장음표시 사용
341쪽
Praesecto professus, se ad exilium potius, omneque supplicium subeundum paratum esse, quam conceptam ab Arianis fidem umquam reciperet. Superstes adhuc
erat anno Theodosii Senioris Imperatoris XIII. Christi S02. , quo S. Hieronymus Catalogiam Scriptorum Ecclesiasticorum scribebat, iit constat ex Cap. CXIX., quo ejus meminit. Eeclesia Agenuensis Sancti hujus Episcopi memoriam celebrat die XXV. Aprilis. Scripsit Librum contra Arianos, in quo Sirmiensem Fidei formulam, ad Gallos anno S58. missam, per Singulaea pila discutit. Prodiit haec cura et studio Petri Pithaei cum aliquot Veterum Galliae Theologorum scriptis, Parisiis A. iom. . extatque Tomo IV. Bibliothecae Patrum Lugdunensis.
CCIV. Photius. S. Tarasti Patriarchae quondam Politani nepos, Sergii Patricii Dater, nobilissimis progenitus est parentibus, quippe qui maternum genus ad
Imperatores reserebat. Quamprimum maturuit, ad sum- mas Reipublicae dignitates ascendit, factus Protos path γTius, seu regiorum satellitum dux, Protosecretarius,
et Senatus C Politani princeps. Rerum civilium et politicarum usu , prudentiaque et scientia fuit clarissimus; Grammaticae enim litteraturae, ct carminis pangendi, dicendique laudo, quin et Philosophiae et Medicinae, et omnium prope liberalium disciplinarum studio cognitioneque tantopere norebat , ut aevi sui facile princeps haberetur, immo et cum Veteribus jam certare posset: omnia quippe in illo concurrerant, aptitudo quae pm, et naturae vis az felicitas , studium. opes, quibus sibi lihrorum omnium maximam copiam Comparabat. et , quod Prae cunctis, laudis ac gloriae
342쪽
cupido, qua incensus totas noctes, ut lectioni assidue vaearet , ducebat ius omnes. Vcrum hace decora majo-yibus vitiis corrupit. Homo suit, si quispiam alius, Superbissimus, o l omne nefas Paratus , ut imm0dicae ambitioni suae litaret; tempori serviens , iisque, qui rerum potiebantur, blandiri assuetus, quo partam iniquis artihus fortunam suam firmaret; odio ac furore erga Romanam Ecclesiam, Omneque Latinum nomen ebrius: ex dolis, fraulibus, ac mendaciis consutus, quem si execrabitu omnis nequitiae compendium dixeris, nullam profecto illi iniuriam intuleris. S. Ignatio CPolitano Patriarchao, quod Bardam Caesarem ob incestam cum nuru stupri consuetudicem a solemni oblatione repulisqet, apud Michaelem Iti. Imperatorem novarum molitionum adcubato, atque ab Episcopis, Aulae ob noritis , Per summum nescis exauctorato substitutus est Photius, homo luteus, qui jam pridem animo schismatico a Praesulae suo vehementi si me dissidebat. Renuntiatum ut se Patriarcham inaudiit , primo die e laico Motiachum induit, insequentibus quatuor diebus a Gregorio Syracusano Episcopo , quem Scele-Tum ergo gradu suo dejecerat Ignatius , cujusque eIectionem comprobaverat Benedictus III. Romanus Pontifex , reliquis sacris Ordinibus et Episcopatu ini. latus,
sexto demum die, eo nempe, quem suo in terras adventu Christus cousi craverat, saurum tribunal A.
conscendit, pacemque populo an nunciavit, quam toto Orientis imperio vix satis revehondam amplius proseripturus erat. Inde tyrannide in I gnatium, ejusque amicos versa, quos omni injuriarum genere vexavit , Legatos misit ad S. Nicolaum l. Romanum Pontificem
cum litteris, quibus fidei professiouem inseruit, mem
343쪽
tiens , Ignatium senio morbisque consectum Patriarchata se abdicasse; se vero, secedente Ignatio , electum
omnium Metropolitanorum tot iu que Cleri suffragiis , Vimque ab Imperatore sibi suetam, ut Patriarchalis Throni fastigium ascenderet. Nicolaus his acceptis litteris graviora suspicatus, Rodo alduin Portu ensem, et Zachariam Anagniae Episcopos in Orientem misit ad Igmati et Pliotii cauΑam diligentius investigandam. Qui ut CPolim A. 8Si. pHrvenerunt, minis Imperatoris fraeli, ac Photii muneribus illecti, turpiter fidem fregerunt , electionem Photii in Synodo , eodem anno CPoli habita, comprobantes, licet illo Nicolai Pontificis litteras a Leg itis sibi traditas ut secundum Congiliorum morem publice legerontur , immatarit pro libito suo , ac mutilarit. Nicolaus re eomperta, anno 865. coacto Romae Concilio Photium deponit, I 'gatoq suos auath mati subiicit, et ignatium restituit. Furit Photius mortalium audacissimus : tum omnia perfringens repagula , vicissi ici in Nicolaum novus Dioscorus fulmen viri has cassum intorquet. et convocata iterum Synodo schisma confirmat, multa Latinae Ecclesiae crimini vertens, Praecipue quod doceret, Spiritum Sanctum etiam a Filio procedere, quodque vocem Filioque Symbolo itiseri passa fuisset. Barda. Caesare et Michaele III. Imperatore intersectis, Basilius Macedo A. 867. rerum potitus, latam a Nicolao sententiam executurus , expulso Photio Ignatium restituit. Hadrianus II .. S. Nicolai sueeessor, congregata A. 868. Romae Synodo Decessoris sui judicium confirmat, sacro fulmine in Photium iterum vibrato ; datisque ad Basilium imperatorem litteris Generalem Sγnodum CPoli oelebrari mandat, ad cons
344쪽
tinnita Ecclesiae Orientalis vulnera, quae illi praeceps Photii temeritas et superbia inflixerant. Habitum est praesentibus Sedis Apostolicae Legatis Concilium Oecumenicum VIII. seu CPolitanum IV. anno 869., in
quo omnia, quae pro Ignatio haetenas gesta erant, confirmata sunt, Photius anathemato iterum perstrictus, atque in exilium pulsus. Verum anno 87.. in Aulam reversus est homo tota fallendi arte imbutus, amicorum, quos CPoli habebat, ope adiutus. Genealogiam Basilii Imperatoris commentus erat, qua Peroh Seurum ejus genus a magno Tyridate Armenorum Rege duce blitur. Hanc ementitis characteribus descriptam,
et an liquis chartis obvolutam, additis quibusdam ' do Basilio vaticiniis , in Palatina Bibliatheca recondi curaverat a Theophane fraudis conscio, qui libri illius indieio ad Imperatorem delato, ut Photius litteris omni-hus instructissimus adhue in exilio degens CPolim revocaretiir esseeit, ad res illas et vaticinia reseranda. Praestitit illud homo vaserrimus et mendecissimus , eamque apud Basilium iniit gratiam, ut anno 878. demortuo S. Ignatio successor datus, in Sedem Patria chicam denuo irrepserit. Interpellatus a Basilio Imperatore Ioannes VIII. Romanus Pontifex, precibusque victus, annuit tandem pacis et Ecelesiasticae unionis amore, ac Phutium in communionem et Sedem restiatuit, ea lege tamen, ut in Synodo coram Sedis Apostolicae Legatis celebranda veniam postularet,. aliisquaconditionibus adjectis.
Idini itaque sunt CPolim cum Oratoribus Basilii Ponti fieti Legati ad componendum Ecclesiae CPolitanae statum juxta andata Sedis Apostolicae in Commonitorio Malenta. Photius illico Epistolas et commonitorium
345쪽
Summi Pontificis ab imprudentibus et ignavis Legatis Petiit, obtinuitque, specie quidem ea vertendi in linguam Graecam, ut in Synodo mox celebranda significarentur Orientalibus Episcopis , revera autem ut eas pro arbitrio truncaret , interpolaretque. ILae adornata fraude Synodus habita est CPoli A. 879., cui Imperator cum filiis, Legati Patriarcharum, ac CCCLXXX. Episeopi Photii partihus devoti interfueruut. Praefuit Synodo Photius ipse , quamvis eius causa ageretur; adeo longe aberat a roganda coram Synodo venia , caeterisqtie
conditionibus implendis, sicut Joannes VIII. indixerat: Legati Sedis Apostolicae ipsi assidebant, Romani Pontiscis Majestalem , et legationis suae authoritatem ignava Cotini ventia indegnissime prodentes. Quinque Actioni-hus absoluta est Ρhotiana illa Pseudo- Synodus, in qua majore quam antea impetu in Romanam Ecclesiam virus effusum est; proscissa enim in eo conventiciato suit Romanorum Pontificum S. Nicolai I. et II adriani II. memoria, Photii restitutio confirmata, Oecumenicum VIII. Concilium abrogatum : statutum denique hanc Photianam Synodum habendam esse pro Oegumenica VIII., qnam nostris etiam temporibus Graeci Schismatici Iam-hunt, ae venerantur et ut divinum quoddam oraculum observant , alque custodiunt. Joannes IULI. intellecta Legatorum suorum praevaricatione , Acta hujus Pseudo, Synodi rescidit omnia, novoque Pholium anathemate devovit: cui sentcntia adhaeserunt Ioannis suggeSsores,
Marinus I., Hadrianus III., et Stephanus V. Tandem Mino turbulentissimus anno 886. post mortem Basilii Macedonis ab ejusdem filio, Leone VI. Imperatore, male parta dignitate exutus, et vulgata in eum proscriptionis sententia in Armeniorum Monaste-
346쪽
rium, quod Bordonis dicebatur, deportatus est; ubi circa annum 891. in selicissimi schi malis auctor vivere, et furere desiit. De mortuum schismatici Sectatores Graeci non modo miris sietisque laudibus extollunt, soletiam Sanctissimum appellant. His Caseus , aliique pa3sim Heterodoxi suffragare videntur, qui Photii innocentiam , mansuetudinem , ae modestiam , Sanctissimo viro Ignatio sub insensi, mire depraedicant contra fidem veterum Scriptorum, qui de Photio agunt: culpam vero funestissimi illius schismatis non in Photii, sed in Aomanorum Ponti sietam S. Nicolai I. praecipue , atquo . Hadriani II. superbiam conjiciunt. Nempe quo gais erga Romanos Pontifices, Sauctamque Romanam Ecclesiam fuit impudentior , eo firmius sibi plerumque a Protestautibus patrocinium polliceri potest, nulla habita aequitatis ratione.
Multa seripsit Photius, quae partim in lucem edita sunt , partim in MSS. Bibliotheearum Codie ibus
latent a nec tota, seu nondum edita. Edita sutit: sbrio biblon , sive Bibliotheca , a Photio adhue lateo scripta , in qua Veterum Authorum CCLXXX. Opuscula circiter MCDL. exeerpta , et accurate dijudicata continentur. , opus sane eruditissimum, et immensae lectionis, quod Darid meschelius Graeco primus edidit augustae A. Isio I. , Graece et Latine soboliis illustratum Andreas Schortus S. I. Gene vae 16 io. , et Botho magi 165S. Distolae CCXLVIII. una cum auctario quinque aliarum de rebus in Jure Canonico Orientalium dubiis , ex versione et cum notis Lichardi Montaculii Angi i ,
Pseudo-Episcopi Nor vicensis, prodierunt Londini 165 i. Distola ad Archiel iscopum Aquiluensem, - Graece et Latine in Auctario novissimo Combesisti O. P. Parisiis
347쪽
Distola ad Alcolaum Paρam , atque altera ad eumdem triennio post scripta , extant apud Baronium Latine tam tum in Annal. Eccles. ad annum 859., et 861, Nomo- canon, sive Canonum Ecclesiasticorum, et Legum Imperialium de riclesiastica disciplina conciliatio , in titulos. XIV. distributa. Prodiit ad calcem commentariorum Balsamonis Phristis 162o. , atque in Bibliotheca abstelliana Iuris Canonici Parisiis 3662. Tomo II., una cum prolixis Photii Protegomenis, antea ineditis, eXNS. Codice Bibliothecae Oxoniensis ab Usserio descriptis. Nomilia in diem natalem B. M. V. Graece et Latine in Auctario novo Combesisti Parisiis 16.8. Tomo I. Descr*tio nouae Ecclesiae B. Virginis in Palatio , a Basilio Macedone extructae, Graece et Latine a Petro Lambecio eruta , et Codino subnexa Parisiis 1655. Li-fer de Voluntatibus quae in Christo dicuntur Gnomi
cae, Latine tantum prodiit ex versione Francisci Tur-τiani S. I. in Aucturio Antiquae Canis ii Lectionis Stesartiano Ingolatadii A. 1616. Distola unica , et Tractatus breois Graeco et Latine Tomo II. Monumentorum Ecclesiae Graece apud Ioan. Bapt./Cotelerium Parisiis 168h. Dissertationes VI. de Diuinitate , et Incarnatione quae Latine tantum prodierunt ex interpretatione Francisci Turriani S. I. Tomo V. Antiquae Lectionis Aenrici Canisti Ingo ista dii 16o4. Libellus de unodis , toties e litus , nihil aliud est, quam pars Epistolae, quam ad Mic siem Bulgariae Principem scripsit de officio Principis ; ac proinde inter Epistollas Photianas a Montacutio
editas i primum locuin obtinet.
348쪽
Anecdota , sive inedita adhue Photii opuscula, quas Graece tantum extant in MSS. Codie ibus Bibliothecarum, Vaticanae , Vindobonensis : Bodleianae , Parisiensis, Cantabrigiensis etc. sunt: Commentarius in Epistolas L. Pauli , ex quo multa excerpsit et in rem suam transtulit Oecumenius Quaestiones, et Dubia assi Amphilochium CFaici Metropolitam de uariis S. Scripturae locis . Liber de Discosei, et Metropolitis, aliisque quaestionibus contra Romanos sive Latinos, ex Scriptis Synodicis et Historicis collectus , et decem quaestionibus distinctus. Odae IX. Prophetarum Liber cum exposi-sitione. Lexicon. Liber in Categorias Aristotelis. Syntagma Canonum, sive In lex materiarum, quae continentur LXXX. Canonibus Aposto Iteis. Symbolum sibi compositum pro iis qui ordinandi sunt Episcopi. An- notatio Historica de Patriarchis Sede sua injuste pulsis. Disputatio compendiaria de processione Diritus Suncti a solo Patre, capitulatim conscripta, et ad quemdam ex Latinis missa. Libri II. de Diritu Sancto ,
ejusque processione aduersus Latinos. Libri IV . de noua Manichaeorum rePulluliatione. Epito me Actorum septem Conciliorum Generalium. Epistola ad Zachariam Armeniae Patriorcham ,. qua Concilii Chalcedonensis causam strenue agit. Historica Synopsis ad Leonem Imperatorem. Plura de Photii Scriptis vide apud Caseum , et Oudinum. CCV. S. Pol arpus, B. Joannis Apostoli disci-Pulus , atque ab eodem ordinatus Smγrnens iam in Asia minoro Epis opus, orta gravi de die Paschatis celebrando controversia , Antonino Pio imperante Romam se contullit ad S. Anicetum Pontificem, ut res haec collaticse utentiis componeretur. IuAta morem ab Arianis re-
349쪽
ceptuin contendebat Polycarpus, Pascha celebrandum esse Luna quartadecima Martii , in quemcunque hebdomadae diem incideret: Pontifex vero agendum esse die Dominico , quia proxime sequitur Lunam quartam
decimam post vernum Aequinoctium illucescentem. Suam uterque sententiam tuebatur Traditione Apostolica , alter quidem a S. Petro accepta , alter vero a S. Joanne Evangelista , ut aiebat, derivata. Quamobrem cum inter se convenire non potuissent, re nondum satis di- Scussa , ab Susccpto certamine , dissidentidus quidem Sententiis, amicis tamen animis discessere. Romae cum ageret, multos o Valentini et Marcionis secta ad sinum Ecclesiae reduxit: semel vero obvium cum habuisset Marcionem, intarroganti num so novisset , respondit :I ςi primogenitum Satanae. Haereticos adeo aversabatur, ut nollet sub eodem tecto cum illis versari, timens , ne subita domus ruina cum illis involveretur.
Si quid doctrinae Calliolieae adversum reserri audiret, aures occludebat , exel amaro solitus : Bons Deus i in quae me fercasti temPora 3 In Asiam reversus paulo Post a Gentilibus comprehenditur: jussusque iti Christum jactare blasphemias, cum forti animo id renais-Set , sedente Ρroconsule , et universo Smyrnensi populo adversus eum in Amphitheatro personante, igni traditur. Cum autem flamma circa Martyrem sornicis instar haesisset suspensa , Proconsuliq iussa pugiono confoditur : quo ex vulnero Sanguis magua oopia erumpensignem extinxit, bcinctissimus vero Martyr laureatam. animam coelo transcripsit anno aetatis LXXXVI. , sorte die XXVI. Januarii, quo S. Martyris triam Pham La- Iina Ecclesia celebrat, quamqciam, quo anno et die C ajerit , eerto uon con tela MariSris corpus in ciueres
350쪽
S.. POSSIDIUS CALAMENSIS. 341, redegerunt Ethnici, hortantibus Judaeis , ne reliquias
ejus, ut falso criminabantur , divino honore Prosequerentur Christiani. Ossa tamen ejus semiambusta, frustraringentibus Judaeis , magna cura collegerunt Christiani, et sepulcro honorifice intulerunt, Passionis illius memoriam celebrato quot annis die festo recolentes, ut
Smyrnensis Ecclesia in Epistola de Martyrio S. Polyca pi ad Philadelphios et omnes Catholicas mundi Ecclesias
Scripsit S. Polycarpus Distolam ad Ph lippenses
quae omnes germanae antiquitatis notas praeseseri, quis
quid heterodoxi quidam hypercriti ei cum Joanno Dallaeo obganniant. Neque vero ipsa tantum Epistola Apostolici Viri characteribus insignita est, sed testes etiam locupletissimi, omnique exceptione majores, cam Pol Jearpo tribuunt, nempe S. Irenaeus , Polycarpi discipulus , Lib. IlI adv. Haereses , Cap. III. Eusebius Lib. IlI. Hist. Eccles. Cap. XXX. S. Nieroumus in Lib. de Serip. Ecclesiasticis, ut Theodore tum , Maximum Mar- irrem, Photium , aliosque Silentio praetcream. Epes,to-Iam Si Polyuarpi ad Philippenses edidi runt Graece et, Latine Petrus Balloix S. I. in Vitis illustrium Ecclc-siae Ornutalis Scriptorum , Tomo I. Duaci I 655. O - b is inserius in Aspendice Ignatiana Loudini 1647. Joannes Laset. Cotelerius in Patribus Apostolicis , Tomo II. Parisiis 1672. , una cum Epistola Ecclesiae SmJrnensis de Martyrio S. Polycarpi. CCVI. S. Possiditis, natione Aser, S. Augustini in Monasterio discipulus, et per annos ferme XL. sa miliaris, non tantum saeras ab eo Litteras didicit, se lmorum quoque sanctimoniam ita feliciter assecutus eSt,