장음표시 사용
441쪽
men suspensionis ea natura est, ut sit ad tempus. Hoc ipsa vox indicat ,& in eo differt a depositione,ut mox videbimus.
Saepius autem judex suspensioni addit certum tempus ; aliquando etiam quamdiu resipiscat reus, quandiu m reatur indulgentiam, ut in Cap. 3 3. ex. de testib. plurimum tamen refert quid addiderit : Nam si certum tempus, eo elapso,non opus est absolutione, ut exis. timat Glossa p 8. ex. de sent. σα quia judicis una mens ea est, ut tandiu tantum huic censurae subjaceat. Si aliud absolutione opus habet, ait Glossa ad p. 2. ext. de solui. Nec prius eam accipiat, quam secundum Canones dignam satisfactionem fecerit. Aut etiam
illud arbitrio Episcopi relinquitur ,
Can. Presbyter. 2. q. 3 In suspensione perinde ac in aliis censistris praemittenda
est etiam triplex monitio Cap. II .ext. de cieri non resae
Ut dignoscatur quinam sit suspensionis effectus , videndum est an sit specialis an generalis. Primo casu puta siquis a certo quodam ordine vel ossicio suspensus sit, abstinere debet ab iis quae sunt illius Ordinis aut Ossicii, alioquin fit irregularis, alia exequi potest l, Nam
a suspe nsio non cxcedit suos terminos.
442쪽
Institutionum Liber III. 2 sSecundo putii si quis generaliter ac i
distincte suspensus sit, ab eorum omnium exercitio abstinere debet, quae quoquomodo Clericis competunt. Depositio est Censura Ecclesiastica, per quam Clericus aliquis in totum &in perpetuum quodam Gradu vel officio privatur & abdicatur. Cum deponitur ab Ordine, caracterem retinet
cum sit indelebilis a sed in totum & in
perpetuum spoliatur ejus nomine, officio, & honore, ait Optatus Milevit. lib. 1. de Schisenat. Donatistarum, rediagitur ad laicam communionem, nec
amplius habet Ecclesiasticam, idest,
cum la1cis tantum communicat, non
etiam cum Clericis : Statim quidem ad Eucharistiam accedere potest, quia non est excomitinicatus, sed cum laicis. Adeo vero depositus gradu & officio suo abdicatur & illud in totum amittit, ut si ab ea depositione absolvatur, non possit esse quod fuerat, quam si amistium Gradum vel ossicium de manu Episcopi recipiat coram altari, ut est in
n. 26. Concilii Tolet. I V. quod reparationem vocat. Sed cum suspensus absolvitur, ea non eget, cum nec in totum,nec in perpetuum gradu vel ossicio privetur i, sed tantum ejus exercitio et,
443쪽
.& quidem ad tempus. Denique una est realis depositio, quae lata sententia irrogatur, ac si quae sequatur degradatio, est ramum ultima ejus executio. Nec obstat Ca n. Areiat. . Concilii ubi cum dicietur Tradit res sacrarum Scripturarum non nudis uerbis a Cieri ordine removeri; male inducitur verbalis quaedam depositio: Nam mens ejus Canonis ea est, ut illi tantum habeantur quas traditores s crorum Codicum, qui ex actis publicis
I Llud ost Ecclesiastica censura, qua
quibusdam locis aut personis olis cium divinum i& Ecci liastica sacramenta prohibentur. D sex constitui solet, personale Sc locale. Illud sibdia
viditur in particulare.& generale. Pr,mum est cum icerius iquidam clericus interdicitur, de quo in cit. Decretal. declar. excomm. deris intred. --. 6c in
444쪽
Institutionum Liber III. et fieri potest nisi tribus praemissis moniationibus Cap. H. ext. de Spons. ct Mat. Rus interdicti effectus ille est, ut Oh-ricus ille ab iis abstineat a quibus interdictus est, nec ossicio divino adesse, nec Sacramenta percipere possit; interdictu personale & generale vocant interpretes, cum interdictus est populus, aut cujusdam Ecclesiae Clerus . ut in Cap. I6. de sent. exc. in s. personale dicitur, quod interdictae sint certae quaedam personae: E generale, quod plures ad illud pertineant vel eo contineantur. Interdictum locale dicitur. cum interdictus est quidam locus : vel etiam est particulare , cum certa quaedam Ecclesia interdicto supposita est; vel gen
tale, cum tota Dioecesis, Regio, Provincia. Ejus ille est effectus ut omnes ejus loci Ecclesiae claudantur. in iis non pulsentur campanar, non celebretur divinum ossicium Ecclesiastica sacramenta nec conficiantur nec conferantur, Fideles in iis aut earum Coemeteriis non sepeliantur. Ea ratione introducta est ea censura, vel ut puniatur populus qui laeserit Ecclesiam 1, Cum enim universitas vix unquam excommunicari possit,
ut probari potest ex S. Augustino in D. s. invaluit ei omnes Ecelesias claudi,
445쪽
donec ad sanam mentem redierit, apud Ivonem Carnot. in D. 9 . vel etiam ut puniatur Princeps, quem tandem populus durioris ejus interdicti taedio affectus ad resipiscentiam & satisfactionem clamoribus suis compellat, inquit Gaufridus Vindoc. lib. 2. D. 16. Non satis constat quandonam & a quo introductum fuerit illud interdictum. Ejus exemplum antiquius extat
apud Basilium M. in Epist. 14 . ubi
totum quemdam vicum ab Orationibus aut earum communione separat,
qui raptam puellam receperat & raptori faverat. Aliud etiam videre est apud Gregorium Turon. lib. 8. historia. Cap. 31. ubi clausae dicuntur omnes Ecclesar Rothomagenses a ita ut populus divinis non adesset, donec reperiretur
qui Episcopum occiderat: Et hoc sub Gregorio Magno contigit. Postmodum ea censura difficillimi temporibus in assiduum usum versa est: sed cum saepius iniquissima videretur; quippe quae innocentes pariter ac malefactores complocheretur Jc afficeret, in multis sensim remissa est illius severitas.Pata ut in Ecclesiis interdictis conferretur baptismus parvulorum, ut ex iis viaticum deferretur ad morientes, ut in iis sepelirentur
446쪽
pauperes, ut in iis divinum officium quibusdam celebrare liceret,januis clautis. Ac tandem localia interdicta fetε abrogata sunt in Concilio Basileensi, sess. αo. & in Pragmat. Saneh. tit. de interdictis indifferenter non ponendis , dc in C oncord. tit. de interdictis non leviterponendis.
De Purgatione Canonica O vulgari. IN tractatis de publicis aut crimini-nalibus judiciis δc Rhetores & Iurisconsulti de purgatione agunt ; sed vario sensu. Nam M. Tullius & ex eo antiqui Rhetores purgationem vocant, cum reus non factum defendit, sed voluntatem i, & veniam petit, quod per imprudentiam deliquerit, aut per c sum, aut per necessitatem: sed Iurisco sultis ea est justificatio Arthemidoro dicitur simpliciter . ejus interpreti justificatio seu innocentiae suae probatio, cum legitimae probationes d sint, & gravissima suspicio adest con
tra reum. Hodie quidem non omnino
dimittitur, sed quo usque major pro-
447쪽
batio, affulserit, ut eo casu repetatur, ait Suetonius in Augusto Cap. 32. & in Domitiano Cap. p. in jure Canonico
judex ci purgationem indicis, seu, jubet
ut suam Innocentiam adstruar. Vel autem eam indicit ad petitionem accusatores, vel ad oblationem accusati, vel etiam ex ossicio suo Cap. a. &6. ext. de purg. can. Cum videt eas decsse probationes, ex quibus condemonari possit reus, & tamen graviores conjecturae, suspiciones, aut praesumptiones ades : nec enim ea indicitur ubi legitimae sunt probationes Cap. I 2. exti de probat. aut publice constat reum admisisse crimen illud cujus accusatur
p. 13. h. t. tunc enim sententia comdemnationis in eum serenda est. Duplex est purgatio : altera Canonica, quam sacri Canones probant , altera Vulgaris , quae vulgi moribus introducta est contra sacros Canones. Canonica fit per juramentum quod judex reo defert in judicio. Cum enim Apostolus ad Hebraeos Cap. 6. dixerit juramentum finem esse omnis E clesiasticae controversae . facilius iovaluit Christianorum Innocenti:
probari per judicialc juramenta
Hincmarus de divortio Telberga c.
448쪽
Institutionum Liber III. ri ait eam purgationem a primis saeculis usitatiunt fuisse & receptissimam in Ec-esesiasticis legibus de externis: quod des Romanis intelligi non potest,quibus ea prorsus incognita fuit; sed de Salicis, dc Longobardorum , Frisionum , Al
mannorum, Bajuvariorum , de Capitularibus Regum nostronarus in quibus omnibus frequentissima est. Olim quidem solus reus jurabat se esse innocentem; sed invaluit alios etiam adhiberi qui jurent, quod verum dicat & dicuntur conjuratores, consecranei , compingatores. Unde se purgare quarta aut' septima aut etiam duodecima manu,
idest tot adhibere ad purgationem illam, quorsus serit judex. Pluribus modis praestabatur illud ju-rimentum ad Evangelia , ad sacrosanctam, Eucharistiani , ad Reliquias Martyrum, ad Crucem. Unde in Capitularibus cruce contendere aut ad crucem , non est pugnare armis in crucis formam fabricatis; hoc non pro rent sacri Canones nec ex pluribus tesseris eam sorte ducere , quae Iignatam crucem habeat : nam ω illi sortes ro
jiciunt ; sed nihil aliud est quam jurare
ad crucem, aut super crucem , ut loquuntur.
449쪽
3 et seris Canonici LV ulgaris primo fieri cepit per sim
lare certamen inter accusatorem & accusatum, & aliquando alii etiam pugiles aut campiones adhibebantur. Secundo per ferrum candens aut ignitum , quod reus nudis manibus alti gebat. Tertio, per aquam calidam seu bullientem, in quam manus immittebat. Quarto, per aquam frigidam, ut manibus & pedibus ligatis in magnum. Vas ea plenum conjiceretur & superna
taret innocens , aut mergeretur reus.
Existimabant Veteres Deum semper ita favere innocenti, ut semper victor aut illaesus esset. . Ejus purgationis effectus ille erat ut si deficeret reus pro convicto
haberetur cap. Io. ext. de ev F. prael. si vinceret , absolveretur. Sed sacri C, nones saepius ac sepius eam condemnarunt , quas per eam tentaretur Deus dc ab eo miracula extorquerentur , adeo tamen Vulgus eam probabat, ut etiam occurrant Ecclesiasticae preces , quibus benedicerentur pugiles , eorum arma, sicut dc ipsemet aqua.
450쪽
HIc agitur tantum de absolutione
judiciali, non etiam de poenitentiali. Ea est remissio vel relaxatio Censurae secundum Ecclesiae formam concesssa. Antiquis Canonibus fere incognitum est illud absolutionis verbam. Eam vulgo dicunt pacem, Veniam , reconciliationem, communionem. Cumque Patres & sacri Canones viderent
Christum Apostolis dedisse potestatem ligandi de solvendi , eo absolutionis
Verbo uti ceperunt. In eo tractatu duo inspicienda sunt; primum est quis dare possit absolutionem, alterum est quaenam sit forma Ecclesiae. , secundum quam danda sit. Nictem Patres in can. s. statuunt, ut qui a proprio Episcopo excommunicati sunt, ab aliis non recipiantur, nempe in communionem: quod nihil aliud est , quam ut ab aliis non absolvantur. Huic Canoni occasionem dedit Arius, qui a proprio Episcopo excommunicatus , ab Eusebio Nicomediensi
