Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Epistola, inquit, Deo amici mi Eutherii Thraneussisopi Bellarii Tharsen ys, scripta ad magni nominis Romae Episeopum

Sixtum.

MUlx in providentiam humani generis per singula tempora faciens Dominus Christus alio tempore alia luminaria praeparavit ad eorum Ducatum , qui honae sint . . Voluntatis , convictionemque contrariorum , & mendacii quidem destructionem, veritatis autem confirmationem. Sicut etiam sub illo majori Pharaone Beatum Moysen contra Iamnes & Mambre , & scut stiper Simonem Magum, Petrum bene vincentem , sic & contra eos, qui nunc insurrexerunt, inimicos tuam protulit Sanctitatem , per quam bonae spei sumus 3c nos, quod Orbis terrarum ab AEguptio liberetur errore , qui Moyses novus existens omnem quidem AEgyptium haereticum percuties,lalvabis vero omnem Israelitam orthodoxum. Igitur contra veritatem multis millibus gestis, & mundissima Orthodoxiae marea-ma multas excipiente inimicitiaς, & quantas nulla unquam tr it historia , ab his qui harum vocum novitatem contra Paternam vadem Apostolicam repererunt, nostrum quidem est , qui triplices multiplicesque patimur tempestates , & pene in Pyratas incidimus , ad eum clamare , qui Deo productus est Gubernatoreumque pro amore veritatis quanta possibile est edocere . tuae autem Gratiae Sapientiaeque est non desipicere,neque otiose transi currere huiusimodi quaestionem, tantamque caussam. Sed & ne Icrutari cum dilectione boni laboris, & imponere emendationem

cum tota constantia, & Deo dilecta fiducia. Et olim si quidemaepius iam ex Alexandria hujusmodi haereticis Zietantis insurgen-H h tinus.

312쪽

Σ et VARIORUM PATRUM

tibus,suffecit vestra Apostolica Sedes per universum tempus illud ad mcndacium convincendum , impietatemque reprimendam, &corrigenda quae necessarium fuit, muniendumque orbem terr tum ad gloriam Christi, tam sub illo ter Beato , & inter lan os habendo Episcopo Damaso , quam sub pluribus aliis , gloriosis atque admirab libus. Cujus rei pratia & nos praesumimus has supplicationes offerre , ut adjuvetis orbem terrarum .: Et in illa parte , quae errat, & in illa , quae tyrannidem sustinet. Quaeque ad hoc impugnatur , ut ad ea, quae non conveniunt, amentum praebeat: Eo quod nec velit, nec expedire judicet, ut AEgyptiorum Capitulorum varias Vocum novitates excipiat.

Scribens enim Cyrillus Alexandrinus blasphemam vocum n vitatem per biς sena Capitula,universae Divinitus inspiratae Scri turae contrariam, S anathematizantem legitimas & antiquas Sanctorum Patrum traditiones, & maxime illorum , qui excelsa quidem Christi Divinitati adscribant, humilia verbhumanitati ejusdem, nusquam unitione ejus intercidenda, proposuit et,qui tunc Sanctam Sedem regebat magni nominis Urbis , qui fuit a principio probatus, & notus circa fidem. circa vitam, circa doctrinam verbi, & circa universa, Nestorio , ut aut consentiret Capistulis ejus, atque subscriberet ea, & permaneret Episcopus, aut certe periclitaretur. in gradu, re a Sancta Ecclesia pelleretur. Ille autem propositioni nequam Dei timore praelato , elegit potius multis millibus periculis sibi injuste inferendis tradere semetip-sem, quam dolis haereticis praebere consensum , & confirmare totius Orbis errorem. Ad haec synodus convenit in Epheso : Et in nullo correptus, neque rationem reddere expetitus, antequam convenirent,qui sustinebantur, universi , exactus est ultionem, dum illorum Capitulorum blasphemiae obviaverit, & omni crudelitate ei, quae dicitur, damnationi. aliis . aliquibus sub lectus est Dum certe Cyrillus aut horitatem judicis non haberet, sed eius qui judicandus est ordinem , ed quod contra invicem moverint quaestiones. Et erat praesidens Reus : Et sententiat Princeps, qui sustinebatur multis sententiis supponendus. His vestis, aliis quidem cuncta, quae acta sunt, lachrymis digna , aliis vero ridicula videbantur, ita ut & ille , qui Antioche-

313쪽

nam tenebat Ecclesiam Dei, post haec veniens Cyrillum quidem

di Memnonem damnationi sudjiceret, communi Decreto Deo Amicissimorum, Sanctissimorumque Episcoporum , usque ad viginti duorum Metropolitanorum , caeterorumque qui pariter aderant, qui illos haeresios ac seditionis Principes judicarunt, &Ecclesiasticarum aemulos Sanctionum. Caeteros vero , qui eis ad omnia incongrua Complices exstiterant, alienos a communione fecerunt. Sed illi egregii contra veritatem simul do Regulas sbimetipsis indulgentiam relaxantes, terribilium Musteriorum communionem irreverenter sibi continuo praesumpserunt. Alios vero communicare sibi periculose secerunt. Ita ut omnes Divinae Retulae Decreto subiaceant . quae eos qui ita regunt, omnino peramnant. Haec adgiscens Deo Amicissimus & nonus Victor Pri ceps continuo definivit vacare, quae sic in ordinate in consequenterque sunt gesta contra eum, qui in nullo convictus est, abrupte vero & furios E addictus: Denuo autem de dogmate cum veritatis amore fieri quaestionem per interrogationem & responsionem , re demonstrationem quae omnibus suaderet, non quae authoritate tyrannica imperaret. Illi verb ad solutionem Canonum id quoque adjeceriint, ut nec his piis literis obedirent. Et nihil de fide dicere vel audire acquiescentes ulterius, ad solam se universi pertinaciam contulerunt: Ad consensum coepe-Tunt trahere judicii, alios quidem fraude , alios violenti a , alios piaeuntis. Constupentes super his nos per multum tempus roga- hamus, obtestabamur cum omni fiducia , provocabamus ut nihil irrationabiliter fieret aut teneretur, sed de quaestione qusdem dogmatum,& de Cyrilli Capitulis communis proponeretur Tra ctatus adque Concilium. Et quod omnibus placuisset, una sententia firmaretur. De eo vero, qui tyrannidem sic apertE perturierat, judicium verax fieret atque legitimum, ut convictus quidem de corruptione veritatis adjudicationem consone sustineret ab omnibus ; si verb ex toto innoxius probaretur, in Scripto abdicaret illa nobiscum, quaecumque incongrua quidam vel cX epra persona , vel ex aliorum nomine , ex suspicione aut accusatione

jactaverant.

Sed ista quidem displicebant his, qui ex sola authoritate de-H ha vincere,

314쪽

vincere , non autem vel suadere , vel suaderi volebant. Praeeipiebant vero universis , ut abrupte anathematietarent, Zc damna tioni subscriberent. Quicumque autem se integriori deliber tioni servasset, damnabatur, ordinabatur ab eis, lubjiciebatur c lumniis, malae doctrinae vocabatur. Ordinabantur pro talibus alteri ,quia consentire nolebant: Laudare quidem damnatione digna Capitula, damnare vero eum , qui, quantum nos conscii sumus , nihil aliud dixit, nisi ea, quae S Sanctis Proplietis, & Evan- stetistis , & Apostolis per Spiritum Sanctum manifeste sunt tradita. Volebant enim de Apostolos criminari, dum sit pervacue adjudicant illum, qui xa , quae ipsorum sunt,praedicabat, Talem

namque dc eorum , quae dicuntur, Gestorum iecerunt actionem, ut in consona dc incerta adversus illum virum proserrent, dc plerumque irreprehensibilia reprehenderent. Cur, inquiunt, Nestorius dixit, eaod passo non Deitatim, sed humanitatem Christi attigerit ' Interdum vero fessi scriberent, ponendo quod ab ipso dicta suissent verba, quae nec quicumque infidelium, immo nec agrestium Daemonum dicere eraesumplisset. Id est , ouod Christus esset Christi Dominus, sicut Saul, sicut David , licut infidelis Cyrus et In quibus facile est convincere volenti calumniam. Ea vero , quae de Antiocheno Ioanne sunt gesta , si esset possibile , tacere velimus. Sic irrationabilis apud nos ejus mutabilitas . facta est, & manifesta transgressio , & proditio veritatis, quae e X improviso completa est , sive peracta. Ille. enim, quia antequam veniremus ad Ephesum, haereticam Capitulorum reperit fraudem, plurimis per literas indicavit. Per primam Cappadociam, secundamque, dc pex diversos locos, ut ab eis se observarent, admonuit,

quasi Eunomio, de Ario, & Apollinario consonarent. Et qui acute ac fervide in Cyrilli damnationem prosilivit, & ad hoc omnes hortatus est : Quippe adiit Ze ipsam Regiam civitatem, ut huic impietati resisteret. Et idem nobis scripsit adhuc Ephesi constitutis , prius quidem dicens , quia.illum , id est , Nestorium demissum cognoscentes ab Ephesis , valde doluerunt animae nostrae : Eo quod illa, quae sine judicio de inique sunt gesta , videntur interim roborari. Deinde quia etsi illa blasphema Capitula Cyrillus abjecerit, eum ne tunc quidem suscipere per Sacramenta

315쪽

EPISTOLAE et s

pmmisimus: Eo quod Princeps ipse sit factus iniquae haeresis. Unde alterum cor accipiens ignoramus, omnibus moti us suis est adversatus,& Cyrilli Communicator essectus, iron repellentis quae male conscripserat,qui eum nunquam susceptirrum lc,vel si ea refutasset in Scripto, juraverat. Et siclus vinculum solvit, quod cum tantis Cyrillo & Memnoni noxiis consequentcr intulerat. Et nullam securitatem his , qui pro pietate fuerant offensi , procurans , ipse quidem reconciliatus est ei, quem pridem sic amare notaverat: Permisit vero Ecclesias perturbari, de Praesules quo sindam manere depulsos, alios autem adhuc multipliciter exturbari. Sed etiam literas mirabiles fecit, in quibus ait damnatum se habere Nestorium , & anathematizare quidquid impie dixit audstpuit. Sic &accusatione ac demonstratione defecit, ut nec diceret, Illam vel illam,me illam anathematieti sententiam, sed ait: Qui quid ab ea impi; dictum est. Dum certe aperte dicere debuisset, ut ab eo sensu quisque cautior redderetur. Sicut clard abominamur

nos Cyrilli Capitula, & quaesumus universos, ut se ab insta illius

malignitate custodiant, prae convincentes eas, quae in ipsis sunt, blasphemias, re eas clare omnibus publicantes. Haec pauca de plurimis cum multa abbreviatione conscripsimus , scientes quod horum malorum nimietas non solli in Hieremiae lamentationibus digna sit, sed & universam Tragaediam severaverit. Rogamus vero, δc Sanctis tuae Religiositatis provoluimur Pedibus , ut manum porrigas salutarem & auferas Mundi naufragium , omniumque horum inquisitionem jubeas fieri his illicitis Coelestem superduci correctionem : Ut revocentur quidem

sancti Pastores, qui injuste sunt a suis ovibus estigati , Sc reddatur Gregibus ordo , & antiqua concordia. Et ut non .ultra i mentatus SQ mugitus pro votis offerantur ac Psalmis: Dum multi dispersi sunt. Et ne quiquam periclitentur circa ea , quae praecipua sunt dum vitant ab haeretici s vel Lavacrum Regenerationis, vel mysticam comunionem accipere , quae ab Orthodoxis sumere ad salutem minime permittuntur. Quae ex parte quidem videntes, ex parte vero audientes olim concurrissemus ad sanctitatem tuam nos , qui e diversis Regionibus sumus Q id est, ex Euphratesia , ex utraque Cilicia, secun-

316쪽

14ς VARIORUM PATRUM

da Cappadocia, Bithynia, Thessalia,& Moesia: Ut de fontes effunderemus lachrymarum,& publice defleremus peregrina & insueta

hujus vitae mala, nisi detineret nos Luporum lcrror, insidiantium Gregibus ad rapinam , & ad errorem , omnemque adversitatem. Unde coacti sumus nostra vice dirigere Religiosissimios Clericos& Monachos , qui impleant locum nostrum. Quaesumus istitur, ut absque dilatione exsurgatis , & fervido zelo magnum victoriae Trophaeum contra AE mulorum cuneos erigatis , ante oculos habentes boni Pastoris diligentiam , simul dc studium circa Ovem , uae erraverat. Et non absque periculo deputetis, si quid fasti diose circa tot Pastores Sc Oves agatur: Dum illae quidem errent illi vero tyrannicam Iustineant violentiam. Imitamini potius & magnum pietatis Praeconem Paulum, culum Mundi , quem nos ut pignus habere familiaritatis nostrae erga vestram credimus Sanctitatem. Civis enim noster existens, errore totius orbis extincto , illius Apostolicae Sed is factus est ornamentum , & a Beato Petro dexteram societatis accepit, ut appareret ab utrisque aequam subtilitatem dogmatum custodiri. Etiam quaesumus, ne despiciamur a vobis nos, quos tot mala ci cumdant. Non enim de pecuniis vel gloria, aut quolibet alio temporalium decertamus, sed pro pietatis possessione communi. pro Paterno fidei thesauro , pro spe communi Fidelium , pro b na confessione Apostolorum , pro immortali certamine Martyrum, & maxime pro Adventu Clementiaque Dominica , cujus virtutem, invincibilem invocantes sine cessatione clamamus :Parce Domine Populo tuo, ct ne dederis hareditatem tuam in opprobrium. Eutherius Episcopus Metropolis Thyanensium subicripsi. Et quaesi , ut me ores incolumem , Deo Amicissime , & Sanctissime

Patera

Helladius Episcopus Metropolis Tharsi subscripsi. Et rogo,

ut me ores incolumem, Deo Amicissime. & Sanctissime Pater.

317쪽

Multa inter has se odas abstuli, quae ex sua persiona imtulit Irenaeus. Sed haP, quae sequuntur, ab eo dicta non inutilia, cui caetera, edens, u hoc praecipue transtuli,

vi homo Nestoriisequacissimus, quamse hostiliter habeat ad ea, qua in Epistola Iba, quae ad Marim Pedi, sum canctis suae regionis innoteJcenda facta est, contianentur, sicut la de abis studiis fautorum praedicti, satis appareat.

Compositore , inquit, oportebat revera , ut ne hoe quidem

praeterirent isti Propugnatores Veritatis egregii, quatenus univei se, quae erant agenda, implentes, inconcussam propriam conicientiam custodirent. Nec enim Rex

Coelorum plus a nobis exigit, quam Propositum. Ad quod reia piciens & bravia donat, & mercedes deputat . &.exigit ultiones. Et hujus quidem rei Abraham Patriarchae est testis. Qui nec filio est privatus , & maximam illam pro Sacrificio mercedem recepit. Illius vero ille, cui creditum talenti negotium: Quem quia id neglexit tantummodo, tormentis deputavit, ostendens damnum, quod ex eorum,quae in nobis sunt, hegligentia sustinemus. Quae isti Deo Amicissimi Pastores memoria retinentes,qui in lege DO-mini meditantur die ac nocte, dum certe jam comperissent, quod deceptus jam Cyrilli versutiis, qui Romanae Ecclesiae praesidebat, adversus Nestorii personam calumnias perversis reprehensionibus approbasset, Legatos tamen ad occidentem impigrὸ direxerunt, manifestasque fecerunt hujusmodi fraudes, quae in hanc caussam etiam de recenti fuerant paratae. Hoc idem vero mox &magnus fecit Alexander, accusans illas impias pactiones, quae s p.re

318쪽

a 8 VARIORUM PATRUM

lier alia incongrua 5c in fide auxerunt discordiam. Non solumi quidem quia per ea, quibus interius crunt, foedera isti mirabiles. extincta non est Orientalium contra AEηyptium rixa, sed & omnes contra invicem sunt divisae, praecipue Orientis, Ecclesiae, occasione dissensionis accepta ab hac falsi nominis pace. Quod autem illa, non pax, sed potius piae concordiae dissipatio, & cunctis pugnis deterior fuerit, sussciunt quidem & supra scripta declar re. Clarita vero multis ipse rem Praedicat. v .

319쪽

CAPUT CXIX.

Domino , inquit, meo per omnia Deo amicismo, j Sanctissimo Episcopo alexandro, Theodoreto, AbbIbo, Bebai: Mari, Dames, Acilino Meset .

DIgnum & gratum est vestrae Sanctitatis etiam praesens studium. Et stratum Domino Christo , qui nobis speculatores hujusmodi in praesenti quoque largitus est , ut ad eos intendentes habeamus qualirer, prout est in tanta hujus vitae tempestate possibile , nostra itinera dirigamus. Non enim nostra sunt cuncta , sed ejus qui continet universa. Sat est nobis ut vel intentione sincera, si nihil amplius , contendere valeamus,ad quam respiciens omni um Dominus praestiturus est,utique vestrae Sanctitatis orationibus , ut nec triplicibus voluminibus submergamur. Eos quidem,qui ad Occidentem directi sunt, Deo Amicissimos Clerico ita suscepimus, ut eonsequens crat nostros, de qui pro tali caussa sunt destinati. Quos etiam dimisimus , ut per gratiam Dei ad ulteriora procedant. Festinamus autem , si Dominus annucrit orationibus vestrae Sanctitatis , & nos similia gerere': Quia oportet omnino ut offeramus & nos, quae credimus expedire. Forsan enim volens Deus amplius probare eos , qui se sunt digni, dc redarguere noxios, permisi usque adeo Adversarios crescere. Erit vero id his , qui bene ccrtant, non ad defetium meriti: Quomodo enim fieri hoc potest , dum futuram magis coronam provideat Sed potius ad animarum erectionem, eo quod opportunum tempus invenerint ad sui Prorositi virtutes ostendendas, & ad eam, quam quieti meditabantur, sortitudinem. Sicut & hi,ut arbitror,qui aliter prius, aliter certantPost ea studia.

320쪽

VARIORUM PATRUM

CAPUT CXX.

Dio X cismo, inquit, sicundum veritatem, Sanct imo Patrι scopo Nestorio Theodoretus.

Q Uod habitare in villa non metuam , & obsequi Regulae ,& excelsi Throni non sim desiderio compeditus, tuam nosse arbitror sanctitatem. Nam si & aliud nihil, saltem sollicitudo civitatis, eujus gubernacula sum sortitus , satis est ad docendum me hanc Philosophiam. Praeter ipsam siquidem sollicitudinem, & caussarum turbas plurimas, habet quae sussiciunt ad abigendum eos quoque , qui nimis talibus gaudent. Nullus igitur Religiositati tuae suadeat, quod ego Praesulatus amore oculos claudens, idcirco ut Orthodoxas susceperim literas ab AEgypto. Dico enim , scut coram veritate ipse, Dequentet eis perlectis, subtili terque discussis, inveni ab illa eas haeretica

amaritudine liberas. Easque timui ullo modo maculare. Dum certe oderim, non minus aliis, illarum Patrem,sicut totius Mundi perturbationis' Authorem. Et spero non me soluturum poenas

ob hoc in die judicii. Quia justus judex est inspector intentionis. His autem , quae contra tuam injuste & inique facta sunt Sanctitatem , nec si ambas manus meas quilibet abscindat, patior assentire : Procul dubio Divina mihi cooperante gratia, & animae imbecillitatem roborante. Et hoc manifestum feci & illis per litteras , qui exigere nitebantur. Direxi vero & Sanctitati tuae eorum , quae illis respondi, Rescriptae Ut agnoscas, quia Divino nutu 1 nullo sumus tempore permutati, neque multi pedes aut chamescontes ostendi, quorum hi quidem petras , illi verd folia , qui bius adhaeserint, colore imitantur. Omnem, quae cum tua Re- .ligiositate est in Christo, Fraternitatem ego , Sc qui mecum sunt, . plurimum salutamus. CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION