Canonici Juris Institutionum libri tres

발행: 1681년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

6 Juris Canonici lim aderat, sed cum vilis plebeculis epius erraret, etiam in comprobandis Episcopis, ait S. Hieronymus lib. I. contrafvinianum; de sceptiis violentiam aut impressionem faceret, LaodicaemPatres in Can. I s. prohibuerunt electionem fieri a turbis, id est a vili plebecula , ut libertatem electionum adstruerent. Ab eo tempore iis adfuerunt

soli Honorati seu Civitatum Magnares, qui ali quando appellatione ordianis veniunt, aliquando etiam ut in libro Diurno Roman. Ponti iacum , id cst in dignitate constitutu Ac tandem VIII. Syriodus in CaU. 22. eos omnes atque etiam ipsos Principes ab iis electionibus removit , ita ut iis nulli amplius laici adessent. Ita & olim totus Civitatis Clerus etiagebat Can. ri. 23 s. dist. 63. Nec enim dicendum est Metropolitanum de Comprovinciales Episcopos veram

habuisse electionem , & Civitatis Clerum instar populi solum habuisse testimonium : Nam inquit Gaufridus Vindoc. Ibid. Electio fleri debet a V cariis Christi, illi autem punt Clerici in Electione, 9 Di opi in Consecratione. Sed VII. Synodus in Can. 3. Voluit,

soli Metropolitano cum suis Com

92쪽

In tutionum Liber I. 77 'provincialibus Episcopis electionem Competere, sicque tandem Clerus &populus ab ea remoti sunt. Et haec de Orientali Ecclesia. In Occidentali diutius obtinuit ea vetus Ecclesiae disciplina , ut Episcoporum Electio fieret cum suffragio Cleri & populi testimonio. Ejus adhuc vestigia extant apud S. Bernardum in Es. 13. ct 1 . sed sicut olim

in quibusdam Africanis Ecclesiis sufficiebat Matricis arbitrium, ait Ferrandus Diaconus in breviario Canonumnum. II. seu suffragium Cathedralium Clericorum, aut etiam eorum Cleri-c viam , qui in Episcopali urbe instit ii essent: Ita & circa undecimum sae- ω1iam ubique sere invaluit electionem EPiscoporum transsatam fuisse ad solos Cathedrales Canonicos: quod passim coofirmatum occurrit in libris Decretalium : Et in Gallia semper ei adhibitus est Regis consensus, ut & eam fi . t ri permitteret, & factam confirmaret, quod a prima stirpe Regia incepit.

Eadem plane observata sunt in elec- ' tione Metropolitanorum Can. 7. II.' Aurelio. Concilii, ct Can. i'. δ' l. 64. Denique sicut Romae lex regia Ini-- perium a populo transtulit ad unum

93쪽

Principem, ita ut ad eum solum pertineret creatio Magistratuum l. 1 .m ad

nium fere Praelatorum clectio ad solum Regem translata est ; in Concordatis inter Leonem 16. Summum Pontificem & Franciscum I. Galliae Rogem tit. de a Cis ad Praelat. nomin. quae in ultimo Lateranensi Concilio. Sess. '. sub eodem Leone confirmata sunt, ut Rex aliquem ad certum vaca tem Episcopatum nominare dc praesentare possit Summo Pontifici, qui eum admittere eique Episcopatum illum

conferre teneatur. Ac semper dicendum in ea etiam observatione veram

electionem esse , cum Rex sit Caput populi , & ejus vice petat Episcopum , Pontifex vice Synodi eum com firmet, a Ciero & populo inquiratur de moribus & vita Nominati. Dicendum inquam esse veram electionem, quia de ejus substantia non est ut aliquis eligatur a pluribus , sed ut ex pluribus , ut iam dixi mas. Eliguntur etiam Abbates. Sed se te olim Dioeces anus Episcopus eos dabat Monachis, non etiam illi eligebant. Nam in antiquioribus eorum Privilegiis & exemptionibus semper

94쪽

, di

In litutionum Liber I. 79 expresse occurrit solemnis ea clausula: ut Monachi Abbatem sibi eligere possint. Et hinc Marculsus Monachus in formula Privilegii Monasterio concessi ab Episcopo , cam legem nominatim adhibet 8, Ergo eligendi Abbatis potestatem suo jure non habebant, cum ad eam iis opus esset speciali Privi legio. Sed sensim post S. Benedicti regulam illud in assiduum usum illud versum est, Mi haberent eam potestatem: ac semper in Gallia consensum Regis habere debuerunt.

Ex iisdem Concordatis Rex Christianissimus omnes fere Abbates Summo Pontifici nominat , qui eos admittere tenetur ad regiam hanc nomia nationem. Sane Concordata voluntiat a Rege nominetur Religiosus pro- fossus ejusdem ordinis ac ipsum Mo- Hasterium, quique intra annum possit esse Presbyter. Et tamen fere semper nominat saecularem Clericum. Nec illud Gregorio Magno incognitum dici potest : Nam lib. 3. Reg. D. II. si quis Clericus saecularis factus fuerit Abbas alicujus Monasterii , sumus ille Pontifex patitur ut permaneat in loco Abbatis , si velit 3, sed Regia illa nominatio est tantum in commen'

D iiij

95쪽

mendam, non in regulam ; ita ut Abbas Commendatarius non sit Monach rum Superior , nec ullam in eos potestatem aut jurisdictionem habeat. Et totum illud fit per Apostolicam rispensationem ad petitionem Regia

Unde cum utraque illa summa pote stas concurrit, Pontificia & Regis, negotium illud omni plane vitio caret, tum Vero praecipue quod ea di iapensatio a sacris Canonibus non omnino aliena sit, ut probari potest ex tit. de postul. Prat. Ut autem Canonica dicatur Electio, quinque potissimum desiderantur. i. Ut non fiat nisi post mortem Jc sepulturam ultimi possessoris cap. 36. Ext. de Elest. ct Elea. pot. Summi Pontificis electio facienda non est , nisi tertio die depositionis ejus, ex Constituto seu Decreto Bonifacti III. apud Mnastasiam, cujus exemplum videre est in lib. Diurno Rom. Pont. tit. 4. ct s. 1. Ur omnes eligentes ad eam facien-d m vocentur, qui sint in regno, aut saltem in Provincia cap. si . Ibid.

Unus enim contemptus seu non Voc

tus 3c de ea re conquestus, facit ut electio infirmetur, cap. 28. Ib. 3. Pra

scribenda est dies hora electioniς.

96쪽

Institutἱoram Liber 1. 3 ι

quae tamen ultima de honestate tantum & justitia esse , non etiam de substantia & necessitate dicitur in Glossa Pret. Sanct. ad tit. de Elect. g. Et cum humane. 4. Electionis locus est ipsa-met Ecclosia in consueto loco, & semper cavendum ne clandestina sit cap.

2. Ext. eod. Ac tandem cum conve

nerunt eligentes , jurare debent se digniorem clecturos.

Denique tribus modis sit electio, vel per scrutinium, vel per compromissum, Vel per inspirationem. I. Enim duo veIrxes e Capitulo secreto, de instituti in ipso Capitulo, scrutantur vota singulorum eligentium, eaque in scriptis redigunt, postea fit publicatio scrutinii , ut innotetscat quis numero vincat, nec amplius variare possunt eligentes cap. 42.4 . 48. Ibissi 1. Cum eligentes convenire non

possunt, in quosdam ex Capitulo com Promittunt,qui soli ejus nomine eligant 3. Si nullo tractatu habito , sed velut S. Spiritu assiati, convenientibus votis aliquem eligant, per inspi ationcm clegisse dicuntur. .

97쪽

TITULUS XII.

De CoUrmatione es Consecratione. I Um facta est electio, alter ex ipsis

u eligentibus eam in scriptis redactam electo praesentare debet nomine totius Capituli, ut intra mensem Videat, utrum eam probet aut rejiciat. Si eam rejiciat eligentes alium eligere debent; si eam

probet intra tres menses ejus confirmationem a superiore petat necesse est, cap.

. ct uis. ext. de elect. ct elect. potestate Interim habet tantummodo Ius ad rem, puta petendam & adipiscendam : se immiscere non potest administrationi spiritualium & temporalium, alioquin suo

jure privaretur tanquam intrusus cap. 9. ct I . eod. necdum potest apprehendere possessionem. Et hoc in vera electione obtinet, quae semper confirmationem desiderat. Cap. 42. Ibid. Ita electus Episcopus a Metropolitano confirmandus est, ejusque confirmatio , approbatio, processu e in electio-

ne habiti; & quantum ad formam electionum, an rite facta si & quantum

98쪽

Institutionum Liber. I. 83

Crim Metropolitanus eam electionem examinare possit. eam etiam rejicere potest; quo casu habetur pro infecta , & eligendi potestate privantur eligenteS, t. Eaque ad superiorem devoluitur, si quidem malo more indignum elegerint. Posteriores fiammi Pontifices in nostris Decretalibus Metropolitano servarunt Jas electionis probandae aut rejicien-ctae, & judicandi de iis omnibus causis quae circa electionem emerserint, salva semper appellatione ad sedem Apostolicam. Hodie S.P.regiam Nominationem admittit, & utcumque confirmat, dc nominati personam examinat cx ipsa i

quisitione, quae in Gallia facta sit ,

Praelaturam confeci. Post eam confirmationem electus Episcopus habet ea quae sunt administrationis, & jurisdi-chionis quam utramque antea non habe bat , nisi per dispensationem. Cum confirmatus est Episcopus co secrationem suam a suo etiam Metropolitano petere debet intra tres menses.

Ea fit per impositionem manuum & s M cram Unctionem , & tribuit gratiamar Spiritus Sancti, ait S. Basilius in Ep. adis HL Can. 1. Ita ut Episcopus habeat ca omnia quae sunt dignitatis Episcopalis, vel etiam ea quae sunt ordinis,

99쪽

Nicaeni Patres in Can. . tres saltem desiderant : Ac forte verius est eorum praesentiam non esse de necessitate praecepti & sacramenti , sed tantum dedisciplina. i. Enim in Annalibus Ecclesiast. plures occurrunt ab uno Epil- icopo consecrati Episcopi propter Mliorum penuriam. 2. Numerus ille pas sim remissis est, eaque remissio confir- matur lib. 3. Constit. Apostol. cap. 10. io lib. 8. cap. 27. ac tandem in RituM rii Romano est Consecrans , & alii di- cuntur tantum Assistentes. Et sic Ele ottio, Confirmatio dc Consecratio faciunt tEpiscopum ait Gaufridus Vindocitu Fuyc. a. de Ordinatione Episcopo

100쪽

Institutio um Liber I.

TITULUS XIII.

De Summo Pontifice. EX M oribus Clericis potior est

Rom. Pontifex , quem agnoscit clesia Catholica verum beati Petri successorem , unitatis Ecclesiasticae fundamentum , & totius Ecelesiae caput, qui per veram electionem constituitur, quae saepius variavit, sed tandem ad solos Cardinales delata est , & exolevexunt omnes illae serviles veluti solemnitates, de quibus in lib. Diurno Rom. Montis Ut autem innotescat eum esse vertam Petri successorem. r. Videndum

quid Iuris in Ecclesia Petrus habue-Tit tempore martyrii , dc postea subjicitendum est in totum illud successisse Pontificem. Sed statim praemittiendum, varie inspiciendum csse nascentis Ecclesiae statum: Vel enim Apostoli egerunt sub solo capite Christo , vel sub Christode Petro capite, vel sub solo Petro. Cum Christus Dominus elegit 12. ApostOlos, iis omnibus simul congregatis dedit Miraculorum & Evangelii Praedicandi potestatem Math. cap. Io. Postea

SEARCH

MENU NAVIGATION