장음표시 사용
391쪽
tio. Illustr. L. B. AΝswIET E in cadauere hominis, qui ex angina cirritos et inde oriunda tabe perierat, ita contractum ventriculum inuenit, ut capacitatem haberet intestino tenui non maiorem. Comment T. I. p. 37. Et in cadauere feminae quae spiritum vini copiose hauserat, ita contractum ventriculuna vidit et mim ara, ut capacitas eius otium columbinum non excederet. Diss de mot mrocul. 6 17. idem euidenter adparet in vivis animalibus incisis, dum ventriculus acri quodam caustico liquore tangitur; tunc enim ex maxima capacitate in exiguum et perquam angustum spatium contrahitur. Idem fieri obseruatum est ab alcolaole applicato, et mechanica solum irritatione per cuspidem cultelli facta iunio nonnunquam et post mortem haec experimenta succedere visa sunt. Ergo certum est, fibrarum ventriculi contractioneni longe maiorem esse, quarta ex dicto mathematicorum calculo sequeretur An vero in statu naturali brae hae adeo sese contrahant, ut omne ventriculi cauum deleant, omnemque sua constrictione cibi massam propellant, alia quaestio est, nec facillime decidenda. Id fieri negat BoERHAAVIVS, H ADLE admittit. Elem, AD Tom. VI p. 63. 64. Et BOER-D MANI VI quidem plenariam ventriculi euacutionem pressioni diaphragmatis et musculorum abdominalium tribuit Contra haec autem reponit ALLERVS, ventriculum a se perfecte vacuum repertum esse, et in homine fame enecto et in animalibus non ergo dubium esse posse, quin integre evacuetur iam autem plenariam euacuationem non posse tribui pressioni dia-phragmatis et musculorum abdominalsum, quum pres, si hae valde indeterminata sit, nec contenta ventriculi directe uersus pylorum agat, si liuida excipias, quae accedente pressione quaquauersum subterfugiunt, ubicunque exitus datur Deinde spinas etlacn piscium
392쪽
37 PRAELECT IN H. BoERHAAVE et aciculas deglutitas ad anum usque promotas fuisse;
quae uti que aliter, quam propria ventriculi contractioite propelli non potuerint adeoque ventriculum vi propriae fabricae in integrum euacuari. Veruntamen haec celeberrimi Viri argumenta me nondum conuincunt;
addam alia fortiora , et haec quoque nihil ostendere, postea uincam. Atque inprimis addi prioribus argumentis debet, quod ventriculus, iam inanitioni propinquus, flaccidus deorsum pendeat, curuatura minore se periora, naiore inferiora spectante, quod adeo tune pylorus recta fere ascendat et acutissimum angulum cum duodeno essiciat, unde augetur dissicultas integrae euacuationis, nisi plenaria constrictione, ab oesophago incipiente et sensim usque ad pylaeum continuata, exprimatur quidquid adhuc residui in ventriculo super, fuit; nam praeli abdominalis actio non magis versus pylorum, quam versus es phagum ventriculi contenta urget. Secam ventriculus iam pene flaccidus
longe minus diaphragmatis et abdominalium musculorum actioni expositus est , quam repletus Tertio edenique etiam corpora, quae cum fluidis aut mollioribus ingestis per pylorum elabi non posse videntur, a
men de ventriculo in intestina transeunt ut globuli metallic deglutiti, imo etiam corpora metallica plana, e g. monetae deglutitae, quae ob ipsam suam planibilem vim praeli abdominalis certissime eludunt. Atque
adeo necesse est, ventriculum vi propriarum fibrarum integre constringi, ut talia propellantur. Omnia vero haec argumenta, tu speciosa, nihil probant, et ii At ccc A, A minimum. Nam primo, quid refert, vacUUm .penitus et in homine et in animalibus fame enectis ventriculum repertum esse dum per longam inediam omnis cibus denique in fluidam materiem solutus est, et
laxis pylor dilapsus, partim venis bibulis ex inedia
uX inanitis fluidum resorptum Nemo non penitus va-
393쪽
cuum in tali casu ventriculum expectaret. Sed cur non simul penitus constrictum et absque auitate arctatum inu ni HALLE Rus id enim Omnium opimae rem
quaesitam decideret. Deinde spinas piscium 3ropelisper pylorum, quae facile adhaerent mollioribus ingestorum particulis, quid mirum si cum iisdem propellantur et una cum reliquis ingestis haec potius propelli,
quam vacuo ventriculo, multo maiorem probabituatem habes vacuo enim ventriculo spinae eiusmodi adeo non promouerentur, ut potius magis ventriculi sese contrahentis parietes infigi deberent maxi e cum nullus intercedat cibus, quo irretii i et
abscondi possent. Eadem argumenti ab aciculis deglutitis desumti resolutio est et si quidem tales his omae sint, etiam acicula deglutitas per pylorum ad te sima et ad ipsum usque anum prouoluta esse habentur historiae multo plures, quibus contrarium conmiti, adeo ut mira saepe vias eiusmodi acuta corpora sibi faciant, et ad exteriora prodeant neque proinde ex casu mere fortuito argumentum solidum formari possit. Sed et ad ea argumenta quae addidi facile responderi potest. Globuli metallici deglutiti moneta metallicae planae etc. ex ventriculo in intestina propelluntur, nec videtur hoc seri posse actione praeli abdominalis, vacuo fere ventriculo parum huic adtioni exposito. Sit
ita quid porro inde ergo necesse est libras ventriculi penitus constringi, ut haecce propelli possim per pylorum. Pessima consequentia imo vero haec repleto ventriculo vel sponte sua exitum moliuntur, aut certe mutato situ corporis, et facile ad intestina transeunt, modo pylor angustiam sirperare possint. Sequens consideratio rem omnem dilucidabit. Supponemronetam exiguam, vel globuliani metallicum deglutitum, suppone simul ventriculum ingestis repletum. Jumens velitriculus situm suum 'tat, ut curuatura maior an
394쪽
terius assurgat pylorus antea recta sursum eleuatus, et cum duodeno angulum acutissimum intercipiens, nunc, angulo eo fere abolito, recta postrorsum imo et aliquantulum deorsum tendat. Sic nascitur decliuis versus pylorum via. V in quo grauius corpus quoddam est, eo magis proprio suo pondere in decliuia ruit. Talia ergo metallica corpora proprio suo pondere prae aliis omnibus ingestis versus pylorum ruere necesse est, et via facili in duodenum descendere, si modo per
pylori aperturam transire possint. Praeterea multum huc conferre potest mutatio situs corporis; nam dumi cemus et dextris ater incumbimus, etiam vacuo ven
iliculo pylorus infimus fit quo ergo facilis iam descensus patet atque adeo nullo argumento euinci potest, ita ventriculum in statu naturali constringi, ut omne eius cauum perfecte aboleatur. Vbi linia agunt, ora ventriettsi, quae osophagi et duodeni tamente infertu arctata iam erant ex propria fabrica claudunt. Orificium ventriculi superius clausum esse, repleto inprimis ventriculo, iam alibi monui; nam praeterquam quod oesophagus inter discedentes, seque mutuo ad latera decussantes diaphragmatis fibras
transeat, ab iisque stringatur, etiam a tumente et antrorsum surgente repleto ventriculo e phagus inlle 'itur, ut angulum fere rectum cum ventriculo intercipiat. Denique ruga interiores villosae membranae circa superius uentriculi orificium plurimae sunt, et in modum radiorum illud ostium ambium, et fibrae ultimae annulares oesophagi idem lio orificium cingunt, ad fraudum valentes et sese etiam decussantes, ut claris Viris visum es f. Hinc caus e lassicientes hic conspirant, quibus hoc ventriculi orificium coarctatur. Inferius autem ac dextrum ventriculi orificium, etsi non ita perso te clausum est, ita men conuiuet, ut solum fluida
395쪽
et pultiformia ex ventriculo dimittat, maiores ac crassiores ciborum particulas retineat. Quod ut melius m-telligatur Helviori fabrica dicendum est Nemr in
dextro ventriculi fine, qua is angustistitam iam in duodenum continuatur, interius plica valvulosa, annulam, ex ultima peripheria ventriculi educitur, verius axin introrsum connivens ita annulus formatur tumidus, mollis, lubricus, satis crassus et plicatus, in medio sui exiguam relinquens aperturam, quae in homine vix calami scriptorii diametro naturaliter maior sit Eum annulum constituunt ipsae ventriculi membranae interiores omnes, villosa cellulosa prima, eruea cellulosa secunda, et stratum interius tunicae musculans, ex annularibus fibris compositum. Mae membranae ita in fine dextro ventriculi versus duodenum producuntur et omnino duplicantur, ut constituant annulis rem valvulam, similem fere iis, quales in tubis telesco- Picis habentur. Exterius vero stratum tunicae muscularis ventriculi quod fibris longitudinalibus constat, et
huic superstrata cellulosa exterior, ac denique extima ventriculi tunica, nihil ad eum annulum conferunt, sed recta via hunc superscandunt, et in duodenum continuantur. Hinc ex cognita hacce fabrica intelligimus otiam hoc ventriculi orificium connivere, ita, ut solum suidiora, et iam digesta pultacea alimenta transmittat,
crassiora vero arceat et in ventriculo retineat, ulterius
adhuc maceranda et resoluenda , Simul vero patet, non ita stringi in flatu naturali pylorum, ut nihil emittat. Neque obiici debent exempla, a statu praeternaturali desumta, quae nihil probant. It e. g. in Eph. t. cur. Dec. II ann. I. obseruatio habetur abscisso leporis pyloro, ita oram rescissam ventriculi constrictam suisse, ut nihil e ventriculo effluxisse visum sit. Sed quis nescit ex crudeli adeo experimento irritabilem ventriculum arctissime ringi debere, qui satis ontrahi-A tur,
396쪽
tur, si vel apice cultelli irritetur Neque rarum est in
culi orificium, vi nihil omnino dimittat, donec soluto palmo cruda evomantur ingesta. Sed haec morbosa exempla nullam vim habent ad illustrandam naturalem Pylor1 conditionem, qui alias connivens quidem, sed ita semper patulus est, ut fluidiora et molliora pultacea
angesta facile tansmittat. Imo vero potest accedentibus aliis causis ita relaxari, ut etiam satis crassa transmittat. Vidi enim monetam cupream Κreuiger pollicas diametrum habentem a puero sexenni deolutitam, post aliquot dies per aluum redditam, quae deopylori angustiam certe insigniter dilatare debuit, v ad
intestina transiret Nerum multum huc contribuit copiolum oleum frequentius ingestum quod eo fine 19asi, ut via hae relaxaretur, simulque ne cuprum ab humoribus arrosum venenatam suam qualitatem ex-1erere posset. In helluonibus etiam per continuam ventriculi a cibi et potus copia extensionem, amplior et laxior, quam in aliis hominibus, pylorus est, et talis pylori praeternaturalis dilatatio nonnunquam causa maioris voracitatis deprehensa est. Ergo pylorus et ita 1icingi potest oborto brarum muscularium spasmo, ut nihil dimittat et potest vicissim ita dilatari, ut crassiora, necdum digesta alimenta elabi sinat utrumque ero istud praeter naturam est; siquidem naturaliterita solum conniuet, ut crassiora sola arceat, fluidiora, pultacea transmittat. Hinc pylorus aptissimasioni scatione ita dictus respectu ingestorum verus ianitor est. Notari vero debet, errorem in textu BOERHAAVII subesse dum dieitur intestinum duodenum intra auitatri pylori recipi potius, itam continuari. Hoc enim falsum esse demonsi rat anatome imo contrari Umplane exhibet; nam annulus ille, seu valvula pylori potius
397쪽
potius ex ventriculo versus duodenum educitur, specie fere infundibuli. Contenta distiniantia valde premunt, miseent, motu
sermiculari istierunt. Etiam haec BOERHAAVIT verba merito limitanda sunt Lenis enim fibrarum ventriculi actio est et motus illo peris alticus, seu vermicularis dictus, placide admodum in massam ciborum agit, quemadmodum in animalibus vivis incisis conspicitur. Incipit hic motus mox infra oesophagi insertionem ad sinistra ventriculi ibi enim primo contrahi
obseruatur ventriculus, dum dexteriores eius partes adhuc laxae sunt. deinde vero paulatim ex ordine contrahuntur partes ventriculi dexteriores, ultimo omnium pylorus qui ubi aliquam cibi portiunculam in duodenum expulit, iam idem motus inuersa ratione a pyloro versus oesophagum redit Sed neutiquam adeo validus hic motus est, ut contenta ingesti valde premat, aut insigniter atterist Aptissimus vero es hic motus pro miscet ingestorum exactiore, cum inter se, tum etiarn cum humoribus adfusis Sed et patet ipsum hunc motum, quo ingesta de ventriculo expelluntur, non minimam etiam causam esse diuturnioris horum in ventriculo remorae, quia non modo progres mus
est, sed etiam retrograde agit et ingesta a pyloro quoque repellit.' Massa vero illa, quae per pylorum absoluta ventriculi functione in duodenum exit, pultacea ac cineret coloris est haec hymiu medicis vocatur et intestinorum actione demum in chylum elabbratur.
398쪽
percipit in Isis eum obseruatio essectuum demonstrat; similem vero nobis ne se docet neruosa et musculosa, viperis huius fabrica, comparata ventriculo simili
Tali motu, ast violentiori, multa animalia fere sola tantur te. Id inprimis in auium grani uorarum genere obseruatur, in quarum ventriculis, si calculi, aliaue duriora et aspera diutius permanserint, a continuo et validis in motu adeo attrita et laevigata cernuntur, ut cibariorum attritioni inepta sint ac propterea reiiciantur. Hinc etiam aues, dum calculos eligunt, lingua prius probant, et si nimis asperos senserint, reiiciunt. Hoc modo ferrum, argentum, et lapillos attritos, et propemodum absumto inuenit in ventriculo struthionis, s ideoque vulgo creditur, eos ferrum concoquere, et eodem nutriri. In falconibus, aquilis, aliisque auibus ex praeda uiuentibus, si aurem prope admoueris, dum ventriculus ieiunus est manifestos intus strepitus, lapillorum illuc ingestor uni interque se collisorum, percipias, ut idem Vir Cel testatur lib. de generat animal. Exere. O, p. m. 38. Imo et globulos vitreos in puluerem hoc motu attenuatos et cubicas vitri particulas, detritis angulis truncatas, alii obseruarunt , et crystallum etiam mniinutissimum pollen et in farinam quasi comminutam Academici Cimentini viderunt. Verum eiusmodi animalibus validissimum ventriculum natura dedit, qui Niam cordis robur in his animalibus multum superet. Et requirebatur vis tanta cibum comminuens in auibus graniuoris, quoniam duro victu utuntur, et dentibus quoque carent ad haec dia iragma tenue habent et membranaceum, ausculos in pectore validisJunos pro alarum remigio in abdomine debiles admodum te lauesque Unde hunc desectum viribus ventriculi adauctis
399쪽
eompensare debuit natura. Sed ex hisce nulla conelii si foranari potest ad hominem, Uius ventriculus tenuis est et debilis et minime lassiciens tanto attritu perserendo, quo ipse breui tempore consumeretur. Aliter iterum se habet sabrica ventriculi in quadrii. pedibus ruminantibus e g. in bobus, ceruiS, capreis, ovibus et aliis bisulcis, quae dentibus incisoriis in superiore maxilla carent, unde certum ruminationis indicium habetur. misce animalibus quadri cauus ventriculus est quatuor scilicet cauos saccos formans, quorum primus umen dicitur, iter reticuhsm, tertius malitim, quartus boni alium appellatur, quorum omnium fguram exhibuit distinctum Cl. UE in sua naeryco- Iogia i 'Si. Iam talia bruta dum vorant, foenu vel gramen ope dentium incisorum inferiorum et linguae abrumpunt, abruptum in ore conuoluunt in globum et deglutiendo in primum ventriculum seu rumen protrudunt. In hoc adfusis humoribus maceratur pabulum; maceratum iam et emollitum denuo in os sursum protruditur ac masticatur, quod ipsum ruminationem vocamus; dein degluti tum deuoluitur in reticulum, ex hoc inima- sum ex omaso in abomasium, ac denique in intestina. Videmus ergo et in hisce animalibus insignem esse ventriculi disserentiam, si cum humano comparetur etiam
alio ordine digestionem in his absolui. Ut adeo ob
tantam fabricae diuersitatem ex his ad hominem argumentum duci sine errore non possit et quum longe alia humani ventriculi structura sit, etiam actionem aliarii
necesse esse et immense debiliorem, qu ui in eius m di animalibuS.
An non et lari causa intelligitur cur pauco ibo, tune adhinato, Pontriculus cito evacuetur quari nimion-
400쪽
farmι nihi demittat, ne digerat, sed dii retenta cruda Bitomat quamobrem, et quando auidissime ingestos subito
siquores, pertinaciter retineatqCur pauco tibo potune assumto ventrictitas cito euaeuetiιν Credidit Cl. so ERMA Avius hoc phaenomenon ab ipsius ventriculi musculari actione explicari non posse, quia pauco cibo potuue assumto non satis distenditur ventriculus, hinc rationem nullam esse, cur fibrae eiusdem agant, adeoque vi praeli abdominalis eam quantitatem expelli et sic euacuari ventriculum. Ita enim in propriis praelectionibus ad hunc paragraphum habet et bene omnino, quod praeli abdominalis
vim ad integram ventriculi inanitionem requirat. Ueruntamen iam antea monui, bras ventriculi valde irritabiles esse, nec requiri, ut multum dis rahantur, sed etiam ab exiguo stimulo in motum cieri . . Sufficit ergo omnino exigua cibi potusque quantitas, ad excitandum motum peristallicum; et tunc quidem tanto liberior tantoque essicacior actio fibrarum ventriculi erit, quanto minus a cibi mole premuntur, distrahuntur, debilitantur. Et licet antea dixerim, entriculum ita contrahi non posse, ut omne cauum eius deleatur, quemadmodum
HALLERVS contra BoERHAAv I v Μ, deleri scilicet,
statuit, inde solum sequitur, ventriculum propria contractione in integrum ouacuari non posse non autem inde sequitur, fibras eiusdem omnino in cibum non agere. Imo etiam vacuo ventriculo aliquem motum
peristallicum superesse et proprios humores in cauum ventriculi secretbs, huic excitando sussicere, iam supra monui. Ergo agit utique ventriculus etiam in paruam cibi molem, eamque agitat, voluit et reuoluit Sed et humorum ventriculi secretio, etiamsi maior non si quam alias, tamen respectu paruae quantitatis ingestorum semper maior est habita proportione adeoque