Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

PRAEFAYro NEs' ro tur . Quo minus est misandum si, ut hae arie praecsarent, quampaucissimis contigit;chm in omni praeterea liberalium do minarum gonere plurimi semper floruerint. Sed egregiorum poeta imulto etiam maiorem hac notira terapestate, quam priscis temporibus , laerariam esse conIlat: De quod

saeculi felicitas illa fuit ue, quod equidem magis existimo, quia non 8sdem, quibus olim, praemiis ad

virtutem nunc homines excitantur. Eorum autem,

quos in hoc genere praestantes cognouimus, ne controuersia primum locum obtinuit uir eximius, omni laude cumulatus, Iacolus SamaRarius: cuius ingenii moramenta non uetustas , non obliuio delebit ulla: ut ex tot Regum triumphis haud pauialo clarior, quam ex unius hominis doctrina, atque ingenio, Parthenope sit susura. Hoc autem , in ceps egregie, tui muneris fere totum est: qui, cum ad summam generis nobilitatem etiam optimarum disciplinarum scientiam adiunxeris; tamen haec per se, nisi accederet studium de posteris lene merendi , quasi minima iudicans, quaecumque a dc iis useris mandata litteris, digna, quae inter manus Demstntur, existimas, in apertum ut restrantur, maximopere contendis. Quo nomine ipsi profecto San na: arii manes tibi non uulgaresgratias habent,cum eos libros,quos ille moriens tuae fidei commendarat,

peruulgandos diligentissime curas. Qui vero ingenuarum artiumstudijs dediti sunt , ij se tibi tantum debere profitentur, qvanitim persolvi nullo Modo

642쪽

prist. itaque a me, qui eodem in aere sum, petereu, dentur , uniuersorum caussam ut suscipiam, tibique,propter hoc scium,quid omnes de te Osentiant, ct loquantur, aliqua ratione significem. Ego, licet ipsa te recte factorum conscientia contentum esse,nihil praeterea requirere, exploratum habeam; tamen, ut eorum honestissimo desiderio ne desim, dome libenter in eam partem, in quam etiam meas onte propendebam;ct ad ostendendum non eorum modo animum ,sed etiam obseruantiam O pietatem in te meam, haec ipsa Sanna arii poemata , quae no-sris typis edenda curasti,nomini tuo dicata ad te mitto. Leges hic omnia, quaecumque ab eo latine scripta nunc ea fant . primum autem erit diuinum illud,

quod ipse de partu Virginis inscripsit, opusculum rdein Christi lamentatio: mox eclogae quinque: quas tamen decem scripserat ; sed, e Gallia reuersus, has tantum, quas emisimus, Ostagmentum illud, quod post Salices collocauimus , inuenit, reliquis aut furto surreptis, aut per incuriam suori , quibus eas discedens crediderat, amisss sequuntur elegiarum

libri tres , epigrammatum totidem . quae omnia tuo inscripta nomini apparebunt; ut eius benevolentiae,

quam Sanna: rio ct uiuo, ct mortuo pracsitiIli, huncsaltem studium percipias. Venetise, MD X X X V.

643쪽

IN. HAC. EDITIONE

ADDID IMUS

645쪽

- ὶ PTIM A consuluit Ecclesiae suae Deus , i o 'atque humano generi uniuerso , cum in tanta rerum omnium perturbatione , er extremi iam periculi metu,Uicarium refluum, Pie I v. inter homines constitui, ut Omnibus malis prudentia tua mederetur, nosq. a summis dissicultatibus, uel impendenti potius exitio ereptos , ad summam tranquillitatem, optatam an rea magis , quam speratam felicitatem traduceret. itaque nunc, tuis addum prae tantissimis o cons lijs, ct factis , maxime uero tua steti iactitia, quae tibi prima antiquissima uirtus en, fuitq. in omni uita, boni uiri ex omnibus Italiae partibus , atque etiam ex transalpinis gentibus multi, ad Urbem constuunt; ct, quia tuas omnes curas eo θectare vident , non ut anguriis paucorum annoruin terminis tuae studius beneficentiae definiatur, sed ut ad posteros quoque perueniat; his sibi certam omnium rerum, ac fortunarum suarum sedem, domiciliumq. connituunt. me quidem Veneti's, domes li- eo patris mei restituendae liquitatis insiituto, Obonese satis , O commode uiuentem, nihilq. mianus a

646쪽

nus, quam de meratione, togitantem; quippe eum ab egregiis saepe ciuitatibus, atque adeo a superioribus Pontificibus semel cir iterum optima inuitatus ερndicione, nihil tamen umquam noui consillii cepissem ; tui Pontificatus fama IVmam facile perduxit.

nam, cum ab summo uiro, Hieronymo Seripando , cui tua sapientia, debitum iampridem eius integritati, atque doctrinae, in Cardinalium Collegio I cum tribuit, litteras accepissem, in quibus erat scriptum; cupere te, sacros omnes libros, uel hominum incuria, i et improbitate corruptos, quamemendatissimos peruulgari , uelleq. in eo opera uti, O industria mea; spatij ad deliberandum nihil sumpsi;statim

rescripsi, cum tua uoluntas maximae legis uim pro summa tua non modo potestate, uerum etiam sapientia obtinere apud omnes debeat, ita me animatum, ita paratum esse, tibi ut in omnibus rebus libenter obsequerer , susciperem, quaecumque uelles, agerem, praestarem, quidquidpossem. Quo quidem

tempore non mihi aut ulla nouorum commodorum ,

quibus tamen ducuntur multi, est iniecta cupiditas, aut bonorum splendor mentis oculos praestinxit equamquam haec ipsa cumulate O exspectaria tua . liberalitate posse, o omnibus praeclare agentibus deferri a te Hiere intelligebam: sed cum audirem ,

eas artes, quarum fructus immortalitas es, longo interuallo te Pontifice coli coeptas esse,suam religioni, ac uerae pietati dignitatem restitui, cedere uirturibus uitia, rationi amentiam, i ibidinem pudori,uim L aequitatu

647쪽

ra la

PRAEFATIONES Iry . aequitati ; haec ego sum secutus, haec omnibus e commodis , ct hon0ribus anteposivi. Erat praeterea mihi non modo laudabile, honerium, sed illustre etiam, o gloriosum, uocari a Pio I v. Pontifice ad eam curam , ut sanctissimorum uirorum scriptis , quibus humano generi salutaris doctrina continetur, emendandis, edendisq. praeessem. quo in munere si mihi, non dico magnos labores excipere, c quis enim bono uiro labor est pro tuenda Ecclesiae dignitate, idest pro communi salute, recusandus sed si uita ipsam profundere opus esset, egregie mecum actum putarem. Atque ego illam sane incredibilem capio uoluptatem, quod, cum praeclarum esse nihil conflet, quin idem operosum, o perdiscite sit, hac tamen in re, omnium pulcherrima , ac praestantissma, plane omnes di cultates tua tum excellens liberalitas , tum singularis sapientiasustulit . quis enim umquam tam libenter pecunιas coli it , quam tu libenter effundis , ut exeunt opi mι libri , alii nondum editi, quorum notitia rectissmam ad fontem veritatis viam o tendit : alis sic emendati , ne qua supersit labes quae imperitorum animos , obiecta falsae doctrinaespecie, possi inficere j quo quidem antea malo nimium grauiter laborauimus: utinam i s remedi squae parantur, omnino liceat conualescere. quod ita facile consiequemur, si modo is, qui optimarum, maximarum auctor, perfectorq. rerum est, ast aeris. Deusinam nos quidem, ut oybus ualeamus, ut is :

648쪽

mine mentis excellamus, quam tamen infimi fimus ad omnia,nisipraepotentis Dei ope fulciamur,quam plane caeci, nisi eiusdem luce regamur, multorum turpissimus omiserrimus exitus oriendit . quis porro assuturum esse Deum dubitet , si sanctisviam iutius doctrinam , quam, praeceptis declaratam plurimis, suo demum ipse sanguine,Daeq. mortis exemplo comprobauit, non uerbo tantum profitebimur, sed uita etiam, ct moribus exprimemus' Hoc tu scilicet, Pie Pontifex , illo primum uidini die, quo te in excelsa ista Sede , fauente ct approbante diuino Spiritu, omnium Cardinalium sententia collocauit: neque uero nidicti solum, quod tibi fortasse cum multis commune esse potuit, sed etiam, in quo pro-' pria tibi debetur laus, accurate praeriitini. tu enim ipse tua temperantia, iussitia, grauitate, consantia, quales esse alios oporteret, exemplum d dicti. inde manavit statim ad propinquos, ct innestiuos bene uiuendi disciplinae quorum omnium incredibilis abHinentia , humanitas , pudor ciuitatem

breui correxit, ct conformauit uniuersam. Nunc in illam curam totus incumbis, ut reliquae partes Ecclesiae , discordia laborantes , omni a te ratione sanentur. Ferpit enim quotidie longius transalpinu illud malum, a quibusdam primo ignoratum, ab ijs postea neglectum, postremo a nonnullis etiam ue-Dementer auctum. sed, ut hoc placuit Deo, quo uO- ω,, aut saltem permittentesieruntur ea,quae cur

minam, caussis indagare nostrum non est: sic eidem

649쪽

placebit, ut imminutam Christianae reip. dignitatem tua uirtus, ct sapientia in ueterem integritatem, splendoremq. resiluat. Instat a te indictum, institutum ia generale Concitu mecuius ea ratio, ea uis,et

consuetudo semper fuit, ut, sancti mi Spiritus internentu dissidentes animos non concordia istum, o pace,uerum etiam beneuolentia, studioq. coniungeret . Hoc tu nos, Pis i V. remedio seruabis ; errantemq. gregem, disiectum uaria culpa , tamquam Pactor optimus,ad obedientiam reuocabis,cotinebisq.in os ficto,et obseruantia erga diuinas leges tum perpetua sanctitate tua, unde hauriunt omnes exempla omnitim uirtutum, tum uero 's etiam edendis in hac umbe libris, quorum lectio malas ct exitiosas euellit ex animis hominum opiniones, inserit eas, quae si coluntur pietate beneficentia,uberrimo s, praestantismos, ct plane salutares studius ferunt. que huius quidem tanti,ac tam praeclari muneris i itium unde sumi aptius potuit,qua ab eo libro, cuius

argumentum cum ratione temporum, cum tuis

consit s ac studiis optime congruit e quid enim tempora , quid status Ecclesiae poscit, quid tu optas , , curas ue magis, quam Concilium, quod unicum, edicertissimum in tam graui disicrimine , tam propinqua communi peste superesse remedium uidetur eat in hoc libro, quem tuo iussu primum emittimus, proxima ostenditur ad salutem uia , spes omnis in confessione culpae, in uitae ac morum emendatio-ης , in D a demum Pontificis auctoritate cotiit a locatur.

650쪽

iocatur.cisae cum per se maxima sunt, ct curandis chriniana reip. uulneribus utilissima: tum uero ponderis accedit plurimum ab eximia scriptoris innocentia, doctrina, dignitate . quis enim, quibus animi bonis, quibus industriae , ingeni q. ornamentis abundauerit , qui denique uir, quantusq. fuerit Reginaldus Polus, aut ignorat, aut, si quam modo tantarum laudum partem habet cognitam , non earum memoria, desiderio uehementer commouetur otest ne quisquam tam inops a iudicio,iam auersus ab humanitate , tam plane ferus esse , ac ferreus , qui non intimis eum sensibus dilexerit, cuius non modo iκ Rudiis, in moribus, in sermonibus , sed in ipso plane a pectu omnis probitas, omnis duceret humanitas ρ De religione uero, deq. ChriHiani hominis osscio quid senserit, iudicarit, nouaut in uno , altero ue libro ita ostendit, ut in alijs umquam dissenserit: aut ita scripsit, ut aliter uiueret: aut ita uixit, ut interdum sibi non constaret.sed omnia , litteris ab isto prodita, sine ulla exceptione semper laudarunt , hodieq. laudant boni , O sapientes uiri; quorum directa ad ueritatem φ-sam, idest ad unam Dei gloriam sententia nec obtrectandi studio .aut inuidia flectit ur,nec malevolentia ,

aut ambitione mutatur. Vitae uero totius instituta,et excellentem in omni actione, omniq. fortuna pietatem,utinam, quam facile nouerunt,tam libenter imitarentur multi. Opes, honores, clientelas, Regum

Maaimo ruin gratiam et beneuolentiam qui assequitu

SEARCH

MENU NAVIGATION