Canonici Juris Institutionum libri tres

발행: 1681년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ysi seris Canonici

ait Hieronymus in Esaiam cap. 2. Nicaenae Synodo placuit ἰn Can. 7. ut ejus Episcopus honoretur salva dignitate Metropolitano debita, puta ut in ejus Synodo post eum primus statim sedeat ille Episcopus , cui tandem concessum est jus Patriarchicum , in Act. 7. ejusdem Chalced. Concilii : sicque per partes evenit ut quinque essent Patriarchae. Cum in Occidente potissimum Primates prodierunt, sibi

etiam vindicarunt Patriarcharum nomen. Can. I. dist. 9'. ita tamen ut ab

aliis quinque plurimum different, iis.

que omnino essent inseriores. Ius Patriarchicum in quatuor praecipue Ieriatur. I. Ut Patriarchae statim

sedeant post Rom. Pontificem. 2. Ut suis Metropolitanis pallium concedant, cum prius illud ab eo Pontifice acceperint , quod indicat plenitudinem Pontificalis officii. 3. Ut Crucem ante se ferri faciant ubique in si1o Patria cham. Denique ut sub se plures h beant Metropolitas, a quibus ad cum appelletur ae cap. 13. quilibet Patria cha suam habet dioecesim seu tractum

aut territorium multarum Provinci

rum , & extra illud nullae sunt ejas Iartes,alterius nulla potestas in alterum.

112쪽

Eaque sola ratione Gregorius Magnus pati non potuit Ioan. Jejunatorem Patriarcham Constantinop. se se appellare

Oecumenicum, quia ejus dignitatis obtentu Gregorium Patriarcham Antiochenum condemnaverat, quod erat solius Romani Pontificis. Cardinales sic dicuntur a Cardinibus, id est regionibus in quibus instituti sent. Sic Leo IV. in oratione ad Patres Θnodi Romanae , Anastasium vocat Presbyterum Cardinis sui, quem in titulo S. Marcelli ordinavit. Idem occurrit in istola 89.Joannis VIII. Et apud Joann. Diaconum in vita Gregorii Magni. num. io. Sicut enim cum

vetustiores Summi Pontifices quosdam Diaconos instituerunt in regionibus Urbis, a quibus appellantur Regionarii apud Anastasium Bibliothecarium,&Gregorium Magnum, ita & cum eaedem regiones dicantur etiam Cardines apud Authores finium regundorum,

in iis ordinati Presbyteri, Cardinales appellati sunt. i. Quidem instituti sunt in regionibus Urbis. Can. Prae ui. a. quast. 3. Et postmodum in forensita hiis etiam Ecclesiis apud Gregorium Magnum lib. I. Reg. 0. 1 . lib. II. .

113쪽

9 Canonis; Cardinales illi ab initio fuerunt proprie Parochi Urbis, , sed summae dignationis esse coeperunt, postquam N, colaus II. in Concilio Lateran. statuit ut illi soli eligerent Summum Pont, ficem. Can. i. dist. 13. qui antea e gebatur a Ciero Sc Populo. De iis post Decretum illud ita loquitur petrus Damianus eodem fere tempore agenS r, non modo Episcoporum, se & Primatum dc Patriarcharum jusὸ transccndunt. Et Sigonius lib. q. oregno Italia ait ex eo Decreto cas' dinalium nomen magis ac magis ce lebrari cepisse. Ac tandem innocea'

tius IV. dedit eis Vestem Rubeam SRubeum Pileum. Diutius quidem tas tum Presbyteri & Diaconi Cardinales fuerunt, N. Onuphrius contendit Episcopos fuisse Cardinales sub Alexandro III.

114쪽

.Institutionum Liber I. . '

TITULUS XV. De Episopi .

GRarca vox ea est,Episcopus, quae apud ipsos etia prophanos Authores 1igniticat Provisorem , Inspectorem , Speculatorem, sicut dc apud S. Cypri

Mum. Nam institutus est ut attendatsbi & universo gregi in; quo Spiritus-

Sanctus eum posuit Episcopum regere Ecclesiam Deia M. cap. 2o. Ex iis verbis multa consequuntur. I. Episcopos esse juris divini. h. Eos jure divino institutos, ut regant Ecclesiam Dei r unde Sanctus Cyprianus in D. 53- scribit iis concessam fuisse sublimem ac divinam Ecclesiae guberna dae potestatem : Sicque stulti sunt haeretici , cum asserunt Episcopos Apostolorum temporibus habuisse tantum administrationem & provisionem, non

ctiam potestatem & dignitatem. 3. Iis ingulis a Spiritu Sancto assignatum fidisse gregem Domini, quem pascanx. Cum Apostoli ordinarunt Episcopos , iis quidem cum impositione ma-

115쪽

roo seris Canonici nuum dederunt omnem Episcopatus potestatem i, sed tamen cuilibet ex iis

certam Gregis portionem, certum locum dederunt, in quo suum illud monus adimplerent. Locus ille in multis Canonibus dicitur Parochia; sed coepit appellari Dioecesis, & Parochiae nomen quibusdam singularibus Presbyteris relictum est. Sunt ergo Rectores &Pastores Ecclesiae, qui in vim suae Id

risdictionis sunt Ordinarii Iudices iasua quique Dioecesi, quam Iure suo vistant .dc a suis ossietalibus visitari

curant ' quales sunt Archidiaconi, Do- cani Rurales, Archipresbyteri: irrogari censuras, tenent librum Ecclesiae gγbernandae, & censuram vigoris in Om

nes Dioecesanos ait S. Cyprianus in ' 67. de quibus omnibus suo loco ago xux , . sicut & de aliis , quae ad Iurisdictione Episcopalem pertinent: In Vim suae ordinationis illi soli ordinapi Presbyteros, sacrum Chrisma oon' sciunt , ecclesias & altaria conseqsrant poenitentiae publicae modum

imponunt.

Verius autem est Episcopatum no essu Ordinem a Sacerdotio distinctum, sed tantum dignitatem & ossicium,

cui a Spiritu Sancto major potost

116쪽

per consecrationem tribuitur. I. Enim S. Ambrosius,aut alius in primam ad T mot. Cap. 3. ait unam esse ordinationem

Episcopi & Presbyteri: nam uterque est Sacerdos , sed primus est Episcopus. 2.consecrationem Episcopalem nihil additur quod habeat ob rationε Sacramenti sed tantum nova quaedam potestas extrinseca a sacerdotali distincta, sive illud fiat per extensionem Sacerdotalis Ordinis ; cum enim aliquis consecrandus est Episcopus , omnino prius est ut Presbyteri ordinem accipiat, cui per Consecrationem adjicitur divina illa potestas, quam Spiritus Sanctus huic dignitati , huic ministerio dedit i sive illud fiat cum remanente sacerdotio, potestas illa per Consecrationem addi tur. Nec obstat quod Episcopus quaedam habere dicatur passim quae sunt Ordinis : Nam hoc nihil aliud est

quam ordinationis, quasi diceretur eum quaedam accipere per suam ordia nationem & Consecrationem, quae a tea non habebat in vim solius Electi nis Confirmationis, puta sacrorum ordinum collationem, Confirmationis Sacramentum, benedictionem Chris

117쪽

passi nit, unam cssis Ecclesiarii & unum Episcopatum. Sicut enim unum est E clesiae Corpus quod per universum orbem Christianum in pleraque me

bra diffusum est , quae sub uno Capite posita sunt, puta Rom. Pontifice Ita de in ea Ecclcsia unus est Episcopatus qui ubique diffusus est in concordia plurium Episcoporum sub eodem ipso Capite a ita tamen ut cuiliobet ex iis adscripta sit certa gregis Dominici portio. Licet ucro illi omnes sint ejusdem divinar originis, attamen non sunt ejusdem gradus. Nam st tim ab Apostolis instituti sunt Primae fc dis Episcopi. Sic Paulus Titum Crotae instituit, ut pcr civitates Prcst, teros constituat, id est Episcopos ; cun

que illi primae sectis Episcopi ordinare tur in Metropoli seu prima & praecipua civitate alicujus Provinciae, appellati sunt Metropolitani , ac postmodum Archiepiscopi, quod nomen prius datum est Patriarchis , ut superiori tutulo diximus, & postea Metropolit

nis , qui pluribus Episcopis ejusdem

Provinciae praesunt. Prodierunt etiam Patriarchae dc Primates, quibus multi

Metropolitani subjiciuntur. Sicque quatuor sunt gradus Episcoporum,

118쪽

Institutionum Liber L i o Episcopi, simpliciter accepti unius Diorisce sis ; Metropolitae , unius Provinciae, Primates, multarum Provinciarum ; dc Patriarchae eorum omnium Superiores.

Unde & rectissime quidam Graeci volunt genericum esse nomen Episcopi, quod de iis omnibus praedicatur. Ejus distinctionis rationem hanc affert Leo Magnus in Ep. 8 8. quia sicut inter Mpostolos in similitudine honoris, erat quaedam discretio potestatis , & uni datum est ut aliis praestaret, ςxea P. ma orta est discretio Episcoporum, xae omnes omnia sibi vindicarenti sed cssent in singulis principes singuli, quarum inter fratres haberetur prima scientia , & per quos ad sedem Apostolicam univorsalis Ecclesiae cura re

ferretur.

Ita tamen ut Coepiscopi hodiὶ Suffraganeiὶ de rebus dubiis consul uitsuum Metropolitanum , antequam ad sedem Apotholicam e ni, ut Prude tissime idem Leo in Epi/ 8a. in prisci ad Foroiuliensem Episcopum. In Episcopis instituendis duae potio simum regulae obtinent. Prima est duos Episcopos in eadem civitate institui non posse. Can. 8. Nicena SIn odi. Ne unum corpus Ecclusior, qu si monstrux

E iiij

119쪽

io 4 Juris Canonici

habeat duo Capita. cap. I . Ext. Est o L. Jud. ota. Et tamen invaluit Episcopo seniori , aut aegrotanti Coadjutorem

dari pone, qui sit Episcopus & Epi

copali munere fungatur. Olim a Metropolitano dabatur in Synodo Provinciali : Quod si eadem necessitas in eo urgeret, dabatur a Coepiscopis in

τ' a synodo agentibus , Can. 37.

Meldensis Concilii. Hodih a Summo

Pontifice iis datur ex consensu Reois.

N. pen. Ext. de cier. aegrat. Olim etiam dabatur ad tempus, aut ad prosperam valetudinem: hodie perpetuus est, & cum futura ejus Episcopi su cessione. Quod etiam novit Gregorius Magnus. lib. II. Reg. . 8. Secunda regula est, ut Episcopi non instituantur in vicis, in villis, in minoribus oppidis. In eam rem multos Canones exscribit Gratianus in dist. 8o. quod ita placuit , ne vilescat nomen Episcopi. Cap., t. de Pristi. cdmnempe In iis non habent populi frequentiam Episcopo dignam. Cap. Ise.

Collationis Carthag. habitae. Sanctus 'Athanasius in Ap/g. r. indicat eam regulam esse traditionis Apostolicae, cum Eusebianos arguit, qubd contra majorum traditionem Episcopos insti-

120쪽

tuerent in vicis. Et ut persecta sit ea lex, addita est ea poena, ut Ordinans &Ordinatus Episcopus in quodam vico deponatur ab Episcopali gradu. Can. 8. duodecimi Toletani Concilii. Sed cum in dies augeretur Fidelium numerus. Ita ut Dioeceiani Episcopi vix unquam iis omnibus ruri superessta

possient , in rusticis Ecclesiis instituti sunt Paraeciales Presbyteri, & in minoribus oppidis Chorepiscopi. Can. 8. Antiochenae nodi, id est Episcopi in villis, unde aliquando dicuntur V ill ni Episcopi. Et forte in lib. Diurno Rom.

Pontificum cap. I. tit. 8. Episcopus Forensis non alius est , quam Chorepis copus in Dioecesi Pontificis Romani,

foras aut extra urbem positus in mino- 'ri quodam oppido , quod sit Romanae Dioecesis ad differentiam suburbicarii Episcopi de quo in cast. 3. qui - positus sit in alia majori civitate Summo Pontifici immediate subjecta. Episcopus, inquam, forensis non alius est quam Chorepiscopus : Nec obstat ratio Gunerit , quod titulus ille ad Episcopum Forensem positus sit inter Patriarcham & Archiepiscopum Ravennatem , quasi ad majorem aliquem Praelatum ideo pertinere debeat: con

SEARCH

MENU NAVIGATION