Philippi Ambrosii Marherr ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave Institutiones medicas. Cum praefatione Crantzii. Transitvs et mvtationes alimentorvm per primas vias, nec non chyli per sva vasa [electronic resource]

발행: 1785년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

INs ΤΙΤvTIONES MEDICAS. nerueum esse conditionem suae qua non percipitur δε- mes; non autem inde sequitur, liquidum hocce reapse famis causam esse eamque excitare, ut de aliis caussis dies iam est Hinc non oportet hac in re nimium ratiocinando progredi Et exempla mox recitata nil aliud probant et facile ex veris principiis explicari possunt, quin inferamus, liquidum nerueum famis causani esse. Ita enim e g. in casu Helmontiano dolor ex dis torsione pedis ortus famem deleuit; et ratio phaeno- meni euidens haec est fames sensatio est, dolor pariter sensatio, sed dolor ille longe validior senseti erat, quam fames ergo etiam validius mentem assicere debuit, quam fames, unde dea famis in ente deleta fuit. Estque haec perpetua in nobis lex ut de aut perceptio validior aliam minus tui iam aboleat. Haec

ratio esst, cur vesicantia dolorem vehementissimum moventia faciant, ut dolor minor ex morbo praesens vix aut omnino non percipiatur Haec eadem ratio est, cur profunde meditantes famem non percipiant, cur mani ac Limem adeo diu porserant etc. quia nimirum in sensorio eiusmodi hominum ideae aliae menti repraesentantur et longe validiores, quam eodem tempore famis dea sit. Quamprimum illae abolentur, aderit mox famis perceptio satis vivida Q in re tumescit digerens ventrisisIus Hoc phaenomenon facile explicari potest; siquidem repletus ven- triculus clausis aliquo tempore orificiis ingesta retinet, donec ea calore loci ex propria indole et affusis tumoribus fermentescere incipiant. Hoc vero motu intestino extricatur copiosus aer, qui in ingestis antea Xatus nunc elaterem suum recuperat et calore ventriculi magis rarescit et longe maius, quam prius habuerat, volumen Occupat. Cum vero utcunque clausa sint ventriculi orificia, cum hic ipse aer mas e ciborum intricatus et muco

simul inuis catus sit, hinc elabi non facile potest hinc

in azis

432쪽

magis magisque continuo rarescens totam cibi molem tumefacit, atque ita ipsum quoque ventriculum distendit. Qisamobrem itin dyspnoea, rubor faciti torporγHaec symptomata eo maiora sunt, quo magis cibis repletus est ventriculus. Nam quo plenius est abdomen eo magis diaphragma sursum truditur in cauum pectoris, eoque minus in inspiratione descendere potest. Ergo

tunc eo minus cauum pectoris ampliari et eo minus

pulmo inspirando explicari potest. Verum quo minus pulmo ampliatur, eo disticilius sanguis ex corde dextro per pulmonem traiicitur. Ex hac dissicultate transeuntis sanguinis et minore di aphragmatis descensu, dyspnoea nascitur, id est, dissicilis respiratio. Verum

cum nunc pulmo sanguinem dissiculter et minore copia transmittit cor dextrum se perfecte in arteriam pulmonalem euacuare non potest sic nec cor dextrum. intra datum tempus recisiere tantam sanguinis copiam potest, quantam antea receperat. Ergo nec Venae sanguinem a capite reuehentes sussicienter se euacuare possunt. Manet 1inc sanguis maiori quantitate accumulatus invenis faciei et partium interiorum encephali.

Hinc ex ea sanguinis accumulatione rubor faciei. Sed quum simul talis accumulatio sat in ipso encephalo, atque ita prematur cerebrum, hinc etiam torpor ineptitudo ad motum et sensum, imo et somnolentia oritur, ideoque multi post pastum in somnum labuntur. Alii Boerhaaviani quidem haec phaenomen inde

repetunt, quod ventriculus tumens ortam comprimat etc. Sed nec attingere aortam potest ventriculus, ut supra monui, et repletus quidem minus, quam Vacuus, quum antrorsum assurgat et concauum minorem arcum postrorsum obvertat Cur omentum ventrictis adnectitis etc. Nempe omentum maius, seu astro colicum ex curuatura maiore

433쪽

iore ventriculi educitur et insternitur intestinis tenuibus. Habet autem omentum fabricam cellulosam et in areo lis 'cessulosis copiosum asseruat oleum, seu pinguedinem, quae etiam transsudat et intestina lubricat Cur autem praecipue ex curuatur maiore ventriculi oriatur, hanc rationem in tuis raelectionibus dat et B AE R in A- v vis, ut nimirum lubricitate sua se interponat inter hanc eandem curuaturam et abdominales musculos, atque ita affrictum harum partium minuat, praecipue cum haec ipsa curuatur musculis abdominalibus repleto ventriculo direct e obvertatur. Hanc rationem etiam

HALLE Rus reddit et alii omnes. Nec repugno, quin haec ratio pro parte vera sit. Sed unicum hunc fuisse naturae finem non perspicio, dum video perinde ex

minore curuatura ventriculi omentum minus educi, cuantamen minor illa curuatur tali frictioni haudquaquam obnoxia sit. Iuni vero aliae et maiores omenti tilitates alibi melius dicendae. in bovi pinguit ιdo venae umbiliensi attret, Uena umbilicatis in foetu sanguinem a matre ad hepar foetus defert in homine vero nato nullum amplius usum habet et concrescist in speciem ligamenti. Hoc autem fissura hepatis descendens pone peritonaeum transit ante initium pylori, multa pinguitudine instratum quae pariter pro euitanda vel minuenda ventriculi ad hoc lugamentum frictione data esse videtur. Ni qtιid actio multiplex etc. Haec ex antea dictis iam satis patent et sunt solum repetitio priorum.

ρ. LXXXIX.

Mattescit fer varmis ventriculus, prorsus Vofugst crassiora sola retinens, eoque laxo pylaro, vi respiratibnis, euacuat, licet raro ad integram exinanitionem v

434쪽

que, nequd Ner unquam ii arctare vel trim quidem valet, quin et ita tantemcapax satis maneat. Etiam haec ex supra dictis intelliguntur, nec ne-eesse est iam satis pertractata epetere.

ACTI INTESTINORUM IN INGESTA.

9. XC. Vt porro cognoscatur itid hylo ventriculi, et faeci-hus residitis, in intestinis occidat, contemplemur sulaehritus fabricam humores eo delatos vasa absorbentia, motum horum, et partirim cireumiacentium. Ingesta ventriculi viribus subacta et attenuata per pyloruin propellulitur ad intestina, ut ibi maiores subeant permutationes et paulatim naturae nostrae magis

assimilentur. Nam massa illa alimentaris in ventriculo digesta nondum adeo elaborata est, ut statim in naturam nostram transire possit, sed pars nutritia et solubilis ingestorum cum faecibus permixta constituit mollem illam gryseam, pultaceam materiem, quam hymum diximus Notari autem velim, nomine faecum Ventriculi nil aliud, quam partem minus solubilem ingestorum, comprehendi et id omne, quod in fluidam ac nutritioni aptam materiem conuerti respuit. Ille igitur chymus, qui partim saliua et astrico tumore partim solubili et insolubili ingestorum materia, seu saecibus constat ex ventriculo ad intestina defertur, ibidem bile et succo pancreatico et enterico permiscetur, diluitur, in albidum, dulcem, blandum, fluidum chylum permutatur, qui osculis vasorum laci eorum in cauum ubi intestinatis patentibus absorbetur et relicta crassiore faece per vias, alibi dicendas, sanguini demum insunditur, dum interim Lex residua et inutilis per totum intestinorum tractum promouetur et tandem per anum

435쪽

de corpore excernitur. Ex his intelligitur ratio, cur ventriculus nulla liabeat chylifera seu lactea vasa ConfH A DI Prim lin. p. n. g. Elem phys. Tom. VI Habo tamen ventriculus lymphatica vasa, habet illos:

Unde videtur fabrica lacteorum adesse, sed ex defectuchyli, nondum parati, soli lymphae vehendae desinata. Sic contraria experimenta conciliantur, et aeri

potuit, ut quidam lactea ventriculi viderint, si vere chylosus humor in ventriculo iam praesens fuerit, contra vero intestina his quam maxime referta sint. Nempe in ventriculo nondum chylus perficitur, sed chymus solum paratur, chyli prodromus, et mox post bilis et succi pancreatici admixtionem in verum chylum abiturus in intestinis, et ex his adsorbendus per bibula lacteorum oscula. Quae omnia, quemadmodum sant, ut intelligatur, ante omnia ipsa intestinorum fabrica consideranda est. Intestinorim autem nomine appellamus, canalem

membranaceum, utcunque cylindricum, tortuosum,

multiplicibus gyris et ambagibus reuolutum a pyloro

ad anum usque protensum, praeparationi ac resorptioni chyli et faecum excretioni a natura destinatum. Re- ipsa enim unicum modo et in homine et in omnibus animantibus intestinum est, unicus ni uitrum continuus et indiscretus canalis; sed obseruata hinc atque inde quaedam fabricae diuersitas effecit, ut hunc tubum in plura intestina dividant anatomici.

Et omnium primo intestina diuid solent in tenvia et crassa, non quod illa tenuioribus, haec crassioribus tunicis praedita sint, licet omnino robustiore fabrica posteriora constent; sed differentia potissimum ab an, plitudine canalis desumta, quia scilicet priora valde contracta, posteriora multo ampliora sunt, ideo illa tenuia,

haec crassa vocant in re tamen ictu etiam

436쪽

oduertendum est, aliter se habere intestina in homine et in animali vivo ac sano, et aliter in cadauere, respectu ad illorum capacitatem habito. Nam in Viuo sano homine, aut animali, admodum contracto sunt et instar vermium solida, praecipue tenuia in cadauere vero ab aere per putrefactionem extricato adeo dilatantur et expanduntur, ut capacitatem naturali saepe multo maiorem habeant. Vidi in cadauere holminis ex pleuritiae putrida mortui intestina omnia penitus inania, sed aere copioso foetido immaniter expansa. Idem post clerum tympanitidem, aliosque morbos chronicos observatur; quod ideo notare conuenit, ne statum morbo sum cum sano confundamuS. Porro tenuia intestina iterum trifariam diuiduntur et horum primum ventriculo continuatum duodenum, alterum ieirim , tertium leum nominatur, quod in crassa terminatum peculiari modo inseritur. Ipsa demum crassa intestina pariter tria numerant anatomici, quorum primum sub insertione let, saccum quasi

formans, secum, alterum supra te insertionem continuatum, colon vltimum, quod in anum terminatur,

intestinum rectium appellatur. Ex tenuibus illis solum duodenum situm obseruat constantem, certumque decursum ieiunum vero et leum gyris multiplicibus et anfraci ibus in unoquoque fere homine aliis, nec certo describendis adeo ludunt, vi impossibile sit exercitatissimis etiam anatomicis certum horum intestinorum situm,

certam dispositionem ac ordinem gyrorum definire.

Interim illud in genere as initur et statui potest, quod, si quis pollicem in umbilicum ponat et digito indice,

quantum potest extento, tanquam radio circulum in abdomine describat, in illo sotio omnia tenui intestina comprehendantur. His praenotatis propius iam singula considerabimus. Primum

437쪽

Primum horum, quod ventriculo continuatur, est duodeni , quod ab HEROPHIL dodecadactylon di-etum est quod duodecim circiter transuersos digitos longum sit, licet hanc mensurani non exacto impleat. Incipit hoc intestinum proxinae circumnatum pyloro, quem undique amplecti itur, inde vacuo ventriculo nonnihil sursum retrorsum , ac paulum deorsum incurvatur, ut acutum quidem sed breuem cum pyloro angulum constituat ea exigua flexura, quam aliqui anatomici negligunt, peracta mox dextrorsum ex transverso fertur et ad vesiculam felleam excurrit, cuius etiam ceruicem attingit tum recta fere inflectitur et iuxta re-nem dextrum ad infima huius visceris dextrorsum a retrorsum oblique descendit, atque in eo itinere transit inter duas mesocoli laminas, quod colon ea in parte firmat, et ab ipsis his laminis interceptum firmatur duodenum inde denuo inflees itur et inistrorsum ac sursum nonnihil, ponet pancreas ante vasa mesenterica, ante venam cauam et aortam ex transuerso accliue excuserit, atque ea in parte, ubi ex vertebris lumborum exsurgens mesenterium cum mesocolo concurrit, quod

ad primam lumborum vertebram est, duplicem mesenterii et contigui mesocoli transuersi laminam subit duodenum et in sinistra abdominis parte ex hac susceptione emergit et antrorsum ac deorsum feetitur, iamque ieiunum dicitur, quam primum ex mesocolo euasit. Uisum etiam est sub meso colo per solum mesenterium transiuisse. LAvssEN DU. de situ duod. in vltimo sua flexura, quam pone renem dextrum perficit, recipit etiam ducium choledochum, per quem communi ostio et pancreaticus liquor et bilis in duodenum influit et hymo miscetur. Laxsias praeterea et amplius est omni alio tenui intestino, neque ut alia extimam a mesenterio membranam habet nisi ubi id et

mesocolon pertransit. Ob eam laxitatevi factum est,

438쪽

vt multi pro secundario ventriculo duodenum haberent. Necesse auteni erat, ut duodenum ali is tenuibus lare ius esset, cum non solummodo hymum ventricus , sed et bilem et uecum pancreati cum recipvre debeat, cum

debeat eosdem humores eracle chymo permiscere; sed vi miscet perfectior feri possit, semper vas latius requiritur et melius in ampliore quam in angus o vase miscelam peragi res vulgo nota est. Huc etiam non parum confert quod ex ultima sua flexura sinistrorsum excurrens duodetium paulatim ascendat; nam sanis eius, ubi ex me colo emergens in ieiunum abit in eadem fere altitudine cum principio duodeni liaeret quo fit, ut chymus e ventriculo propulsus cum bile et succo pancreatico mixtus, aliquantulum hospitari debeat et moram aliquam in duodeno seruare, nec protinus ex hoc elabi possit , ut adeo melius cum his tumoribus permisceatur. Sed et ob id requirebatur, vi satis firmiter nexum esset duodenum, ne acile intorqueri posset et intorsione adla ostium ductus choledoelii comprimeretur, sicque utilissimorum humorum, bilis et succi pancreatici aifusio impediretur. Hanc ob rem pluribus diuersis locis duodenum connexum est; nam praeterquam quod ventriculo continuetur, etiam in suo versus vesiculam felleam decursu per ligamentum hepati nectitur inde iuxta renem descendens mesocolon subit et ab illo firmatur ec in magna sua exura praeter choledochi ductus nexum ad ipsum pancreas firmiter adliaeret et in fine denique a me colo iterum et a radice surgentis nissenterii sustinetur et ad lumborum vertebras religatum suspenditur.

Quod duodeno continuatur, alterum tenuium intestinorum ieiunum dicitur, quia semper vacuum fere reperituretchylum citissime absorbet, ob ingentem copiam vasoru iii ad eorum et venarum messerat cartam,

tum etiam ob multiplices et prosunde surgentes rugas

439쪽

tunicae villosae intextoris, quibus hoc intestinum praeditum est. Replet potillimum gyris suis regionein umbilicalem et continuatur in iter , sic dictum, quia ilium utramque regionem plurimum Occupat. Noli potest autem ab anatomicis certus assignari limes, ubi ieiunum desinat, leum incipiat, quia reapse unicus canalis productus est quaedam solum ratione fabricae diuersitas apparet et haec differentia sensim notabilis sit. Ieiunum magis rubicundum est, iuga valvulos plurima et plurimos villos, pauciores glandulas habet. Ileon album magis, valvulis minus crebris, glandulis vero pluribus, praeditum et longius ad ossa illi trimque adcumbit. Hoc ultimo suo fine in crassa intestina terminatur, peculiari mechanismo, de quo alias dicetur. Omnia intestina simul sumta si metiaris, explicatis in rectitudinem gyris longitudinem ingentem conficiunt, fere sextuplam longitudinis staturae illius corporis, ex quo depromta sunt. Imo nonnunquam hanc etiam mensuram excedunt et septuplam octuplam rationem

habuisse visum est.

. XCI.

Tiιnita ergo intestinomni trianitis prima hylam amplectens, villosa papillosa cinere colaris, ampla, pertusastulis qtiosis, et glutinossi pertus osculis amori , pertus poris granditas, qui ab aliis hie meatibiιs distincti, humore aquoso, et glatinos a ue madida et lubrica, incumbente, neru0 tripla quidem longior. inprimis

quirim in ieiuno dicto intestino, ubi geminata, assurgens, iuga valvulosa facit, in rugosa valde, maxime tibi Ixa me senterio, convexa parte vosculosa, glandulosa nervosaque unde remora hyla et faecibus, interceptio horum perpetua ubique lubricatio et defensio aut dilutio assidua crassioris materiae, maxime cireas nem tui, et faetum ibi

440쪽

or istentium inunctio, acutiFmrta sensus oritur, tinati in laedentia indeqrι irritatio ad expulsum, osculorumhibulorum conifrictio impediens horum admissionem in uteriora corporis.

Intestinorum canalis, iisdem, quas in ventriculi fructura enumerauimus, tunicis gaudet prima nimirum interiore villosa secvada cellulosa, tertia eruea, quarta iterum cellulosa, qrtinta musculari, exta denuo cellulosa, septima membranacea quae duoden a ventriculo aduenit reliquis intestinis a mesenterio et meso- colo superducitur. Prima et intima intestinorum tunica villosa ex ventriculo continuata, valde manifestos et copiosiores et distinc stiores, quam in ventriculo, villos habet, maxime in toto tractu intestini ieiuni Papillosam etiam BOERHAAVIus vocat, sed impropria appellatione, neque enim, ut supra iam monui, papillos in homine fabrica demonstrari potest, etsi in brutissimile quid uiueniatur. In statu naturali cinereum colorem habet aaec tunica, in inflammatione vero et infelieissima iniectione anatomica, peniti sim rubet ut tota vasculis innumeris referta cernatur subinde in cadauere stigmata rubra exilibet, post inflammationem

intestini, etiam post venenum assi, intum, ovisa quae stigmata nil sunt, nisi ruber anguis erroreloe in vascula huius tunicae sanguinei minora, pro-oulsus illi autem hi totidem sunt tubuli caui, partim btilissimum humorem in cauum intestinorum est undentes, partim ex cauo eodem resorbentes contentum humorem, eumque venis maioribus tradentes. Id ipsum euidenter docent experimenta Cel. AU . Iniecta enim in arterias mesentericas aqua manifeste cerati turoer villos laosce undique in cauum intestinorum est undi,

ouod et multis aliis l. Viris obseruatum est. Iinosci.

4 LL, ne ulla superesse possit de ruptura vasorum,

SEARCH

MENU NAVIGATION