Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

sPRA A FATION Es I 37tur , proxime ad felicitatem putantur accedere. at ille, haec omnia apud Henricum, Britanniae Regem, O iure propinquitatis, ct multo etiam magis sua uirtute cumpo sideret, ultro contempsit, ne turpissimas Regis a tiones, ct aduersantem Chrsi 'cario sententiam probare, aut etiam adiuuare cogeretur. Patavii diu uixit, quamquam erat habitu naturae prope diuino, liberalibus tamen disciplinis uehementer deditus: cum eloquentiae, atque philosophiae pari studio flagrauerit, in utra tamen magis enituerit,non facile est existimare.illud certe constat, qui uel meliora, uel ornatiora scriberet, hac homunum memoria exstitisse neminem. quamquam id ei propositum fuit, eo direxit cogitationes omnes, atque curas , ut philosophiaescientiam non tam scriptis, quam uita ostenderet. itaque maior, atque excelsior Patauis in tenui humili fortuna fuit, quam cum in Regno omnibus copiis, ct ipsius maxime Regisgratia floreret. Hic, hic nimirum uerus est, ac praestantissimus optimorum fudiorum fructus ,

si quis a se ipso pendeat, si temporum uicissitudines non extimescat , si ' uersus hominum iniquitates, fortunaeq. iniurias ratione, ct virtute pugnet. quam in Polo constantiam, o sapientiam sivisse,quis ignorat,etuedae erant a Rege potetissimo insidiae, metuenda uis ; propterea quod, suscepta Ecclesiae caussa luculento isto de Pontificis auctoritate libro , susceptum simul a se grauissmum eius odium intelligebat. deserebatur etiam quotidie magis a re do-

652쪽

menica, sortunis exclu=s amplissimis . nemo tamen eum delebo , aut demisso sensit esse animo, nemo undit umquam tristiore vultu. insermonibus , in consuetudine, in conuictu, in tota denique uitae ratione tranquillitatem mentis , quam habuerat antea , perpetuo retinuit. Rec defuere, quae numquam sperauerat , ac ne cogitauerat quidem , tantis debita uirtutibus praemia . nam , cum ita uiueret , ut intino Deo omnia poneret, cetera, quae mortales a mirantur, infirma, caduca , inania duceret; cumg.

in ista Patauini gymnasii celebritate, domesticis otii

sui finibus contentus , paucorum admodum consuetudine uteretur: breui tamen, ut sibi uiam facile uistus aperit, ita manavit fama de admirabili eius prudentia , temperantia, doctrina, ut ad aures Paulli III. Tont. Max. peruenerit . qui cum esset ea men' te praeditus, ut nemo umquam magis de ornanda egregus s Cardinalibus Ecclesia cogitauerit; eo iudicio, ut nemo in delectu errauerit minus ; commotus multorum .non dubio sermone , R inaldum Tolum, disciplinae Christianae renovandae caussa, eum praestantibus aliquot uiris ad Vrbem accivit; eumq.paullo post non petentem,non optantem,prope etiam recusantem, Cardinalem creauit. In hac dignitate, cum alios antea, se ipsum uicit omni genere laudis. Omitto singularem istam, cui par oratio reperiri nulla potes,in caede matris acerbissima fomlitudinem , atque constantiam. unicum illi contra omnes iniurias , omnesq. calamitates conscientia praem

653쪽

x' a

'PRAEFATION Es II spraesidium fuit: ct in aduersis rebus iam antea didicerat esse fortis. grauitatem eximiam, pari comita te conditam, mansuetudinem , prudentiam, benignitatem in subleuanda miserorum inopia non attingo. communia simi haec, in quibus tamen praecipua quadam laude Polus excesiuit . uenio ad id, quod a Cardinalis persona proprie postulatur. 2 am, ubi primum sacerdotio est ornatus amplissimo, non ille mentem, ut multi, cum fortuna mutauit; non sericam uestem, non argenteam supellectilem, non denique illustrem aliquam,aut opimam prouinciae praefecituram appetiuit ; sed, contempta prorsus rerum humanarum specie, diuina Iudia, quae antea non non leuiter attigerat, toto pectore complexus, de tuenda Pontificii iuris maiestate, de augenda inter homines Dei gloria , de tyuΠranda veritate dies noctesq. cogitare coepit. quantum enim in ea philosophia, quae a sensibus ducitur, erroris insit, atque obscuritatis, cum antea non ignorasset, tum vero, totus ad eam philosophiam traductus, quae caelestium bonorum cognitionem parit, clarissime per spexit . iam, illam, quae colligitur ex rhetorum praeceptis, eloquentiam,in qua praeter ceteros antea floruerat, neglexit penitus,inanemq. duxit,cum sacrorum librorum uoces, non aurium voluptati seruientes, sed ad intimas animorum partes incredibiliquadam suauitate penetrantes, exaudivit attentius. γ ec uero quidqua habuit antiquius,quam ut a sancti is Ecclesiae legibus discedentes, quoquo modo

654쪽

I2e PAVLI. MANVTII 'ad sanitatem redirent: cum ipse multos cohortatio a tne sira , consilio, do trina, nonnullos etiam lenitate quadam ad meliora consilia conuerteret. Incidit tempus, cum de si liciendo post obitum Paulli i M. Pon ltifice habenda Cardinalibus deliberatio esset. assuit Polus ita sedato animo,ita cupiditatis, ct ambitio-- 'nis expers, ut, maiore Collegis parte Pontificatum ad eum deferente, non statim assenserit, disserendamq. rem tantam in posterum diem censuerit: fore enim, se probaret Deus, eundem post altiluot horas Cardinalium consensum : sin minus . omnino sibi ,

quod Deo displiceret, placere nihil posse. Scripsi:

etiam in eo Conclaui praelara quaedam de oscio Tontificis: quae cum alijs eius libris, quos Ioannes imo ronus, Cardinalis ob summa erga Sedem Aposio licam merita, perpetuam q. Ditae innocentiam clarismus, accurate struauit, propediem in lucem pro serentur. quibus in libris cum spirare adhuc mens illa diuini hominis uigeret uideatur; ascimur non

tam praeceptis, atque doctrina, quam recordatione tantarum uirtutum, quas in illo vidimus. Vitae

clausula fuit, in qua ostendit lumen animi, ingeniiq. lsui, Britannica Legatio. nam, cum in ilia insula per annos multos , duorum Regum imperio, Henrici pri- lmum, deinde Odo ri,eius silui legitimus Dei cultus, intermiss optimis ritibus, obsoleuisset; cumq. interitus Odoardi, succedente eius sorore Maria stem aliquam revocandae pietatis , ct religionis attulisset; uisa es unius maxime Poli sapientia rectam errantΘbus

655쪽

P R A A p A T I o N g ς ij rbus uiam mon trare posse, adiuncta praesertim ait ctoritate tanta, quantam nec sine uirtute dignitas ulla pareret, nec sine dignitate uirtus. in ea legati ne optimos Reginae sensus consi mauit: principiabus uiris, O multitudini, persuasit, ut nouam haeresim, Henrici nefaria libidine indtictam, abiicerent, ueterem sacrorum disciplinam, rationcmq. susciperent; cum Ecclesia, si salvi esse uellent, ingratiam redirent: unum esse Romae, poteRate summa, Chriani Vicarium, in quo creando commotae Spiritu sancto Cardinalium mentes,ex uetere multorum saeculorum instituto , tradita per manus conssuetudine, consentirent: quaecumque ιlle sanciret in terris, ea firma O rata in caelo esse: cetera communi saluti uehementer aduersuri, hominum seditiosorum , vel Satanae potius ipsius inuenta, ut genus humanum ,

se possit, uniuersum perdat, suaeq. socios habeat

plurimos infelicitatis culpae . Mansit in vicio, est de,quam diu Polus, ct Regina x xerunt, Britaurica natio, utriusque innocentia, O si iactitate, a terius etiam sermonibus, praeceptisq. commota . Postea, cum utrumque Dcus, cuius abdita consilia non assequitur humana mens,ad caelestis uitae praemia uocasset: apsa es iterum, et concidit illa gens,destituta consiliis,quibus antea nitebatur. iam . adfinitima nationes peruasit haec pestis, o dira contagio, nec uideretur posse consitiere, nise tua, Pie i , .Pont. Nax. sapietia singularis occurreret, I ridenti indicto concilio, Ismae omnibus rebus ad rationem,aequi

656쪽

tatemq. reuocatis. Quod uero etiam eorum scripta, quos in beatorum numerum iure olim Ecclesia retulit, integra , deletis omnibus maculis, peruulgari iubes : quod excellentem nobis Reginaldi Poli, amissa eius uoce , doctrinam renituis: mirum est,

quam uehementer adiuves communem cavssum ,

quantum se tibi pro ista mente , saq. cura omnes homines debere fateantur, quantam ab ipso Leo, qui tibi nostram salutem commisit , gratiam , ODeneuolentiam ineas. Haec sunt illa merita , quibus hominum uita, breuissimis circumscripta sinibus, ad infinitam memoriam propagatur; haec illa, numquasatis laudata, veterum Pontificum innituta,quibus hanc nobis Ecclesiam tam praeclare fundatam, ex structamq. reliquerunt. quae utinam, sicuti propria rua sunt, ita perpetua esse possent. nemo enim dubitat, quin, optare tibi perpetuam uitam, idem sit oditare nobis perpetuam felicitatem . nec vero cui

quam bono viro tanti est huiusce lucis usura, quinde sua detractum aliquid uita libenter , si possit,

in tuam conferat. sed, quoniam hac lege huc omnes ingredimur , ut aliquando discedamus ; nec licet nobis in te uno singularem condicionem pro tua singulari beneficentia postulare:saltem, ut quamdiu - 11smete praesente perfruamur , O petimus a Deo Iupplices, O suturum pro summa eius erga nos clemmentia confidimus. magna enim sunt, quae iam inchoasti: maiora tamen, quae mente designas . nihil

vulgare cogitas, nihil humile, nihil angustum: metia

657쪽

PR ABF ATIONE vis omnia tua dignitate potius, quam communibus exemplis. praeclare . non erum Pontificiae laudes in mediocritate uersantur: nec decet,qui pote Ilate,

o honore cunctis hominibus antecellat, eum ab uialo homine recte agendi cupiditate , nudioq. sup rari. In te igitur, Pontifex Iuax. primum tue dae, atque amplificandae religionis, deinde eius oti' conseruandi, cuius auctor, ct custos antea fuini, ista spes omnis est . a te honesta Ludia, a te liberales disciplinae , a te ipsa uirtus ornamenta sua repetit .

tu, quod facis , o fecisti egregie, perpetuo acies,

ut omnes gentes diuturna pace, iustitia, pietate δε-veas; urbem Romam operibus magnificentissimis , est cum ipsa antiquitate comparandis , exornes I uitatem, tui studiosissimam ,superiorum temporum ealamitatibus afflictam , perpetua benignitate r crees; denique tollas aliquando ex imperitorum animis dubitationem illam, quae laudabilia multorum sudia remoratur,utrum res maximas fortuna possit

sine uirtute perficere, an uirtus, quo contendat, sine fortuna peruenire. de quo quid sentires ipse, o lendit iampridem tuae vitae ratio: nunc, ut omnes iisdem sentiant, facile unus praestare potes, restituta iis artibus dignitate,quae te talem, tantumq. si cerunt, ut, quales ipsae, quantaeq. essent,ope tua , IIudioq. omnes mortales intelligerent .

658쪽

Is Tridentino Concilio , singulari, atque M. nina PII Q arti Pont. Nax. sapientia con iututo, cumi aliae res , uel antea parum exploratae , uel astutis hominum consili s immutatae, amque corruptae , in consultationem controuersi' amq. venerunt: tum uero grauis illa, ct perdi ellis de iurisdictione Epscoporum , O auctoritate exorta quaevio e t. qua in deliberatione cum ita Patres illi, uitae innocentia , doctriinaq. insignes, dissderent, uix ut aliquando res conueniare posse uideretur : Pastor optimus , ut e I ania. mo semper ac mente in grege seruando, tuendaq. communi salute defixus, incubuit in eam curam ,κt, adhibitis in consilium lectissimis Cardinalibus , hunc nodum expediret . quoniam Francisci Vargas , Catholici Regis Oratoris , in maximis νebus antea saepe *ectata virtus erat: expedire in

primis Reip. uisumen , talem uirum, cum tanta res ageretur, interesse . Qui cum esset accersitus a Tontifice, rogatusq. ut ea diceret, quae ad Apo-

659쪽

P R AE'F A T I o N A s Iaset salutem animorum nostrorum pertinere vehementer duceret: sententiam dixit grauissimis ornatissimisq. uerbis,ea doctrina refertam, ut nihil aut e sacris litteris, aut ex antiquarum legum, Canonum uefontibus derivari possit, quod illa non memoria ,

scientiaq. comprehendisse , o summarum rerum , in quibus aetate vi fere totam contriuit, experientia comprobasse uideretur . excepta est perattentis animis eius oratio: magnaq. est omnium Cardinalium, praecipue uero ipsius Pontificis , cuius ut potestas, ita iudicium , Dpientiaq. eminet, assensio consecuta. Et quoniam, quae tum quisque sensit, eadem ut mandata litteris ad Tridentinos Patres mitterentur , Ponti ex adiuuandae cupidus publicae caussae iam decreuerat: de Francisco Vargas hoc

amplius placuit, ut eius Responsum csic enim in- scriptum esto impressum ederetur. Es hoc quoquep i i Quarti diuinae liberalitatis,ac beneficentiae , ut, unde aliquid ad commune commodum emanare

possit,id non latere in tenebris,aut paucissimis impertiri, quod angulti,ieiuniq. nimium animi est, sed peruulgari ad omnium gentium utilitatem uehementer curet. porro , si nihil est religione utilius, quae bea tam , aeternamq. uitam una largitur: quantam ijs debemus gratiam,qui suam industriam eo totam conferunt, ut, nouis quorundam opinionibus, quas inscitia dicam , an improbitas peperit e consutatis, veritatem ipsam suae doctrinae lumine ita patefaciant,atque Isia rent, ut a nemine iam, nise plane impios

660쪽

pio,vocari in controuersiam poste quod in hae moximi ponderis quaestione, quae per aliquot menses

plurimorum homines ingenia,mentesq. torsit, FrancisciVargas praestanti beneficio consecuti sumus.uirenim egregius laboranti publicae caussae multis nominibus opem tulit, doctrina primum, tot annorum sudio collecta deinde prudentia,quam a natura acceptam diuturnus rerum maximarum usus uehementer auxit; tum integritate vitae,sine qua inanis prudentia,perniciosa etiam doctrina omnis en;postremo auctoritate tanta, quantam capere uidetur ea pe fouea posse, quae pro summo omnium ,quos meminiamus,aut legimus,ImperatoreCaroloauincto,eiusq.

dignis o filio Philippo, Catholico Rege, graui

mis inmuneribus, ac legasionibus primari s , temporibus difficillimis,diutissime tractata sit. haec igitur tibi coniunguntur omnia , quae per se singula mpancis excellere videmus: praeclarum quiddam, atque excellens fieri necesse est. nec nos veremur, cum haec simul umuersa tati viro tribuimus, ne nos alia quando res ipsa redarguat, eiusq. scripta, cum legentur, ita exspectationi non respondeant, ut et Ljam assinxisse laudem uel gratiae caussa, uel iudicij errore videamur. perfecta uirtus laudem quasi stucium non quaerit; cognita, testimonio non indiget. id ipsum, lector optime,lum ex hoc Relponso, quod Munc, a multis iam expetitum, exit; tum ex rei

quis eiusdem libris, qui propediem , ut spero, consequemur . facile iudicabis. id modo unum exopta ,

SEARCH

MENU NAVIGATION