Canonici Juris Institutionum libri tres

발행: 1681년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Juris Canonicitorum, vel ad libellos aut desideria potentium , non diu ante Gregorium nonum de iis ita loquitur Stephanus Tor-nac. in D. 2 i. profertur inextricabilis Disa decretalium Epistolarum , ct antiquiores sacri Canones reiiciuntur. Unde fluxerunt quinque Collectiones earum Decretalium ut quoquo modo essent certae, & partim privata, partim publica authoritate concinnatae sunt. Quatuor priores Ant. Augustini beneficio habemus & quintam opera Cironii, sed cum minus absolutae essent, GregΟ-rius nonus ex iis & ex quibusdam Epistolis suis sextam compilationem componi mandavit Raymundo Cardinali

Dominicano ad an. 12 3 s. eamque autho'ritate Apostolica confirmavit, ut etiam testantur Martinus Polonus , & Math. Paris ad eum an. dc addunt eam ab ejus nomine appellatam fuisse Gregorianam. Ea vim & authoritatem habet etiam in Gallia, nisi quatenus regni dc Ecclesiae Gallicanae juribus adversatur. Quae sunt ex ea Collectione , per capitula citari solent, puta cap. I. de ρ b. apud Gregorium t quod ille sit ejus Author 3 aliquando etiam Verbum illud additur, extra. cap. I. ext. de praeb. id est

in iis Decretalium Libris , quod illi

22쪽

snt extra Decretum, ex quo solo consistebat antea totum Ius Canonicu. Quodlibet fere capitulum incipit a priori ve bo Decretalis Epistolae , quam ut plurimum integram habemus in antiquis

Collectionibus. Post illud subiicitur, ct

infra : quod saepius in eo capitula resecata sint ea , quae ad solam ejus speciem pertinent, & afferatur sola propositi negotii definitio. Unde Math. Paris, ibidem ait sub quodam compendio eas δε- cretales D stola. abbreviatas fuisse. Et

ideo prior ea vox retinetur, quia Vet

res glossae Decreti & Antiquarum Collectionum semper Decretales Epistolas laudare solent ab iis prioribus verbis a quibus incipiunt, ut ita facilius uti possismus iis glossis. Tertia pars dicitur Sextus Bonifacii

octavi, sic dictus, quod quinque libris

Gregorii noni additus sit : Constat Otiam aliis quinque libris, quos Bonis eius octavus opera Guillelmi Ebred nensis Archiepiscopi ex Decretalibus

Pontificum a Gregorio Nono ad cum compi lavit, an. Domini I 297. ut testatur us prooemium. sicut dc Mart. Polonusine jus vita. Fere autem Galli reiiciunt illud volumen , ut etiam agnoscit Glocia ad cap. 16.de elect. in jexto. seu quoa

23쪽

io Juris Canonici idem est, apud Bonifacium, propterraviores inimicitias inter eum Bonicium de Philippum Pulchrum ait Paulus issimilius : cum tamen Pontifex ille suum hunc librum miserit in Galliam ad Doctores & Scholares Parisiis MAureliae commorantes, ut Notat Ianus a Costa ad tit. de iudic. Sequuntur quinque libri Clementianarum, quos Clemens quintus compilavit ad an. I 312. ex Canonibus Viennensis Concilii sub eo habiti ex Jc quibusdam suis constitutionibus. Glossa notat eum valdh interpolasse illos canones, quidam Anonymus in ejus vita scribit, in ea collectione quosdam esse canones , de quibus in eo Concilio actum non est, eamque publicatam fuisse tantum a Ioanne Σχ. ejus Clementis successere. Continuator Guillelmi de Nam gis in Chronico addit eam publicationem suspensam fuisse in Gallia, quod

in ea collectione quaedam excommunicationes nimis rigidae continerentur ac tand*m receptam illam fui sse ab omnibus Universitatibus. Speculator omnes ejus Concilii Canones collegit & intertatus est. Denique in corpore Iuris Canonici sunt Extravagantes , nempe Constitu-

24쪽

tiones Decretales Ioannis 12. & E. travagantes Communes, quae sunt Miorum summorum Pontificum. Sic dirantur, quod vagentur extra Collectiorem Decretalium, a privatis collectaeunt, & ideo vim & robur non ha-γent, nisi fides iis adstruatur, aut ex criniis Apostolicis , aut ex probatae filii scriptoribuS. Cum ita tandem nostrum Iuris Cano-aici Corpus per partes editum est, ne ludiosi multitudine & varietate rerum Inerentur , quas vix ab initio capere ossunt, Iuris illius Institutiones com onere placuit,quae sunt totius Canoni-zae scientiae prima elementa. Nullae ad auc prodierunt, quae publicam habeam iuthoritatem. I. Nam & Lancelotusn suarum prooemio fatetur eas esse prietati hominis , seque numquam imperare potuisse Apostolicam earum con-irmationem. Unde & Gregorius- decinus tertius in rescripto ad editionem Iorporis Canonici earu non meminit.

'robe quidem novi opusculum illudneum eodem jure censeri, sed nec illud edere mens est, quasi vim ullam vel ali tuam authoritate habere debeat. Unilii lud in votis effut Canonici urcumque tatis mictosos utcumquἡji te possim .

25쪽

iα bris Canonis; Utinam editae essent Iutis illius Instit tiones , quas ab Ant. Augustino scriptas fuisse ait Doctissimus Balusius aa

Gratiani Decretum ; proculdubio iis me totum dedissem , nec ullatenus manum admovissem calamo.

Hinc vero fluxit bonum illud Ecclesiae depositum : quod cum sacra scrip

tura nec omnia contineat; quaeque con

tinet saepe subobscura lint.& variam patiantur interpretationem , ideo nobis proposita est traditio Apostolorum, quae suppleat Jc exponat, inquit Augustinus lib. s. de bapt. contra Donat. D. 23. dcita Sancti Patres admittunt Apostoli- cam illam ess e traditionem, quae sit universalis , seu quae obtineat apud omnes Ecclesias, nec a fide abhorreat. Quidam vero aliam traditionem faciunt , quae non sit a Christo veI Apostolis , sed quae ab hominibus profecta sit: ut cum Electus Pontifex Rom. jurat se nihil mutaturum de traditione , quod a probatissimis praedecessoribus, suis servatum reperit , ut est in lib. diurno Rom. Pont. ct apud Honem Cam

Consuetudo est particularis alicujus Ecclesiae institutio, d. can. 8. quae non

fidem aut religionem spectat, sed ritus,

26쪽

quoc

venit ' 'Ostro

'diri

27쪽

seris Canonici recte se regendum, Can. I .septλε Sy

Sic dicitur jus Canonicum a canone id est a regula. Graeci Ecclesiasticas r gulas vocant Canones, ait Abbo Floriae. in βά Colient. Canonum cap. 8. Mideo Veteres Sancti Patres suas Constitutiones Vocarunt regulas , quod proprie pertineant ad eorum mores , qui sunt in Ecclesia. Soeomenm lib. I. Hipp. Eccles cap. 21. Nec forte ausi sunt eas appellare leges, quasi earum condendisrum potestas solis principibus comperat. Sicut vero Theodosius junior & Jastinianus varias aliorum Principum Constitutiones in unum codicem retu terunt, ne malae rei homines falsas Scsuppositas quotidie obtruderent, ita de statim placuit certum esse Ius Canonicum , quod constet veris Sc approbatis Canonibus, quos tantum Ecclesiam agnoscere ait Carthagin. Concilium a

Nec obstat quod Gratianus multos exscripserit ex Canonibus Apostolorum, qui ab Anton. Augustino dicuntur in

certi. Inter omnes quidem convenit

editos illos non fuisse ab iis ipsis Apostolis , cum multa contineant eorum

tempore incognita, do ideo dici Apo--

28쪽

In lisutianum. Uber I. olorum, quod ab eorum Succetaribus diti fuerint, qui omnino erant viri

postolici. Constat etiam eos omneson simul editos fuissie, sed variis te oribus & locis, cum viri illi Apostoci nondum libere convenire possent, it Hincmarus Remen. in opusculis. unt tamen Antiquissimi: nam laudanar in Nicaeno Concilio ad initium uarii saeculi. Et ideo dici potest eo-1m Collectionem completam fuisse adnem tertii. Nec constat ex eorum nu-

iero. Graeci octoginta quinque agnoiavit, Latini quinquaginta priores, quos yonisius exiguus ex Graeco in Latinumeriit,& suae Canonum collectioni pra 1isit. non etiam cum iis junxit, quod i quit nec ab omnibus probati sint. Et

inc Gelasius in can. q. dict. I . ait eos se apocryphos , cum nec de eorum umero, nec de tempore , nec de lo- , nec de eorum Authore constet. uia tamen & Concilia, & summi Pon , fices, & Sancti Patres eos fore omes utcumque probarunt , Gratianus uosdam ex iis exscribere potuit .

Idem plane dicendum de Canonibus extae Synodi inTrullo,id est in secreta o Constant. Imperialis Palatii, quod

empe videantur eti ana incerti. Constati

29쪽

enim nullos ab ea editos fuisse Can nes de disciplina ; de tamen idem Gratianus quosdam ex ea Synodo exscripsit. Sed huὶc objectioni satisfacturus ; asserit quatuor aut quinque annis post eam Synodum eosdem fere Patres in eo dem loco convenisse , qui centum &duos Canones pro ea Synodo & ejus

nomine ediderunt. Ac rectissime Ant. Augustinus observat eos tantum ab

Adriano primo probatos fuisse, qui jure& juxi aregulas ab ea editi sunt. Vide

Sicut Iuris Civilis ita & 'Canonici summa illa divisio est, ut aliud sit jus

publicum , aliud vero privatum. Et tamen Iuris illius Institutiones a Canonicis disserere debent, quod in illis vix attingatur jus publicum : illud vero in Canonicis praetermitti numquam possit: Et quia jus Pontificium in publico connetur , ajebat etiam M. Tullius lib. 2.

detegib. de quia jus publicum in Sacris& Sacerdotibus consistit, can. 3I. dist. I. vix autem absque iis pars ulla Canonici Iuris tractari potest,& totum jus, quod ad eos pertinet pro publico haberi docet Glossa ad. L. n. H. igituTJus publicum est,quod ad statum totius Ecclesiae pertinet , ac praecipue consis.

30쪽

DMtu ἱonum. Liber I. 1 tit in Sactis & Sacerdotibus: jus autem privatam, quod Privatorum utilitatem spectat.

Alia divisio est, ut aliud sit j us scriptum, aliud vero jus non scriptum, de qua fusius apud Gratianum di t. I. ct 1I. Ejus divisionis rationem afferunt Iustinus Martyr. in Epistol. ad Diognetum infine , Origenes, Philocalia cap. I.& Vincentius Lirinensis in utroque

commonitorio, quia non omni acontinentur in sacra Scriptura , quaeque in ea continentur, saepe subobscura sunt, nec facile cadunt sub humanum sensum,& ideo traditione Apostolica opus fatis quae facit jus non scriptum in ut nobis ea enucleare possit. Sicque per partes evenit , ut Ecclesia jure scripto &non scripto gubernetur, prius descripto. Collectum est ex praeceptis Conciliorum quae proprie dicuntur Canones, )ex Decretis & Decretalibus Sammorum Pontificam , ex dictis aut sententiis Sanctoruin Patrum, & ex quibusdam publicis legibus. Plures sunt Iaris illius Collectiones Sc Graecae & Latinae; quaedam ex iis breviter expendendae sunt , x quibus deprehendatur, quid aliae labeant.

SEARCH

MENU NAVIGATION