Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

M in

ides sta

plantibus ambigi, ac di*utari quandoque solet, a

bonis uiris uirtutem magis ipsam diligi, quam uim tutis insignia; honorem esse praemium recte agendi, finem non esse; magnos illos,ac praestantes esse homines,qui laudabiliter ita uiuant,quasi laudem per-.eupiant, ita laudem,aut dignitatem excipiant,quasi nihil minus antea cogitauerint. quod in te animaduerisum est maxime, ct obseruatur quotidie magis . colere enim te quidem studiosius, quam an-.tea, omnes videntur: ipse autem, qui antea fueras , idem omnibus es. nemo excluditur sermone tuo , nemo congressu: tui omnibus copiam facis: eandem omnibus humanitatem ostendis. Sequitur insolentia fortunam: comes ess rerum secundarum arrogantia: tu mansuetudinem amas: tu continentiam , tu benignitatem perpetuo retines. iure ergo hoc etiam nomine Cardinalis es e iure habes hanc, quo tui te pro Petri Ecclesia suscepti labores extul runt , maximi sacerdotii dignitatem. nunc tu quidem comitatu Llipatus honesissimo familiarium tuorum, multo tamen insignior, atque ornatior cobo te tuarum uirtutum, quae tibi comites ubique sunt,mmam redibis exspectatus, expetitusque, columen futurus Christianae resp. splendor sacri Cosis gis, ornamentum familiae tuae. I, decus Italiae, amor, ac deliciae bonorum omnium, diis bene iuuantibus, ad eam urbem, quae sola peregrinam uirtutem excipit ,sola ornat honoribus, sola dominam facit rerum omnium humanarum . nos quiem, quibus, i G tuam

632쪽

tuam iustitiam, tuam benignitatem offenderas, Ia ti tua dignitate , maestid scessu, te prostituimur abneuntem optimis ominibus ;favemus animis ὀ precanmur linguis; uota prorsus eadem , quge pro parentibus , ac liberis nostris, pro tua salute piscipimus . Atque ego , in hac omnium eximia laetitia. pariter est molestia, praecipuo quodam dolore diuellor; quia fato nescio quo meo contigerit , ut, quam diu Veneti s fuisti , ego semper afflictus importuno morbo ia'

cuerim: quo etiam nunc langueo : ct ad morbum accedit aegritudo: quoniam quidem, alijs ad te ad euntibus , deq. ista dignitate gratulantibus, ipse ex cludor unus, nec possum meae summae erga te obseruantiae praesenti oscio satisfacere . hac tamen θesu Rentor, quod humanitas ac sapientiatu4 Dcile fortunam a crimine seiunget. consilio aliquid peccatur: accuses: ure feceris. culpam autem in i s rebus , quae non a uoluntate nostra pendent , sapiens nemo umquam dixit esse . quare nee tu mibi, qui non ualeo, uitio dandum putabis: O hoc ipsum, quia , me non ualere, non tam corporis , quam Uycij caussa doleo, laudi etiam fortasse tribues. equidem habeo non uoluntatis modo tenem , uerum etiam studii ac beneuolentiae audiorem in te meae , hominem honoratum, cum omni uirtute excellentem , tum uero omnium, quos ego in vita uid rim , humanissimum, qui te amat egregie, facitq; plurimi , tuasq. laudes utraque manu ad aura saepe tollit . uerum ego non id solumste Ioan ut uni tibi pa

633쪽

PRAEFATION Es 99reat obstruantia. illustrabo eam , si potero, meis aliquando scriptis , ct patefaciam omnibus gentiabus . interim, ut haec tibi nostra ex aliquo signo uoluntas illacessat , praeclaram ego tuo cum nomine Sallusti, historiam: cui tu si locum dabis inter eos libros, qui ab oculis tuis abesse non solent; uigebis apud te nostri memoria: quoties eam uidebis, toties animo tibi occurram: adero tibi saepe absens tacitus saepe tecum loquar; meq. esse de tuis familiaribus unum, de ijs maxime, qui operam tibiduam praebent, qui tuo potissimum bonori seruiunt, existimabis. quod ut ita sit, uehementer opto eo, si assequor, feram in caelum istam humanitatem, colam animo, tuebor ossiciss, Gr imitabor, quantum potero: studio certe, si minus re licebit, tibi ut satisfaciam , elaborabo. Venet s,

CONsTARE tibi puto , Alo'si Garum, eum ad res praeclaras natus homo sit, quippe qui

solus ex omnibus animantibus inrenere rationis ac mentis excellat, nullam tamen artem eodem tempore O mentam simul esse, O absolutam . omnes 'humili

634쪽

humili tenuiq. ab initio profectae, pausiatim quasi

per gradus adscendentes, ad id, quod summu uidetur esse,peruenerunt. hoc in litteris accidit, maximeq. quibusdam in libris, qui eiusnodi sunt, ut, semel atque iterum aucti, locupletari tamen, at que ornari deinde possint. quo ex genere bonum δε- tum Calepinus sortitus est, cui quotidie fere omnes homines de suo largiantur. certe enim illius Dictionarium, quod nunc emittimus, non tam ipsius indu-sria, quam aliorum labore studioq. in tantam altitudinem excreuit . unum tamen desidero, quod θ,

quibus illud propositum fuit, ut in hunc librum

quamplurima congererent, id ipsum, quod fecerunt , ut adderent, facere consideratius diligentius q. potuerunt . quorsum enim in herbarum montiumq.nominibus colligendis diligentes sumus; uerba autem latinae linguae illustria maxime, ac significantia, quae nescire nemo uult, in augendo Calepino negligimus ergo ipsi hoc potismum spectauimus: ct , opinor, tantum praestitimus , quantum qui boc dictionario cum ali3s dictionariis confere do , cognoscet, non dubito quin de hae opera nobis O faueat, O bene precetur . non enim libet lacco inmemorare, quae quibus in uerbis simi a nobis Oddita: nam sexcenta sunt, neque sumpta ex apertis aliorum librorum indicibus, sed ex ijs latinae linguae fontibus, ad quos peruenire cuiuis non licet. utrum autem ipsi peruenerimus,res ipsa indicet. In

eo etiam ab aliorum instituto discrepavimus, quoc

635쪽

alii tantum, ut addant, quae utilia putant, elaborant; nos etiam, quae non utilia sunt, O discendi cupidis contraria, quae scilicet Calepinus ipse nou recte percepit, haec, inquam, dedimus operam, ut de libro, tanquam de tritico lolium, eximeremus. addidimus , mutauimus, sustulimus, prout res postulauit. dictiones certe graecas, ex multiplici lectione deprauatas, ut 6ι fere, nisi diligenter e Meas,corruptrix librorum Typograpbia , tam multas correximus , ut, quod fabulosum est, nos dicere λορικαῖςposmus, Augeae stabulum a nobis esse repurgatum. N o Irum etiam in hoc opere proprium illud putamus,quod, cum alij in addendo supra modum curiosi fuerint, ut liber excresceret; nos contra, ne quid praeter rem adderemus, superstitiosuimus, nec minus in exsecando diligentes. ut in dictionibusgraecis, latinarum ordini insertis , uel potius intrusis, multas, quasi de alieno loco, migrare coegimus . exempli gratia inter latinas dictiones quem locum habere potuit catabat nus , aut ho- doedocus, aut pseudonymus, o huiusmodi, quae alatinis scriptoribus latine pro exemplo adducta minime repertas: quae propemodum innumerabilia sustulimus, eodem iure qua latina uocabula de Grae 'co dictionario tolleremus.Et quoniam hoc volumen,

ob uarium infinitam . doctrinam , multorum permanus circumfertur: facile futurum putaui , ut, si tibi a me inscriptum exiret, significationem multis

daret amoris erga te mei . nam , ut omittam merita

636쪽

di me tua, quae rinya umquam delebit obliuio, tui me suauitates ingeri , ina incredibilis humanitas , singularis probitas , eximia ad colendam uirtutem animi propensio ad amandum alliciunt. non enim ideo mihi carus es, quia sis Venetae reip. omnitum amplissimae, a secretis, aut quia nunc una cum uiro clarissimo, omnibusq. virtutibus ornatissmo , chaele Suriam Legato, particeps minister consiliorum omnium ad Philippum , Hispaniae 'gem , sis profectus: sed, quia talem te praestas,ui ct haec tibi, admodum ampla, atque honorifica, munera, iure deferantur, O egregiis animi tui bonis maiora quoque debeantur. Sit igitur hic liber O tibi, O re' liquis argumentum benevolentiae meae, tenimο--nium iudici', grati uero animi, non omnino quale velim, sed quale possim hoc tempore, monumentum. tu autem istam praeclaram in nos uoluntatem conserua ro , quo innituisti cursu, per directam , maximeq. expetitam, ac certam litterarum uiam ad gloriam contende. quod ego quidem, qui tuos θη-sus , tuos ad laudem impetus optime teneo, ita op to, utθerem, ita spero, ut futurum mihi persuadeam. idq. etiam reliquis praedicare non desino . . Venetiy, Μ D LOX.

637쪽

AD. MICHAELEM. GHIS LERIUM

CARDINALEMIN. LIBRUM. DE. LOCUTIONE . D B IACADEMIAE. VENETAE. NOMINE

R E R v M humanarum exitus , quam fini hominum consilia, declarant. si quis bene cogitat ; sequitur, ut laudabiliter agat. re- agentem, nihil umquam stustrabitur, nihil Ibyet . Decet igitur nos optima spe niti, admodumq.firma, quibus, in condenda, atque innituenda Academia nostra, nihil, praeter Dei gloriam, O communem hominum utilitatem , propositum Dit. Neque uero actiones nostrae, ut speramus, eiusmodi erunt, ut hanc ad optimas res animorum nolirorum incredibilem propensionem ambigue at quis interpretari, aut in dubrum reuocare possit. parantur quotidie summa cura, ct edentur a norbis diuina doctrina reserti, qui pietatem, ac religio- hem tofipientiantur , illustres libri . interim , quasi specimen quoddam, aut pignus norirae voluntatis, egregia quaedam de locutione Dei, ab excellenti uiro conscripta, piis mentibus, ac sacrarum litterarum, idest uerae gloriae ,sudiosis communicanda censuimus. quae duabus maxime de caussis, praestantisme uis , tuo nomine decuit esse inscripta eprimum, quod, suscepto Academiae nostrae patrocim , nihil praetermittis, quod ad eam ornandam,au-

638쪽

gendamq. pertineat: ct nos, quae a te incia prosciscuntur, quibus ammis, quam libentibus I quam gratis excipiamus, aliquo item vicio tum ipsi tibi, tum ceteris omnibus indicatum, Maaimeq. perspiscuum esse cupimus: deinde, quae de Deo loquuntur, ad quem potius mitti aequum fuit, quam ad eum , qui diuina fludia in omni suae uitae cursu, cunctis Oopibus , ct honoribus anteposuit e qui cum uniueri. sam de Deo , diuinisq. rebus doctrinam accuratio me quaesiuit; tum uero cum ipsa doctrina uitae rationem coniunxit, O , ut omnes rectam, salutarremq. uiam tenerent, aut, qui diuerterant, in eam reuocarentur, studio, consilio, monitis, auctoritante eontendit. nihil obscure fama loquitur de tuis uirtutibus . nihil de te aut exiguum, aut dubium assertur. patent multis, ac certis is argumentis eximia tua in Christi Ecclesiam merita : colunt te omnes ob doctrinam: imitantur multi ob integritatem e amant, ob humanitatem , maximeq. ob rectam, ac simplicem naturam , ab omni suco , O- mniq. fanu longisme remotam.praeconem uero tuarum laudum omnibus horis audimus eum, qui sum ma ipse laude dignus est , rideritim Baduarium, auctorem, O conditorem, Deo duce, Academiae nonraer cui quidem viro tum uitae probitas, tum ex duo studio doctrina, ct ex diuturno rerum usu prudentia fidem, atque auctoritatem in omni sermone conciliat. ipso igitur non modo approbante, uerum etiam hortante , praeclarum de Deo libet

639쪽

R A p p., o N E tum grauem sententiis, illunrem uerbis , ad te mi tit , tuoq. dicatum nomini cum omnibus gentibu Academia nostra communicata quaecum se tibi,suo primum iudicio commota , tuis deinde meritis impulsa , penitus addixerit , eandem obseruantiam iuoyni uita praestabit, O,ut eam Iuturae quoque gestes intelligant, ipso,ad quem omnia referimus ,summo Deo opem ferente, aliquo merito consequemur . Tu interim , quando iam hoc tribuini humanitati tuae, ut nos susciperes; tribue idem connantiae, ut susceptos tuearis, ac foveas , ita tamen, si nos tuo praesidio, ac studio dignos , ides notira ingenia in optimis at tibus exercentes, nostrasq. voluntates Munam uirtutem dirigentes,ct audies, re ipsa cog no sies. Venetiu, MI LII X. et

Vr est praeclarum, ornatissime Trinceps nam te poetica excellere: sic ea cognostere, quibus ad i iam laudem perueniatur, maximum quiddam, ac disscillimum est . fallitur enim, siquis absoluti poetae partes in eo positas arbitratur, ut, cum metiem di carminis rationem optime perceperit, cum Hegantissmarum uocum supellectilem quasi quandam sibi compararit, addo etiam cum materiem animo comprehensam ordine quodam atque artificio dysin

640쪽

xeis p AvLI A N v τ-xerit, hisce rebus tamquam egregie munitus iud scis tendum se conferat. grauiorasunt, quae reqvrruntur , ct ex abditis plurimarum artium ac dot Trinarum fontibus haurienda. nam, cum eius consilium. qui hoc in genere elaborat , uel in primis id vedebeat, ut, uoluptati versuum utilitate Ienteis-tiarum admiscenda, nihilo minus tediorem moneat, cuam oblectet; monita vero illa pserumque hecessaria simi, ut inuitis)x summam turpitudinem inesse , in uirtutibus summam gloriam,ouendatur: quomod hoc sine philosophiae cognitione prudenter deperite poterit efficere Iam , si res exigat , ut aut de

caesistellaroq.ra ne aut de reginum terrestriuntae mariti ara dicendum silicerte, , locos non potuerit, nisi qui Asrblogiamo Geographia uattiqerit , commode tractare. itaque ,si quis huius adtatis Rudium eo tompylusMmν est , ut 'aliquando , quae litteris mandare studuerit , ea sesteret , ueluti μ rem egregium , Omnibus artis coloribus illustraturum : is omnium fere disciplinarum sientiam, quis ad bene beater'. uiuendum pertinent, ne prorsus Exoret , necesse est . Quodsi ad assequendum poetae nomen ubertatem illum ingens a natura datam satis esseIutat; atque hac un,ns rufitas sicile audet ean Oros illos quidem, reram tamen inanes uersus uel domi pangere, uel in trimi s ad populi aures essundere r saram ab intelligentibus explod tur , neque solum imprudens , aut parum ue recun Os,sed etiam plane stultus, ac temerarius habebia

SEARCH

MENU NAVIGATION