Philippi Ambrosii Marherr ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave Institutiones medicas. Cum praefatione Crantzii. Transitvs et mvtationes alimentorvm per primas vias, nec non chyli per sva vasa [electronic resource]

발행: 1785년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

INsΤITUTIONES MEDICA s. parua cibi copia intra datum tempus maiori humorum copia perfunditur, penetratur, maceratur melius, hinc citius quoque resoluitur ac digeritur in pultaceam, facile volubilem massam citius ergo resoluta facile per pylorum se subducere potest, si causa premens ac propellens accesserit. Nunc si etiam ventriculus propria sua contractione omnem cibum expellere non potest, tamen quia musculi abdominales et diaphragma perpetuo agunt, horum pressionem quoque ventriculi contenta experiri debent et residua ex ingestis massa, si modo satis mobilis et attenuata sit, accedente illa pressione per pylorum, tunc laxum et satis patulum expelli, quum hac in parte minorem inueniat resistentiam. Semper tamen etiam qualitas cibi respicienda est; nam quo citius quid digeritur, eo etiam citius ex ventriculo expellitur. Quae dissicilis digestionis alimenta sunt, etiamsi pauca quantitate assumta, diu satis in ventriculo haerent, donec denique perfecte macerata, soluto plexu particularum emollita, attenuata per pylori aperturam exprimi queant.

Quare nimis infarctus nihil dimittat, ne digerat,

sed diu retenta cruda eiιoniat L Dum nimia ciborum mole ins arctus ventriculus est, membranae eius imma- .niter distenduntur, fibrae tunicae muscularis distrahuntur, debilitantur; sed fibra mus eularis nimium distensa

non solum in causam distendentem non reagit, sed etiam tonum suum ac contractilitatem amittit exemplum manifestum habemus in vesica urinaria, quae ex nimia urinae retentione et inde orta summa distensione, nonnunquam paralytica fit, adeo, ut ne quidem guttam urinae excernere possit. Idem ergo ex nimia mole ingestorum fibris ventriculi, alioquin debilibus, accidere necesse est. Unde primum omnium motus peristallicus ventriculi cessat, neque quidquam cibi per fibras ventriculi propellitur. Verum eodem tempore illae fibrae

quae

402쪽

quae superius et inferius ventriculi orificium anabiunt, ali distrino spasmo constringuntur, ut etiam vi prael abdominalis nihil ex ventriculo promoueri pollit. Pressio enim ciborum omnium maxime agit in latera ventriculi, hinc omnium maxime illae fibrae, quae latera ventriculi ambiunt, debilitantur et resoluuntur; sed eo ipso fibrae, orificia ambientes, minusque distentae praeualent et constringuntur. Haec enim perpetua in musculis omnibus lex sancita est, ut uno debilitato, vel paralytico facio, statim antagonista praeualeat et tanto violentius contrahatur, quanto magis oppositus musculus debilitatus fuerit. Ita e g. si mu-1dulus flexo alicuius articuli paralyticus fuerit, musculus antagonista extensor, non amplius aequilibratus, sponte contrahitur et articulum perpetuo extensum seruat Iam vero fibrae, orificia ventriculi ambientes,antagonissae sunt earum, quae latera ventriculi cingunt;

hine illis magis a mole ciborum extensis, quae latera cingunt, ac penitus debilitatis eae, quae orificia ambiunt, fibrae tanto magis stringuntur adeoque nunc ita haec arctantur, ut nec vi praeli abdominalis ingesia ex ventriculo propelli possint. Et haec vera et sola ratio est, cur nimis infarctus ventriculus nihil dimittat' Et iterum vesica urinaria phaenomenon hoc optime illustrat; nam licet illa urinae plenissima sit, non guttam tamen dimittit, si paralytica esst, nec vi praeli abdominalis tunc exprimi urina potest, quia, quo magis fibrae latera vesicae cingentes, debilitatae ac resolutae sunt, tanto arctius stringitur sphincte vescae et violento spasmo orificium vesicae ita claudit ut, nisi ope hirurgica per catheterem suceurratur, excretio urinae

impossibilis fere sit . Eadem ergo prorsus ratio in ventriculo obtinet, nimia ciborum mole infarcto. Alii alia

ter quidem hoc phaenomenon explicant, sed quantum ego

403쪽

lNsTiΤvTIONE MEDICA s. 383 ego perspicere possum, satis male et absque sufficiente

fundamento.

lam porro ita insucto ventriculo retenta ingesta digeri nullatenus possunt sed pluribus horis cruda permanent. Etenim praeterquam quod motus peristallicus integre abolitus sit et fibrae musculares ventriculi actionem nullam exerceant, etiam ex nimia ciborum mole comprimuntur vascula tunicae villosae exhalantia

et emissaria glandularum, ut ne quidem humor gastrieus secerni et ingestis assundi possit. Uerum, ut supra dictum fuit, humores animales,' affusi ingestis, vel

maxime horum peregrinam indolem infringunt, eaque ad naturae nostrae similitudinem induendam disponunt. Itaque nunc ea causa absente crudam ingestorum molem permanere necesse est , nec aliam subire mutationem possunt, quam quae a solo ventricus calore his inducituri ergo suam indolem nunc sequuntur, et vel fermentationem subeunt, vel putrescere incipiunt. Sed ita extricatur aer elasticus et ingenti quidem copia, prout motus talis intestinus magis protrahitur et cum causae, quae eum sisterent, non adsint. Ille aer ventriculum, nimia ciborum mole iam immaniter expansum, longe magis extendit, ut hinc summae nascantur anxietates et periculum fere sit rupturae ventriculi. Verum ex ingente et continuo adaucta ventriculi 'expansione tandem et illae fibrae, quae orificia ventriculi cingunt et hactenus spasmo constrictae erant, distrahuntur, debilitantur, vim suam contractilem pariter amittunt unci aer, qua data porta ac sursum praeprimis erumpit, crepitus crepitum pellit mox ipsa ingesta via semel patefacta, conuulsis valide diaphragmate et abdominalibus

musculis, per vomitus spurcissimos, cruda ac frustatim glomerata eiiciuntur idque tanto fit vehementius, quanto maior ex cruditate illorum nausea ventriculo fuerit inducta, quam semper orta proportione

404쪽

comitatur diaphragmatis et musculorum abdomina. lium actio. Qitamobrem et quando uidisssime ingestos siqiιoris pertinaciter etineat lyec solum ab esculentis, sed etiam potulentis, nimium et subito ingurgitatis, talia mala oriuntur, maxime si frigida ingenti copia hauriantur. In strenuis bibonibus, qui pocula ingentia uno quasi

haustu evacuare nouerunt, id subinde contingere visum est. Non rarum quoque est , eos, qui aquas minerales frigidas magna copia hauriunt, anxietatibus maximis subinde torqueri et retineri aquas in ventriculo satis diu, ut nec per aluum, nec per urinam elabi de corpore possint. Ratio phaenomeni eadem est , quae prius di

cta, nisi quod frigus quoque ingurgitati liquid spaL

mum orificiorum ventriculi adaugeat; nam a calido potulento, etsi maxima copia ingurgitato, vix talis es.sectus consequituΓ.ρ LXXXVI. Tamen explicatas arsas haud putes fi cientes Aemutandis cibis, ut sit verum attende ad I calorem peripetuum fouentem ambientium partium, ordis, hepatis, uenis, aortae, pancreatis, Genterii, arteriarum, et venarum, ut Dentriculas undique expositus it calori, qui iueorpore, maximo; a ictus tam innumeros tot arteriarum eordi proximarum, ventriculo, diaphragmati, omento, Duni, hepati pancreati, meseuteris, peritonago, innatarum I. aortae junytae violentas vibrationes , . vim

forte si itidi neruosi vix alibi copiosioris S compressionem visi am, reciprocam validam, peritonae totius fere per ingens diaphragma quod inferiori parte dextra a tribus primis lumborum vertebris, misera ab ultima et penuia

rima thoracis, tendineo, ac mox carneo, Principio ortAeta,

foris directis adscendit, tendiuescitque parte superiori,

405쪽

Issae 1 vΤIONES EDICAS. principio membranace tenui statim carnos ex toto niam gine cartili igitiosorum visum utarum inferrumim et iu- sina parte sterni ortum, fibris centrum e Milibus Gurrit, tendive cit, prioribus confutareitur iniri gens ex

conuexo planum sit, ab ineu, et contenta vis mi β. musculas deceu abdominales, uita confractione vatide com prinaeutes, arcIantesqu8, reciprocis mutibus ab ineu, maximamque vim tu idem exercentes, ut docet eontemplatio: nam i Obliquis exterior, tendinosus, et armus ortus a margine inferiori S 6, 7, δ,s, o, i, a. cs rarum disrdudens

tendinescit tendine expanso supra rems, et obliquos internos transuersosque e sicatus, toti lineae albae ossi ubis, anteriori superiori margini o Glium inseritur. a. Obliquus inferi0 carneus ex ambitu circulari ossis illuvi , sex ligamento ossis pubis, ortus fibris iitror et , jursum,

horizontaliter, de0rjum, inclimatis, tendinor rus lineae L hae, cartilaginibus J,st, Io, II, a cularum inferiorum tim seritur. 3. Pyramidalis earneus ex parte auteriore fu- periore obsis pubis tendinscens lineae albae, et vibilico, infertus. . Transusrsus carne ortu a tendineaAExpansione innata processibus transversis vertebrarisin lumbarium, Dina ossis limn ligamento ossis pubis, me cartilagine costarum infra seruum, exortus, lato tendine totitiueae albae sub rem abdominali immittitur. Rinus denique, carneus a cartilagine ipsioide, cartilaginibiι ιinarum costarum insimarunt verarum, cartilaginibus binarum cosorum fuyrriorum juriarum, quinque fere temdiuescentibus iterumque carnescentibus partibus confans, tandem in partemsuperi0rem anteriorem ossis pubis iusι-

ritur.

Tamen explicatas causas haud putes si risufes emutandis cibis, ut sit Hactenus solum eas ciborum

mutationes considerauimuS, quae ab ipso ventriculo his inducuntur, quatenus vas calidum et humidum est quatenus copiosum humorem cibis affundet dum secer-

406쪽

386 PRAEVECT IN H. BOERII AAVEnit, quatenus denique vi propria musculari in ingesta

agit. Sed ventriculum aliae partes corporis ambiunt in eumque agunt unde iam etiam considerandum, quinam a circumhacentibus ventriculo partibus effectus oriri queant et num hae quoque aliquid ad digestionem

conferant. Atque attendendum primo ad calorem foventem ambiensitim partium, hepatis, lienis etc. Quantam

vim calor humidus habeat indigestionis negotio, iam supra dictum fuit. Illae vero partes corporis ceteris paribus magis calent, quae maiorem sanguinis rubri copiam recipiunt. Ad ventriculum porro ipsum non solumina ona sanguinis rubri copia per insignes et numerosas, quas dixi, arterias desertur sed et illi undique adiacent uiscera rubro sanguine calidoque turgentia, hepar sen, pancreas, mesenterium, intestina ipsum cor, omnis in nostro eorpore coloris, ita dicendo fons, et pulmones denique, solum intermedio diaphrasmate a ventriculo separantur. Obiici quidem potest, haec ventriculo circumiecta viscera non plus ipso ventriculo calere, id quod euidenter thermometrum demonstrat, diuersiis his de partibus in animale vivo inciso admotum adeo- qtie ventriculi calorem neutiquam augeri a calore partium ambientium, cum calor quoque aequilibrium servet nec transeat ex Λ in B, ii alioquin eodem calorisoradu gaudet, quo A. Verum licet lio ita prorsus sit, nec ventriculum a vicinis visceribus magis incalescere diei possit, tamen hoc faciunt haec aequi calida venti culo circumposita viscera ut ipsius ventriculi calor semper aequabilis conseruetur, nec exspiret, aut distugiat,

duo quidem alias fieret, partes, ventriculo circumiectae minus ipso ventriculo calerent. Praeterea et hocm1imaduertere oportet, quod tota abdominis interna cauitas, et viscerum abdominalium supersicies extuna perpetuo vaporem cali inna exspiret et exhalet, qui va-

f nufes erit, dum vivum animal ciditur. Ergo

407쪽

ventriculus perpetuo quasi in balneo vaporis haeret suspensus. Verum balneum vaporis in resoluendis corporibus et emolliendis ad macerandis adeo emcaxesi vi etiam duristima et sic illima ossa, ceruorum cornua, vapor aquae calidae exposita, penitus nabllescant et seisidia reddantUr. Secundo ictus tam in meros tot arteriariti eo di

proximarum, ventriculo, diaphrogmati te inuata, uim Ventriculus adeo copiosum arteriarum reptatum habet, ut, si materia cerace iniiciatur, totus undique rubeat et ex meris fere arteriis compositus esse videatur Uerum arteriae omni vitae momento pulsant et actio illaruni

adeo valida est, ut ipsis durissimis cranii ossibus sulcos

inprimant, neque ea parte, qua ostibus accumbunt, ossea substantia incrementum sumere possit. Si crus alterum alteris superponas, ut arteria subpoplitae aliquantulum comprimatur, cernes totum lio crus cum pede

extromo, dum arteria in diastole est, vibrare et manifeste eleuari imo et hoc succedit, si etiam pondus notabile pedi extremo appendatur; quae vis si ad vecti actionem reducatur, immensa est. Cum ergo tanta sit vis arteriarum pulsantium, credidit ei mo Erui Ἀ- ius, etiam pulsationem arteriarum ventriculi et vicinarum partium ad causas digestionis reuocari debere, earumque vim satis magnam esse et minimum aequiualere uabus tunicae muscularis ventriculi. Non positim tamen ego subtilitatem hanc ratiocinii in integrum approbare. Licet enim negari non possit, validissimas esse artemarum pulsantium vires, tamen hoc etiam ex hy-1icis certum est, virium maximarum vim elidi et infringi, si vires eae in corpora mollia, non resistensia, inciderant Nonne etiam globus bellicus, qui in Getitiainpetu saxa disiicit, omnem fere vim suam nord sit in accum, lana repletum, inciderit nempe vires in axi -

408쪽

mae frustraneae sunt, si desit proportionata his viribus resistentia. Iam vero arteriae ventriculi inter molles membranas et maxime in cellulos textu decurrentes, vix aliam, quam a propriis lateribus, resistentiam habent, nec mollis ingestorum in ventricut massa apta est, quae his resistat. Ergo ictus illi arteriarum ventriculi in contenta ingesta aut certe inanes sunt, aut minimani habent ossicaciam. Et idem de arteriis aliorum viscerum vicinorum longe magis valet. Et vel haec sola consideratio ad probandam dictorum veritatem susticit, quod nequidem pulsus arteriarum percipi possint, nisi alibus in locis, b ad os aliquod accumbit arteria, ut e g. in carpo, in temporibus, tunc enim digito pressa arteria, curn ex opposita parte ob osmi resistentiam cedere non possit superueniente diastole digitum tangentem seritae repellit alibi dum inter molles partes arteria de currit, ita suffocatur hic impetus, ut ne quidem sensibilis pulsatio fiat. . Tertio: aortae fumo im violentas vibrationss. 'm-ve arteria totius corporis maxima aorta retro ventriculum vertebris applicata descendit. Sed quanta sit vis huius arteriae vel ex eo aestimari potest, nod sanguinem a corde receptum per uniuersum corpus et per omnes extremitates vasorum propellat et per venas de . nuo ad ipsum usque cor refluere cogat quod etiam in uiu an mali vi multa adhibita comprimi non possit et inetent; impetu digitum prementem repellat. Hunis ibitur validissimae arteriae violentas vibrationes liquo ventriculum succutere et contenta in hoc gesta perpetuo exagitare, magis quidem, quam a motu peri- hie ventriculi seri possit, Cl. B AE R H A A VJ VJ X

istimabat. Uerum quo minus hanc Uir summi opimOneni tueri possimus, vetat anatomica laartini partium consideratio. Etenim arteria orta Xtra saccum peri- lovaci atque adeo Atra cauum abdominis descend si

409쪽

plicata sinistro lateri corporum vertebrarum, neque etiai; in summa diastole ultra prominentiam corporum vertebrarum attolli potest. lam vero ventriciatus ne quidem corpora vertebrarum attingit; nam praeterqUam quod his et ipsi Aortae peritonaeum insternatyr, etiam inter ventriculum et corpora vertebrarum Otum pan- creas et mesocolon interpositum est. Nunquam ergo ventriculus aortam attingit et repletus quidem minime, quoniam tunc magis antrorsum asturgit et concauum minorem arcum postrorsum obvertit, Sed si ventriculus sorian. contingere non potest, clarum est, etiam

ab illius vibrationibus hunc assici non posse. Et omnino valida adeo pulsatio ventriculo sensili communicata, potius obfuisset digestioni alimentorum et functionem huius visceris turbasset magis quam promouisset. Notum est, robustissimos etiam viros concidere, si inter rixandum ab aduersario ad regionem epigas fricam, quae ventriculo respondet, valido ictu percutiantur. Quid boni iam exspectandum esset, si validissimae aortae pulsationi obnoxius esset ventriculus y prouidentior autem

natura extra cauum abdominis locauit aOrtam, eamque peritonaeo instrato texit et corporibus vertebrarum in

modum valli productis ita sollicite remouit contenta abdominis, ut illius pulsatio viscerum abdominalium fun-o iones nullo modo turbare aut laedere possit.

Quarto vini forte siquidi nerue vix sibi copiosoris. Dixi iam alias de ea hypothesi BoERHAAVII, qui suspicabatur etiam liquidum nerueum ingestis in cntriculo contentis adfundi et cum istud liquidum omnium in corpore nostro subtilissimum sit et elaboratissimum, hinc forte non minimum conferre ad immutandam peregrinam ingestorum indolem. Noruos ad ensem

et motum ventriculi facere, certum est an autem

suum usque liquidum inges is adflaudant, certo dici non

410쪽

39 PRAELECT 1 H. BOERHΑΑvgpotest Aliqua solum probabilitas inde oritur, quod

copiosiores neruos acceperit ventriculus, quam promotu et sensilitate eius requiri videantur. Nam dia-ybragma, quod perpetuo mouetur et motu immense

validiore, quod etiam perquam sensile est, omnino minorem neruorum copiam habet, quam ventriculus Hinc sorte esse posset, ut praeter motum et sensilitatem ventriculi, alius adliu et is, quem AoERHAAvius credidit, neruorum usus sit. Veruntamen certo haec opinio demonstrari non potest et solum hypothesis manet. POL seni utique plura adferre argumenta, ut aliqua huic opinioni probabilitas concilietur; sed ea omnia ita comparata sunt ut facile resolui queant. Quinto compressionem Udt im, validam, reciprocum peritonae totitu per inphragva et museritos ab

mi ales etc. Phritonaeum est saccus membranaceus superius compressus, media sui parte ampli'r, inferne in obtusum finem desinens, a diaphragmatis concaua et inferiore superficie deorsum iuxta lumborum vertebras ante iliacum et psoam musculos in pelvim descendens, inde vesicae urinariae, quam tegit et in seminis etiani utero superstratus, ac demum supra ossa pubis iuxta Omnem musculorum abdominis ambitum interiorem, denuo ascendens et in se ipsum rediens perforatus prosdmittendo oesophago et vena caua et pro emitteodoliuestino recto, qua parte illud in anum terminatur. Interiore sui supcrficie glabrum ac politum peritonaeum est et perpetuo vaporem subtilissimum exhalat et vicissim inhalat exteriore vero superficie cellulosam habet fabricam, mediante qua cum musculis abdominalibus ac diaphragmate et aliis partibus exterioribus nectitur. Includit hic accus ventriculum lienem, hepar,

pancreas et intestinorum omne volumen, cum mesenterio et mesocolo. si id quid intra hunc saccum con- titietur, dicitur proprie baerere in cauo abdominis, quid-

SEARCH

MENU NAVIGATION