molestum est, doloris qui

dem sensum in uno quoque iam efficit utilitatis vero fructu

215쪽

fructus remotus adhuc obscurusci est tantaciue rerum, commutatione facta, idque in breui, imbecillus animus uester est ad constanter in sententia permanendum frangunt enim animos,atque abijciunt, qu subita atque improuisa praeterque omnem rationem eueniunt qualia sunt quae uobis acciderunt, in primisque pestilentia Verumtamen qui tantam ciuitatem incolatis, quique in ea dignis institutis educati stis, omnem fortunam subire paratos esse decet neque gloriam uestram obscurari pati aeque enim homines blent eos, qui quam habent dignitatem, eam per ignauiam amittunt , accusare atque eos, qui qua indigni sint, eam sibi per temeritatem arrogent,odisse. Quapropter rem familiarem deplorare desinite , ad salutem rei . incumbite nam quod ad laborem adtinet, qui nccestario in bello sustinendus cst, ne nimis magnus ille sit ac nihilominus tamen hostes supcraturi simus, ea quidem de re fatis profecto uobis ste debent, quae alias sepe in eam sententiam a me dicta sunt: nihil este, cur merito reformidare bellu hoc deberetis sed illud tamen ostendam, quod neque venire vobis in men tem de vestris ad imperium obtinendum opibus mihi videtur, nec ego antea commemoraui, nec Vero ne hoc quidem tempore dicerem,veritus scilicet ne inflatius gloriari viderer, nisi timore vos praeter modum exterritos intelligerem. Etenim vestris vos modo socijs imperare arbitramini: ego vero illud defendo, cum duo sint omnino,quq perspicuum habeant usum, mare scilicet,&terra; alteri vos uniuer dominari, non modo quoad tenetis nunc Verum etiam quoad progredi voletis tanta enim nauium facultate nauigantes vos, non rex, non vlla alia

natio est, quae impedire hoc tempore possit. Quamobrem maiores omnino hae mihi opes videntur, quam ut cum agrorum aedificiorumque, Quibus priuari Vos magnum ducitis, usu comparanda Vobis sit. Minime igitur grauiter haec serte, sed potius leniter: diuitiarumque istas dea

licias,huius magnitudinem imperi spectates, parvip B dite,

216쪽

clite atque ita cogitate si in libertatem incubuerimus, illamque conseruabimus, eam ipsem sacile per se haec esse

recuperaturam: qui vero alterius parent imperio, ij ea quoq; , qu antea parta habuerant, amittere consuerunt. Nec vero committamus viviraque rein seriores, quam patres nostri suerunt, deprehendamur qui non ab alio

tradita haec , sed suo parta labore,& tenuerunt,4 conseruata esse, nobis prodiderunt turpius est enim quae habeas, ea tibi eripi, quam quae acquirere concris, ea adsequi non poste. In hostes autem animo non fidenti modo, sed etiam despicienti ire debetis. Nam siduciam quidem, fortunata stultitia, vel ignavo pepererit despicientiam Vero conscientia modo, quantum quisque hostibus consilio anteeat, id quod in vobis est, efficit si quidem pari fortunae condicione animum prudentia communi aduersiriorum contemptione x spei, cuius in rebus dubijs omnis vis ac robur est, nihil magnopere confidit: sed suis viribus consilioque, cuius prouidentia multo est certior, nixa est Ciuitatis igitur maiestati, quam propter imperium obtinet, quandoquidem ea uniuersi gloriari seletis, succurrite nec enim laborem fugere, aut ne honores quidem consectari debetis nec vero existimate una modo de re esse certamen, an pro libertate seruitutem habeatis sed etiam de imperio amittendo agi, deq; periculo, quod vobis ab i)s imminet, quos propter imperium infestos inimicosque habetis quod quidem vobis imperium, ne, si qui sint quidem, qui metu atque inertia adducti hoc tempore ad iustitiam remigrare velint, deponere iam liceat iam enim illud quasi tyrannidem obtinetis quam occupare, iniustum liabetur deponere, periculosum est. Nam hi quidem per breui rem p. si hec alijs persuadeat, aut sicubi ipsi per se suo arbitratu vivat,

euerterint nec enim stabilis est inertia, quae non indu striae comitatu structa sit nec in ea ciuitate, quae imperium obtineat, sed in ea, que alteri pareat, ad tranquillam est seruitutem utilis. Vos vero nequeatalibus ciuibus

217쪽

bus induci vos patiamini neque mihi, cui de suscipiendo bello adsenti estis, ne si irruentes quidem laostes ea in

nos secerunt, quibus par sui imperium recusantes, as-fici, insensi sitis. Nam pestilentia quidem haec,omnibus improuisa, Vnaque omnium rerum maxime inopinata accidit propter quam certo scio aliquanto me etiam magis odio vobis fle, haud meo quidem merito, nisi tiouid etiam vobis boni, non ratione, sed casu, euenerit, id quoque mihi assignaturi estis sed que diuinitus accidunt, ut necessitas cogit que ab hostibus inseruntur, ut virtus postulat, ita serenda sunt: isque mos ciuitati antea fuit eum vos manere sinite cogitateque huius urbis nomen summa esse apud omne mortales gloria: propterea quod in rebus aduersis animo non deficiat, quodq; maximum ciuium numerum, laboresque quam plurimos bellis gerendis consumpserit, maximasque ad nocVsque tempus opes habeat quarum quidem an perlictuum, si quid etiam aliquando nobis accidat natura- is est enim rerum omnium imminutio, posteris memoria relinquitur, quod Graeci Grecis quam plurimis

imperauimus,4 maximis bellis partim cum uniuersis; partim cum singulis contendimus,urbemq; omnibus bonis undique resertam ac maximam incoluimus. Atq; hqc, inertes qui sunt , sortasse reprehendent qui vero moliri aliquid,atque agere cupiunt,etiam aemulabuntur: quibus autem opes nuti sunt,inuidebunt. Sed omnes qui

hoc sibi sumunt, ut aliis imperent, odios inuisque in

praesentia sunt. Verumtamen qui imaximis in rebus inuidiam subeunt, prudens costium ineunt odium eniti, minime diuturnum est: at splendor in praesens,atque in posterum gloria perpetuis laudibus celebrata,sem iterna est. Vos igitur id, quod in reliquum tempus honestum suturum est, nec est in praesenti turpe, cogitatione

precipientes, omnibus iam paratis rebus utrumq; vobis conseruate neque ad Laced monios de pace mittite,neque prssentibus malis premi vos prae vobis serte . Nam

218쪽

qui rebus aduersis animo minime stanguntur, et re maxime resistunt, ij populorum4 priuatorum sertissimis Maorati Plataeorum legatorum ad Lacedaemonios in exercitu.

Et iniustam sicitis Archidame atque Lacedaemoni), minimeque vobis ac patribus vestris dignam, qui exercitum in Plataeeoruni fines introducatis Pausa nia cnim ille Cleombroti filius, Lace- demonius, cum Graeciam Medorum dominatu, una cum 1 Graecis, qui pugnae illius, quae apud nos facta est, periculum subire non recusarunt, liberasset, immolatis in Plataeeorum soro Ioui liberatori hostijs, omnibusque adhibitis secus, urbem atq; agrum Plataeeis reddidit, suisque legibus uti voluit, nec bellum illis ullo temporc quemquam iniuste, aut seruitutis iniungendae causa facere; si minus, auxilium omnes socios, pro suis quemque viribus, serre. Hoc igitur patres vestri virtutis nobis atque alacritatis, quam adeundis periculis illis fuimus, praemia tribuerunt At vos contra, quam illi censuerunt, facitis: Una enim cum Thebanis, nobis mimicissilinis, eruitute oppressum nos venitis Quamobrem deos, in illo sedere testes interpositos, tum patrios vestros, nostrosque hosce penates, testati, edicimus vobis, ne quam Plat eorum finibus iniuriam inseratis: neq; iusiurandum violetis sed, quemadmodum Pausanias sanxit, nostris nos legibus uti permittatis.

Archidami

nta Vo

219쪽

Tis s Archidami, Lacedaemonioram regis,defensio.QVVM vos quidem Platae ei dicitis , si modo cum dictis facta consentient. In libertate igitur, quam Pausimi termissu habetis, cum ipsi remanete, tum vero alios, qui illorum soci periculorum vobiscu

tempore coniurarunt, nunc au

ton Atheniensium imperio subiecti sunt,vindicate horum enim ceterorumque libertatis recuperandae causa tantus hic conatus, bellumque hoc excitatum est, cuius

Vos aequum est maxime quidem participes esse, ac Vos quoq; iusiurandum conservares si minus, at saltem quiescere, remque vestram agere, neutriusque esse partis atque in amicitiam quidem utrosque recipere in belli autem secietatem neutros. lis quidem contenti erimus. Defensio aber Archidami, contra responsium, quod Iderant legati. i. vos urbem Lacedaemoni)s nobis atque aedificia tradite, finesque monstrate tum arbores, siqua pr terea habetis, quorum iniri numerus possit, nobis adnumerates ipsi autem in quas cumque commodum est partes, tantisper dum bellum est, cedite, atque eo consecto, nos, quae acceperimus, reddemus Vobis. Interim apud nos deposta habebimus, colem usque,d quod vobis suturum sit satis, pensitabimus. otio

220쪽

bis per iusiurandum illud, quod maiores vestri iurarunt, ne quid noui c6sibicapiatis, postu

lant.

Contio Cnem praefecili classis Lacedaemoniorum, cum instaret naualis pligna. VPΕRivs Peloponnesi nauale pro lium, si qui sorte sunt, qui eo commoti, suturum quoque extimes ant, non iustam causam ad formidinem habent: minus enim paratis nobis, quod vos non ignoratis, commissum est,cum ad pedestrem potius expeditionem, quam ad naualem pugnam nauigaremus aduersia r terea multis in rebus sortunius sumus: tum nonnulla etiam nos, utpote tunc primum nauali proelio decertantes, propter insolentiam se-

fellerunt. Quapropter neque ob ignauiam victi sumus, nec animum,qui non plane superatus sit, sed aliquam etiamnunc in se habeat excusationem , aduerse rerum euentu retundi decet,sed ita cxistimare casu labi homines posse sed animo semper eosdem erecto stare. Nec vero ubi virtus adsit, inscitiae quemquam excusatione usum

timere licet, nec vos tantum usu posteriores estis, quantum virtute anteitis horum autem scientia, qua maxime exterremini, siquidem fortitudinem habeat, quae didice .rit,ea cum ventum in discrimen sit,& meministe, Me

plicare poterit sine animi vero magnitudine nulla in arte

SEARCH

MENU NAVIGATION