Theologia Dogmatico Polemica

발행: 1820년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

S. SIDONIUS APOLLINARIS. IsaDeinde redacto ex Nepotis Augusti foedere A. in hostium potestatem oppido , ab Enrico G Ithorum Rege Ariano , qui eum de studio partium suspectum habebat, quod praecipuas Romanorum familias affinitate altingeret, aliquamdiu exulare coactus est. Tum Leonis Regii Ministri opera suis tandem redditus, cum nullam in ter barbaros optimi pastoris partem omitteret, ae Singu lari in omnes benignitate, atque in egenos munificentia

uteretur , aemulorum tamen , ut mos est, in se odia con citavit; duorum videlicet Presbyterorum , qui omni Ee-Clesiae suae potestate per summam contumeliam eXutum , in maximas rerum omnium angustias couiecerunt. Sed diu tarnas esse aerumnas illas divina ultio passa non est. Ia integrum ergo restitutus, nee diu tamen POStea εα- Perstes, Aprunculo successore non sine divina praesenSione designato, ad coeli praemia evolavit circa annum christi 488., dio XXI. Augusti, qui exinde anniversariae ipsius memoriae apud Arvernos dicatus est, et tumulo insoriptus, quamvis Romanu ui Martyrologium ad diem XXIII. Augusti S. Sidonii meminerit. Extant Carmina ipsius XXIV. et Epistolarum Liabri m. quos ipse ante obitum suirin digessit, ac priores septem Constantio Presbytero, octavum Petronio, Donum Firmino nuncupavit. Quaedam S. Sidonii Opuscula perierunt, vel adhuc latent, scilicet Tractatus aduersus quemdam dies tonos male ferentem , Libi i de Missis , et Vcta Appollonii ThFunaei e Graeco in Latinum

versa, aut Potius emcndata. His tamen Caseus male accenset Panegyricum ad Majorauum et Anthemium Augg., qui extat inter ejus carmina XXIV., et Satriam in Paeonium, Marcellianae conjurationis ducem , cuius se authorem fuisse ipse S. Sidonius coram Nuj0rauo I in pu

392쪽

SIGEBERTUS GEMBLACENSIS.

ratore diserte ac rotunde negavit. Opera S. Sidonii Apollinaris prodierunt cum Commentariis Ioannis Sa- paronis Parisiis A. 1599. . et cum notis Jacobi Sirmon-di S. I. Parisiis A. 161.., atque iterum ibidem A.

165 2. cum notis ejusdem auctioribus.

CCXXXII. Sigebertus , Gemblacensis in Brabantia Monachus O. S. B. , in Monasterio S. Vincentii apud Metenses scholasti aperuit, studiaque litterarum ibi profligata instauravit. Gemblaeum dein reversus, reliquum vitae tempus ibidem egit. Vir fuit doctus et eruditus, sed Henricianis partibus ad xqrsus Romanos Pontifices S. Gregorium VII. , Urbanum II., et Paselialem II. ad procacissimam usque infrunitae mentis audaciam addictus. Obiit Gemblaci A. S., die V. Octobris, homo Schismaticus, a catholicae Ecclesiae communione seiunctus. Genuina ejus opera sunt: Chronicon, ab eo tempore , quo Hieronγ miana ad Elisebii Chronicon Appendix desinit, id est, ab anno 382. ad annum uS IasIIII. . continuatum dein ab Anselmo Abbato Gemblacensi ad annum usque D 50. Edidit illud, ad fidem Autographi Codicis Gemblacensis collatum, atque aquisquiliis Galfridi Monum etensis , sive ASaphensis, quae

in om uibus prae edentibus editionibus legebantur , Purgatum , A ubertus Mira ρυς Λntuerpiae A. 16o8. In haeis,a autem Sigeberti editibuθ, quae Autographo consonat, quodque non solus Miraeus, sed et Ioannes Molanus Doctor Lovaniensis se xidisse testatur, nihil de sabulosa Ioanna Puissu , nihil de commentitio Hadriani I. privilegio legitur, Carolo Magno, ut sertur, couzeSSO.

Liber de Viris illustribus , seu Scriptoribus Ecelesiasticis , ab eodem Auberto Miraeo in Bibliotheca Eccle, iustica editus Antuerptae A. 16S9. Vita S. Theodorici

393쪽

SIMEON META PHRASTES.

I Ietensis Episcopi, qtNae extat apud Goduridum LeLLniatum inter Scriptores rerum Brunsvicensium illustrationi inservientes, Hanoverae A. 17o7. Vita S. Sigeberti Austrasiae Regis apud Laurentium Surium in Vitis Sanctorum ad diem VII. Februarii, Vita S. Guiberti Consessoris apud Surium ad diem XXII. Maii. Vita S. Nactouit apud Surium ad diem XV. Novembris. Vita S. Lamberti Episcopi Trajectensis apud Bollandi Comtinuatores Tomo V. Septembris ad diem XVII. Gesta Abbatum Gemblacensium , ab alio quodam Monacho post Sigeberti obitum continuata, quae extant Tomo VI. SPici logii Dacheriani Epistola pro Echlesia Leodiensi, et

Cameracensi adcersus Epistolam Paschalis II. Habetur impudentissima haec satyra , homine schismatico digna , apud Goliastum, pretiosarum harum mercium collectorem , in Collectione Anti gregoriana Hanoviae A. 16 II Alia Sigeberti opuscula hactenus numquam edita fuere se Iieet in IISS. Codicibus extare adhuc dicantur nempe Vita S. Theodardi. Sermo in laudem S. Lucilies mei M. Libri III. metrice conscr*ti de Passione SS.IUM. Thebaeorum. De seiunio IV. TemPorum ad Tre 'virenses. Responsum ad Hildebrandi S. Gregorii VlI. γPvae Distolam. ologia ad Uenricum Imperatorem

Contra eos , qui calumniantur Missas coniugatorum Sacerdotum. Ecclesiastes litter aliter , allegorice, mytho logice, metro heroico descriptus. Passio S. Luciae , metro descripta.

CCXXXuI. Simeon Metaphrastes, CPoli nobilissimo genere ortus, noruit Saeculo X. sub Leonis Sapientis sive Philos hi, extremis tLmporibus, ejus que filio Constantino, vel cum matre , vel cum Romano Leo apeuo Orientalis imperii habenas moderante.

394쪽

SIMEON META PHRASTES.

Praestanti ingenio , omnique politiori litteratura ornatus cum esset, summos in Republica honores Deile est eo secutus , sactus Protosecretarius, Patricius, magnus Logotheta , seu Cancellarius, denique Magister Palatii, quod munus inter summas Aulae CPollianae dignitatus eminuit. Unde merito carpendi sunt Heterodoxi quidam Scriptores, qui ad elevandam Simeonis authoritatem , eum cum Hospiniauo, et Josia Simiero, plebe-jum ae triobolarem Ludi magistrum appellant. Tempus quod a negotiis publicis vacuum habuit, litterarum studio impendit, praecipue vero illustrandis Ecclesiae antiquitatibus incubuit. Jubente enim constantino i Imperatore Vitas Sanctorum , ante sua tempora scriptas a undique conquisivit, et conquisitas recensuit :elegantiores tamquam Lectorum conspectu dignas calculo suo approbavit ; minus elegantes vero Partim nitidiore stylo vestitas, partim nova forma et methodo dispositas in ordinem redegit ac digessit, Metayhrastes idcirco appellatus , quod Sanctorum gesta metaphrasibus suis exornarat : quasdam etiam ex majorum traditione acceptas ipso condidit, a S. Theoctista Lesbia Virgine auspicatus. Vitarum , quas hou modo conscripsit , numerus in immensum cumulum posterorum ne gligentia auctus est, ohsuuri citiusvis, auonymique Scriptoris narrati ungula Simeoni Metaphrasti mox nd-

scripta. Leo Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis Romae et Parisiis A. 366 . edita ex DCLXXI. Qitis

Sanctorum , quae Simeo uis Metaphrastis nomen praeli Num habent, non nisi CXX u. enumerat, tamquam legitimum Simeonis Metaphrastis foetum , argumentis tam e X

stylo quam inscriptione ductis, easque tam editas quam

395쪽

ee extare prodit; reliquas vero omnes , appositis ordine alphabetico uniuscujusque initiis , Metaphrastis abjudicat, ac veros illarum Authores saepissime aesignat. Porro Vitae Sanctorum a Metaphraste Conscriptae inuamvis in Bibliothecis Vaticana , Regia Parisina , Bavaricaetc. e X tent , numquam tamen hactenus Graece prodie-Tunt , sed Latine tantum in Tomis Alosii Lipomani Veronensis Episeopi, quo rogante cas e Graeco Partim transtulere Guillelmus Sirletus postea Cardinalis , paraim Petrus Franciscus Zinus Veronensis, partim etiam Gentiunus Hervetus Aurelianensis, eruditissimi interpretes. Extant etiam multae apud Laurentium Surium , sed plerumque interpolatae ; atque aliquas, numquam antea vulgatas, exhibent Bollandus, ei usque Continuatores in Actis Sanctorum. Praeter mitas Sanctorum scripsit Simeon Metaphrastes Poemata IQ, Orationem de planctu L. Mariae , cum exanime Christi comus amρlexaretur, Distolas IX. Quae omnia Graece et Latine e Xhibet Leo Allatius in laudata Diatriba de Simeonum Scriptis. Orationes XXXIII. de Fgde, et moribus tum Christianis tum Monasticis. Liber divinorum Amorum , seu de Laudibus sacris Commentaliones. Capita CCXXVIII. Moralia , Practica , et Theologica , quae omnia ex J acobi Pontani S. I. versione , et cum nolis Iacobi Giet- seri S. I. A. 16oo. Iugolstadii prodierunt , ad Simeonem juniorem, Abbatem Monasterii S. Mamantis ad Xylocercum pertinent, qui circa annum 1 o5 i. noruit. Orationes XXIV. Ethicae ex libris S. Basilii Caesarieti is Archiepiscopi delibatae, quae ex vorsione Simonis a Muille Archiepiscopi Turotiensis Parisiis A. 1556.

396쪽

prodierunt, adscribendae videntur alteri caldam Simeo. ni Logothetae Saeculi XII. Scriptori. Eumdem Simeo

nem authorem habuisse censentur Annales, ex diversis decem Historicis collecti, a Leone Armeno usque ad

Ticephorum Phocam , quos Graece et Latine inter Scriptores post Theophanem edidit Franciscus Combesistus O. P. Parisiis A. 1685., quamquam non desint alii, qui eosdem Annales Simeoni Metaphrasti vindicent, aut ab teri Simeoni Logolhetae asserant, quem ad finem Saeculi X. vixisse contendunt.

CCXXXIV. Smaragdus , Coenobii S. Michaesis

ad Mosam in Dioecesi Virdunensi O. S. B. Abbas, ab Ardono Smaragdo Ananiensi Monacho, atque ab altero Smaragdo Monasterii S. Michaesis in Saxonia Abbato distinguendus, Caroli M. et Ludoviei Pii tempos ribus noruit. Anno 81 o. interfuit Collationi inter Leonem III. Papam , et Caroli M. Legatos, Bernarium Vormatiensem, Iesse Abianensem Episcopos, et Ada lardum Corbejensem Abbatem, de Processione Spiritus Saneti habitae. Quo anno obierit, non liquet. Genuina Smaragdi Abbatis opera sunt: Poscilla , seu Commentarius in Eoangelia, et Epistolas, in Divinis O sic iis per anni circulum legendus, qui Argentorati prodiit A. 1536. Diadema Monachorum, seu documeu-ta Pro Monachis de sitiis fugiendis , et virtutibus tenendis , Antuerpiae excusus A. 154o. , et Tomo XVI. Bibliothecas Maximae Lugdunensis illatus. Commentarius in Regulam S. Benedicti, olim B. Itabano Mauro Perperam adscriptus et Coloniae editus A. 1575. Via

Regia, Capitibus XXXII. distincta, et Ludovico Aquitaniae Regi Caroli M. Filio dicata. Extat Spicilegii Dacheriani Tomo V. Epistola Caruli M. ad Leonem

397쪽

so CRATES.

III. Papam de Processione Diritus Sancti, a Smaragdo scripta. Extat Tomo VIlI. Conciliorum Colleetionis Labbei et Cossartii. Acta Collationis Romanae de Processione Diritus Sancti, quae Iacobus Sirmondus S.I. exhibet Tomo II. Conciliorum Galliae. Grammatica maior, seu commentariorum in Donatum Libri AIV. Prologum horum librorum edidit Parisiis Carolus te Coin te Trecensis, in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 824. , Libri vero ipsi nusquam hactenus editi fuerunt, sed MSS. extant in Bibliotheca Corbejensi. In hoc opere Smaragdus Ab- has omnia exempla ex Divinis Scripturis deprompsit;

quia multi Grammaticae studium aversabantur , quod non nisi nomina Gentilium, et eXempla ex ipsorum libris excerpta legerent.

CCXXXV. Socrates, patria CPolitanus, Helladi i

Ammoniique Grammaticorum Gentilium ea in urbe auditor, ad forum se contulit, et Causas aliquamdiu egit Poli, Scolastici nomen idcirco adeptus. Tandem re licto soro , ad prosequendam Eusebii Caesariensis Uistoriam Ecclesiasticam animum calamumque convertit, quam orsus ab anno Sin. , quo Constantinus M. imperare coepit, Libris Vl I. perduxit usque ad annum 459., quo Theodosias junior consulatum XVII. cum Festo gessit. Socratem Novatianis favisse consentiunt omnes; Seeta Novatianum fuisse plerique ex Et aditis affirmant, ut adeo Henricus Valerius frustra Aethiopem dealbare sit conatus. Satis enim se Catharum Prodit Socrates, cum Novatianum geutac illius authorem inter Martyres numerat, et quae ad Novatianam Sectam pertinent, incredibili diligentia persequitur: cum Sisiunii orationem commendat habitam adversus diotum

398쪽

- S. SOPHRONIUS HIEROSOLIMITANUs. 399 illud S. Joannis chrysostomi, Etiamsi millies poenitentiam egeris , accede: cum Pauli Episcopi cujusdam

et Eutychiani Monachi, ex Seeta Novatianorum , mi racula describit: cum acerbiori calamo perstringit S. Joannem Chrysostomum , et S. Cyrillum Alexandrinum , a quibus Novatianos exagitatos fuisse sciebat. Sphalmata Socratis , et lapsus in re Historica non adeo infrequentes saepius notantur ab Hagiographis Antuer-Piensibus, eosque, licet non omnes, compendio exhi-het Henricus Schua S. I. in Commentario Critico, pag. 42.., et seq. Quatuor notae sunt Socrati; Latinae

versiones. Prima D*hanii Scolastici , hominis nee Graece, nec Latinae linguae satis periti, interiit, nee nisi ejus compendium superest apud Cassiodoruni iuHistoria Tripartita. Altera Mo gangi Musculi, Monachi apostatae, et apud Bernates in Helvetia Prosessoris Theologi , Basileae A. 1557. impressa, a Graeeo textu saepe abhorrens , obscura , lapsibas et lacunis horrida

Tertia Ioannis Christophorsoni , Angli Catholici, et Episcopi Cices trensis, prioribus longe exactior, edita

cum explicationibus Seoerini Einii coloniensis Canonici. Quarta, eaque omnium exactissima Henrici Valesii, quam vir doetissimus novis Adnotationibus illustratam , adjuncto Socratis Graeco textu , Parisiis edi dit A. 1668., Cantabrigiae dein recusam A. 172 CCXXXVI. S. Sophronius, patria DamasCenus,

Phi Iosophus primum, deinde Monachus , multiplici eruditione , divinarumque Scriptararum scientia ae pietate insignis, S. Joanni Eleemosynario Alexandrinorum Patriarchae familiaris, ac Ioannis Moselii diseipulus et individuus comes, sub Heraclio Imperatore nuruit

399쪽

saeculo VII. Orthodoxae fidei adversus Monothelitas aeerrimus vindex, Cyrum Alexandrinum rogare et Obsecrare , licet frustra , non destitit, ut Capitulum illud, quo una tantum in Christo operatio statuebatur, in Al mandrina Synodo procusum ad ineundam cum Theodosianis Acephalis fulsam pacem, expungeret. In Palaestinam dein Prosectus , anno 6SS. exeunte, vel initio sequentis G ., Modesto Hierosolymitano Patriarchae paulo ante defuncto successor datus est. Hac dignitate auctus, Episcoporum quibus praeerat, Synodum coegit, damnataque MO- nothelitarum haeresi, Synodicam dedit ad Sergium CPol, tanum, de quo nihil adhuc sinistri suspicabatur: tum Stephanum Dorensem in Palaestina Episcopum cum Actis S nodalibus Romam misit ad Honorium Pontificem, ut Sedes Apostolica grassanti haeresi obicem poneret, et Orientalium Episcoporum studia ad suffocandum novum errorem excitaret. Captis ab Omaro Saracenorum

Rege Ierosolymis , obiit Sanctissimus Praesul Λ. 656. , die XI. Martii, qua ejus memoria in Menologio Graecorum , et in Romano Martyrologio celebratur. Extant eius Orationes II. in Crucem , quae habentur apud Iacobum Greiserum S. I. Tomo II. do Cruce, prima Graece et Latine, posterior Latine tantum.

Nomitia in Christi natalitia, et Encomitam S S. Angelorum, Tomo XII. Bibliothecae Maxirnae Lugdunensis Latine tantum. Distola valde prolixa ad Sergiuis CPolitaniam Patriarcham, in Actis Conciliorum apud

Joannem Harduinum S. I. Tomo III. Columna 12o T. et seq. Oratio in S. Baptismum Serpa oris nostri exta: Graeeo II S. in Regia Seorialensi Bibliotheca. 'POmnemata , seu Commentarii de actibus , certiam inibus, et peregrinationibus Apostolorum, interierunt,

400쪽

praeler pauca quaedam, uti et orationum aliquarum fragmenta, de quibus consuli possunt Petrus Lambecius Lib. III. et V. Commentariorum Bibliothecae Caesareae Vindobonensis, et Margarinus Blanaeus tu magna Bibliotheca Veterum Patrum editionis Parisien- Sis anni 1575., et 1589. Limonarium sive Pratum irituale , quamvis a eompluribus S. Sophronio Patriarchae Hierosolymitano adscriptum fuerit, genuinus tamen est Ioannis Moschi laetus; quamvis non improbabile sit Sophronium, juncta cum Moscho opera,

Limonario texendo insudasse. I ita S. Mariae Ae Ptiacae, quae a Paulo Diacono Latiue versa extat apud

Danielem Papebrochium S. I. in Actis Sanctorum Tomo I. Aprilis ad diem II., et Graece etiam in Appendice ejusdem Tomi pag. Io. , plurimi adscribunt S. Sophronio. At Papebrochius loco cit. eamdem S. Sophronio abiudicat , putatque eius authorem Sophronio

fuisse longe antiquiorem. Illud postremo monendum , S. Sophronium, Patriarcham Iurosolymitanum, non esse confundendum cum altero integris ducenti, annis antiquiore Sophronio, cujus tamquam aequalis sui Lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis Cap. CXXXIV. S. Nieronymus meminit: aut cum alio pariter Sophronio aul hore Libri pro S. Basilio contra Eunomium , quem Photius in bibliotheca, codice V. maximopere dilaudat.

CCXXXVII. Hermias Sozomenus, ex Bethelia Palaestinast juxta Gazam vico oriundus, Sulaminii nomen non a Salamine urbe Cypri , sed a Salamans quodam B. Hilarionis discipulo, sibique consanguineo accepit. Beryti Phoeniciae urbe juris frudentiae operam

dedit, ac postea CPoli in prosectus ia causis agendis

SEARCH

MENU NAVIGATION