De summo pontifice Christi in terris vicario, eiusque officio & potestate, liber verè singularis, & eruditionis, & puri sermonis nomine, in modum dialogi conscriptus olim, nunquam verò antehac editus, authore Reginaldo Polo Anglo S.R.E. Cardinali Reu

발행: 1569년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

REGINALDI POLI suomodo vnm homo mobm Imperj in totum orbem terrarum eptime sust nere possit. CAPUT XXI MYRBIN ID verWante non desiderabam,ta- men abs te nunc admonitus, non possum non valderi desiderare, requirere ut paulo subtilius, distinactius haec, quae dixisti praesidia est ad

tantum onus sustinendum,expliCes.

POLUS. Sic igitur primum habeto,omnes omnis honoris Titulos,&simul totius orbis terrarum Imperiinnita se um Pontificem optime tueri osse, si nihil sibi in tam multis tamq; onorificis honoris titulis,nihil in tam lat patente imperio commodi proprii vindicet atque arroget Sed hoc totum,quicquid est honorificum,Do.

mini gloriae, quicquid est utile, ipsi Gregi semper tribuat. Hoc autem etsi saepst

182쪽

saepe iam diximus, tamen quia hinc principium es indamentum omnis recte gubernandi rationis existit,idem libenter repetimus. u vero nunc si quaeras, quanam ope, quibus praesidijs, qui hoc fundamentum in animo suo iam constitututi positum habet,quod reliquum est in tanto munere tueris praestare possit hoc scito,ex uno atq; eodem sente omnia auxilia, adminicula ad tantum Imperium gerendum manare mandoquidem est ille sons, de quo Propheta ille vaticinatus est ri erit sonspatens domui Dauidis, Zaerc. Hunc ergo sentem,&aquas quae

ex eo fluunt atque hauriuntur,si noueris:omnia noueris,quae ad tuendam &sustinendam tantam persenam,& tantum onus pertinent. Sed ne te diutius

teneam, sens ille de quo nunc loquimur, est ipse Christus, ipse Dominus, Omni veritate, omni gratia plenus Aquae vero, quae ex ipse, & peripstim

iiij ad

183쪽

REGINALDI POLI ad nos defluunt, sunt coelestis spiritus munera , de quibus ita scribit Isaias, is..ii, de Christo loquens: Et requiescet super eum Drritus Domini, stiritu spi

fortitudinu. 'iritus cientiae et pietatis, ct replebitur θiritu timoru Domini En, vides quot 'tiant sint ad bene

regendum praesidia, atque adiumenta: ex quibus cum Rex ille Salomon,omnium regum quotquot ante se florue

runt scelicissimus,unum duntaXatnΟ-

mmatim sibi a Deo ad bene regendum populum postulasset, atque Impetrasset omnia se consecutum, quae ad beatam vitam vel stiam, vel populi pertinerent,existimabat.& maius quidem extitit illud unum, quod Salo- n a Deo impetrauit, quam reliqua omnia humana praesidia, plusque illi ad bene steliciterque vivendum attulit . An recordaris qualenam illuἡ

184쪽

DE SUMMO PONTI P. e VRB I Cupio quidem id mihi abs te declarari.

po LVS. Hoc ipse satis declarat .seg,L in ea precatione , qua sus eptis regni gubernaculis ustis est Itemque indita ad eu responsione, concesso quod postularat, Deus ita explicat, ut valdὸ probet iudicium eius, quod sciret qua potissimum re ad regnum vocato sibi opus esset, ad bene liciterque re .gnandum riuae neque in diuitiis,neq; in potentia , sed in apientia consisteret. Hanc igitur postulauit,quam cum Deus illi dedisset ea etia adiecit, quae non postulauerat: externa scilicet diuitiarum, opum adiumenta inodsi hoc diuinae sapientiae praesidium tati aestimatum est, non blum a Salomone, sed etiam ab ipso Deo, ut plus

unum momenti ad bene beateque re gnadum, quam reliqua omnia externa

feelieitatis praesidia haberet quot haec

secum asserret ad autem ciuilium re

185쪽

xumri causarum fines ac terminos noexcedebat. Data enim est illi sapientia ad dijudicandas omnes,quae solent

oriri inter ciues,controuersias, eaque omnia, quae ad ciuilem statum tuendupertinent. Qitantum,inquam,tandem

aestimandum erit id,quod ipsi Christo

summo Pastori datum a Deo , ad eius Vicariti delatum est,Vt iudicet,non tain rebus cmilibus , quam iiij quae ad Causas pertinent,quae inter Deuri hominem versantur, ut sapieti praeditus sit ad discernendum iudicium 'Quod Propheta de Christo sic exprimit,cum superiora illa Spiritus dona, de quibus modo diximus , enumerasset, hoc ad iungens: Non secundam visionem oculorum iudicabit, neque secundum audi-rum aurium arguet: diudicabit in iu-ἀistopauperes,o arguet in aequitate promat siuetu terrae mod quidem iudicium tantum est, ut eo non selum si

gnificetur id quod apud Prophetam

eodem

186쪽

eodem loco sequitur undantia pacis in terra, quam quidem ille talem fore praedicit,ut habitare faciat lupum Cum agno, pardum cum haedo, de quo tranquillissimo, stelicissimo status genere nonulla antea diximus sed illud etia suturu,ut Pastor ipse Christi Vicarius,ipsum coelu,ri quicquid illie coelestis virtutis sit, ad suum,&Gre. gis sui adiumentum, Mopem secum asserat,postquam illuc fide, & spe,atq; amore Christi, qui omnia haec dona

coelestia complectitur, ascenderit. Hic vero satis videtur, cum de praesidiis atque adminiculis vicarii Pastoris, quae ad gregem Christi tuendum pertinent,quaeramus, dicere: eum studio

regendi assectum, & Dominum suum Patre eius apud se habere. Ita enim ipse Christus pollicetur, se congregatis in nomine suo, sitique amantibus assuturum: Ego inquiens y Patermem ad eum veniemm, O mansionem

187쪽

REGINALD POLItoan.14. apud eumfaciemus. Id autem ubi sit, quod genus auxilitabesse poteries Sed tamen quia distinctius tibi explicari postulasti, quo praesidiorum genere

fretus hic Pastor tantum gregem sine praecipuis illis prudentiae & sortitudii nis humanae adiumentis regere possit,

contra omne genus aduersariorum

tueri hoc primum intelligas oportet, ut no simplex genus est aduersarioru, neque enim selismi ut ait postolus Iphecis est nobis collaciatio aduersim camem sanguinem sed aduersius irituales nequitias in coelestibus esita non simplex debet esse ipsem praesidium,sed multiplex coeleste videlicet, & terrenum. Coeleste vero praeter id, quod modo diximus de Patri si Filii praesentia una cu ipse Spiritu,quod unum omne genus praesidis contineat, habet etiam uniuersam militiam coelestem Ange-Heb.i lorum: qui omnes siunt administratori,

Stiri tu misi eorum causa, qui haeredi

tatem

188쪽

tatem capiunt salutis r deinde interris

cunctam Ecclesiam tanquam castro Cantrum aciem ordinatam ad exemplum illius coelestis militiae, in qua vi primi numerantur, qui Deo sunt maximὸ propinqui, Cherubin,4 Seraphin, &Throni,tum Dominationes, Principatus,vi Potestates, postremo loco Virtutes, Archangeliri Angeli: ita in hac Ecclesia, cui tanquam Deus quidam

ωhomo, qui Vicarius Christi Deli

hominis est, Romanus Pontifex praeest, si quis consideret eos qui proximo sequunturCardinales,&horudem tres distinctos Ordines Deinde Patriarchas, Archieoiscopos, Episcopos, po stremo aut Abbates, Praepolitos Ecclesiarum, Doctores. reliquos Ecclesiae ministros, qui omnes ad Ecclesiae ministerium eius unius authoritate descripti sunt,atque ordinati:intelliget nullum in uniuersis terrarum Or

be esse ossiciigenus, quod quidem ad

189쪽

utilitatem Ecclesiae pertineat,ad quod non sit mus Pontifex fidelii viiii istorum opera uti possit. Cum verois gazophylacii Ecclesiae,ubi coelestes thesauri in Sacramentis laquam in arculis & armariis post reconduntur .apse claues habeat, &simma autoritatem,summumque ius illos pro usu atq; utilitate Ecclesiae dispensandi:in tanto

ministrorum numero,& horum quide maxime fidelium,& ad omne ministe- xij genus paratissimorum , cum eo accersentur, in tam infinito thesauro,

quid illi deesse poterat, vel ad pascendum, vel ad tuedum Christi Gregem, setiasi is tantus sit, qui uniuersiim ternarum orbe comple statur modo illis ipse vili velit, norit quorum utrumq; amore Christi praestabit.Nec verd duntaxat eorum opera Vt poterit, qui secum vivunt, quiq; seo seculo sim aequales sed omnium seperioriun aetatum, quicunque populo

190쪽

Dei unquam ministri suerunt,tum eorum qui in noua hac vinea Domini colenda in noua Hierusalem quae de coelo descendit , fabricanda laborariit quorum maxime est copia, eaque ut modo diximus , magna varietate posita qui successerunt ijs,de quibus scrubens Apostolus mosdam inquit)po isuit Deu in Ectussia, primum Apostolos, deinde Prophetii oc quorum extant di fra,scripta, exempla,instituta Decreta, leges, ex quibus fructum ipse nunquam capere non possit: tum eorum etiam, qui ad veterem vineam colendam, quam Deus ex Aegypto transtulit,operas has contulerunt, de Ierusalem terrenae seruierunt, inqui

bus est Moyses primum , deinde Prophetae omnes Horum vero opera multo sane uberiori cum fructu noui gregis summus Pontifex Vt poterit, quam illi ipsi veteres duces suo popula nauare potuerunt, etiamsi ad illius silutam

SEARCH

MENU NAVIGATION