De summo pontifice Christi in terris vicario, eiusque officio & potestate, liber verè singularis, & eruditionis, & puri sermonis nomine, in modum dialogi conscriptus olim, nunquam verò antehac editus, authore Reginaldo Polo Anglo S.R.E. Cardinali Reu

발행: 1569년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

REGINALD POLI Iudaeos de Gentiles, qui nuper ad n

merum Gregis Climiti erant ascripti. Haec aut sint ipsa eius historiae verbaracto.is. Midam enim descendentes de Iudaea docebant statres nisicircuncidaminisecundum morem Mosi, nonpotestis saluari Facta autem seditione non

minima,statuerunt,ut accederens Pam.

Barnabas, o quidam allyad Apo- solos c Presbteros in Hierusalem-- per hac quaestione. En origo: materia Concilii. Vt veryad ipsum Cocilium

ventum est, quid tandem in eo actumst,quod huic seditioni mederetur,per . . quam rex Christi in diuersa trahebatur, declarant quae sequuntur. Cum autem magna conquisitios eret,surgens Petrus dixit ad eos misistatres csec. Eo autem spectabat omnis oratio, Vt fratrum fidem confirmaret. Qviod quidem remedium antea Christus co-

tra omnes Satanae conatus docuerat

eoque ipsis remedio Petrus do sediti

212쪽

t. nem illam sedauit,ac Ecclesiae pacem i, reddidit, atq; confirmauit. Mae enimis; alii Apostoli dixerunt,ad comprobada Petra dicta dixerunt. Opereepretium iii vero est coesyderare, in paucis illis' verbis Epistolae, quae de Concilii sententia atque Decreto scripta est, quo paeto in sanandis Gregis morbis ale. tro expletae sueruli omnes sere partes, i quas Deus per seruum suu Dauidem, ii sic enim Christus a Propheta appel- ea latur)se acturum promini. Hoc est enim ipsius Epistola initium D mula Acto. s. audiuimm,quod quidam a nobis exeumidi res turbauerunt vos verbis, euertentes animas vestras , quibus non mandauia muri. Hic primum videmus,quasi de et anu malorum Pastorum eripi Greri gem, eosque ab hoc ossicio remoueri,

, quod primumDeus per Prophetam se facturum affirmat, simulque illud se-i quitur, Vt qaod perierat, requiratur, ri quod abiectum erat , adducatur.

213쪽

inorum enim animas mali Pastores perdiderant, hi ad salutem reuocatur.

In eo Vero quod sequitur. Visum est

Spiritu sancto se nobis,nihil vltra imponere vobis nisi haec necessiria, ut abstineatu vos a fornicatione , ablatu, ab ocato se sanguine, a quibus mos custodientes bene agetic reliquae Dei summi Pastoris partes explentur, ut quod confractumst,alligetur,quod thfirmum, corroboretur. Illa enim de abstinetia ab immolatis, a uisecato,& sanguine, addita simi propter infirmitatem Iudaeorum,qui his rebus a Fide. libus, qui ex praeputio erant, non ob seruatis scandaligabatur,ri quasi s angebantur. Qitorum scilicet seactionem hoc Decreto Concilium alligauit, & consilidauit, simulq; quod erat

pingue, conseruauit.Pinguiores enim

tunc & sortiores in fide videbantur esse Gentiles, proptereasue illis mandauit,ut infirmioresIudaeos hoc modo serronu

214쪽

DE UMMO PONTIF. to o ferrent,vi sustentarent. Illud autem,

visum est Spirituisancto or nobu, vido

quo pacto cuius authoritate omnia in Concilijs agantur,exprimat. Hic vero est Spiritus Dei Patris, Spiritus Clari sti,de quo vere dici potest,eum omnia facere, qua Propheta pro salute Gregis Deum facturii praedicit: ut illum Φmanibus malorum Pastorum eripiat, Vt pascat, ut accubare faciat,in reliqua omnia quae ad salutemGre si pertinent. Haec enim omnia agit Spiritus Christi, cuius est prima scilicet M praecipua authoritas in Concilijs, Scin iis omnibus quae pio salute Gregis

decernuntur. Huius autem primus

minister, qui Christi sensum declarat, est Petri Succctar, cui assentietes reliqui Pastores efficini salutaria illaCo-cilia, quoru maxima est vis authoritas,in qua veryuniuersam in terris Ecclesiam repraesentato quibus Vero Cocliijs abest huius unius Spiritus N iiij autho.

215쪽

REGINALDI POLI

authoritas, quae ea congreget,quae diarigat, quae confirmet ut numero Episcoporu abundent, ea neq; pro legitimis Conciliis unquam simi habita,neque ullam authoritatem eorum acta in Ecclesia habuerunt. Cum rei Cutalia omittam' admodum insigne est exemplum Ariminense Concilium, omnium quae ante fuerunt, si numerii Pastorum spectes, qui videntur Ecclesiae corpus repraesentare, maXimu:

si authoritatemDecretorU,minimum.

Cuius rei ea est causa,quam modo doxi quia ab eo Concilio aberat scilicet authoritas Successeris Petri, a quo im

dici, a quo dirigi, a quo deniq; in fide

confiimari debuit. Scrutare reliqua Concilia, quaecunque contra Satanae malitiam salutaria Ecclesiae remedia attulerunte in omnibus authoritatem Successoris Petri, quae ea indixerit,in

omnibus Petri fidem adtasse intelliges,vio priuatis duntaxat quibusdam Episco-

216쪽

unquam fuerunt, eos Petra fide praeditos fuisse necesse est' Sed tunc Petra fidem in Concilijs adesse intelligo.

cum ea ab eius authoritate proficiscitur,qui Petri Successoris ea Ecclesia sit, quae illius sanguine sundata atque constituta est. Quod sane cum antiquissima illa Concilia a Spiritu Sancto edocta probe scirent, hoc etia in D

cretis suis extare voluerint ut nul- lius Episcoportina conuentus Decreta

rata haberentur, nisi qui authoritate Successoris Petri esset indictus, &io. probatus, ad cuius sedem & tribunal omneS maiores Episcoporum inter so ntrouersias reij ciendas esse statuerunt , eq.non minus enis absentis authoritate per literas legatos,quam praesentis, omnibus in rebus regi, gubernari patiebantur . Et cum aliquado Legati ipsi maioribus in causis, in quibus nulla ab eo certa mandata

acce

217쪽

REGINALD POLIaecepissent, sitam sententiam pronum claretio auderent, ad ipsiim licet maximo locorti 1nteruallo seiunctum referebant, eiusque sentetitia& responsum summa fide ac patientia perinde expectabant, quasi Divinum Christi

oraculum, ac si is corpore in terris versaretur: tata scilicet impressa erat in animis omnium piorum Vis Verbo ram illorum, quae Christus primo Vi- eario suo dixit Et tu conuersus, con-frma tres tuos praesertim Cum ea

non ad illum selum pertinere, sed ad omnes eiussuccessores fidem eius profitentes, Spiritus Christi Ecclenam semper docuisset. Ex quibus satis constare potest, Concilia Generabasummo Pontifici nullam addere authoritatem sitam vero prorsiis accipere ab eius Vicaria potestate Eam autem diuinam esse, non ab hominibus, sed ab ipso Christo, Deo, homine datam Vicarium autem ipsem,

ut in

218쪽

DEi VMM PONTIF. tox ut in summa dicam, idem in Conciliis Generalibus agere,quod Christus ipse

dum in terris versaretur , Cum suis

egit Apostolis, tum cum es trientem populum per eos pasceret, quasi domanu in manum tradens illis, quod populo deinceps distribuerent moeenim itidem facit in Conciliis eius Vicarius in cibo spirituali Episcopos, qui locum Apostolorum tenent pa seensin in fide confirmans, Vipertos populus salutare pabulum aecipiat, in fide confirmetur. Id quod nusquam aeque commode fieripotest, atque in Conciliis Generalibus..id agendum Uset, si summin Pontι- f. Pastore lupu es sceretur, peccata ei ad perniciem niuersi

etspertinerent.

219쪽

HAEc habui quae dicerem ad

summam meae sententiae in hac re tibi explicandam , quae haud scio an satis sutura sint ijs, qui per te meam sententiam explorare volu int idque ob hanc causam Vereor, quod coniectura ducor ex verbis Scratione percunctationis, ut suspicer, non hoc illos tuos amicos de potestate dummi Pontificis quaerere, quod dubitent,an Romani Pontificis authoritas ad Concilia Generalia, ad Reges Imperatores pertingat sed potius vi intelliganti si id sori eueniat, dc quidem etiam cum semel accidit, nimis sepe accidit hvirum ea Pastores ipsi cum gregis detrimento abutantur, quam Concilia Generalia una cum ipsis Principibus ad eos vel corrigendos , vel emendandos, vel puniendos, vel abdicandos potestatem obtineant:

220쪽

DE vMΜΟ PONTIF. os id sin illis propositum suisse arbitror.

in mea delacae sententia per te exisquirenda

VRBI' Isthuc ipsum profecto

eos spectasse,mihi nunc admodum ve

risimile fit , quod ego quidem nisi abs

te admonitus minimὸ aduertissem. PO LUS. Age igitur,cum tibi aliqua ex parte satisfecerimus , tuorum etiam amicorum voluntati hac in remorem geramus: quanqua argumentu

hoc ut iam dixi)ri studium maius,&plus temporis, Dam in praesentia nacsumus, postularet.Euollienda enim essent diligenter eruditorum hominum scripta, qui hac de re quid sentirent, pii literis mandarunt . mare mihi dabis hanc veniam, ut quod caeteris in rebus seci, sententiam meam nunc tibi simpliciter exponam magis quidem ut te atque illos excitem ad aliorum libros perlegendos, quam Vt

me vobis planὸ satisiacturum hierom.

SEARCH

MENU NAVIGATION