Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

CAPUT CXXV. .... διῖ

Epistola, inquit, is b, pomni 'cum Magnificentissimi. Quae loris ad Epistopum Ibar Helladiam, hortanseam Antiocheno adjungi.

OMnem Bonorum affuentiam tuae Sanctitati adesse pet-fectam integre sciens , non leviter affigor, ea quae nunc aguntur considerans , amator pacis Ecclesiarum, & nanc votis & opere sanctissimam inconcussamque conser Vans. Quomodo eam nuper minime amplectaris , mihi valde mirabile videtur. Sed & si quis concedat, quod si unus homo his , quae iusta s uni, non fruatur , & pro meliore utilitate multorum quod uni est utile omittatur,tolerandis hujuli nodist compensitio; quando vero nec illi nocetur qui sibi noceri putat. immo e dive so ipse aliis nocet, quomodo non quod multis est utile Sanctitas tua confusile lucratur λ Scit enim Sanctitas tua, quod bene de aliis dicens in ipso, quod est principale, commisit :Tt sibimetipsi reputare debet, quod a Potestate detectus est. Et haec melius ά me novit Sanctitas tua. Rogo igitur , ne , ut dixi , multipliciter noceamus , confusionem quidem multitudini infercntes, & civitatibus indisciplinatio item & inoptandorum multis Pessimorum provisores essiciamini . Ut acceleret continuo, eum Deo Amicissimo & Sanctissimo Ioanno Episcopo inire col-- loquium, & ut amplecti tua Sanctitas ejus pacem communione que festinet una cum caeteris Episcopis primae & secundae Provinciae Cilicum. Sciat enim Divina virtus , quod Decretum Divinum completum , subscriptumque , etiam promulgandum , hujus rei gratia interim retinui, quod spem suavem mihi ipsi dictaverim , quod me in hortatibus, quin potius ipsi veritati, tua Sanctitas acquiescat, & corrigat quae contristant. Quaeso igitur

Religiositatem tuam, ut celeriter id fieri jubeas : Ne dum

332쪽

dis a VARIORUM PATRUM '

Divinae literae editae suerint, correctio desperetur. Et quidem certum est. quod in nullo noceatur Sanctitati tuae , cui nunc potius valde nocetur, eo quod utilitates multorum proprias reputet, &similiter plurimorum suas faciat laesones. Sed & Divinitas so- , let ab illis exigere rationes, quibus corrigenda commisit.

333쪽

EPISTOLAE.a 63CAΡUT CXXVI. .... 2I4 Epistola, inquit , Ioannis Episcopi Antiocheni ad Deo A- micissimum Di copum Alexandrum, indicaruit, praecepit Imperator, ut nullus Orientabum Episcosortim Constantinopolim proficisceretur.

PLacuit piissimo & Amico Christi Imperatori nostro praeci

pere,ut nullus Deo Amicissimorum Episcoporum nunc ad ejus Comitatum fatigetur,sed unusquisque in sua persistat Ecclesia. Haec nota per me fieri vestrae Religiositati prospexit. Quia igitur nec justum , nec absque periculo esse arbitris mur , quae nuper nobis praecepta reticere, manifestamus vobis oportere omnibus parere Praeceptis', & vestrum quemque quies cc re , foventem Ecclesiam suam. Quia sanctum est pio Imper tori & Amico Christi indubitabiliter obedire. Dignare igitur haec eadem nota facere his, qui sub tua Religiositate stat, Deo Amicissimis Episcopis. Caussam verb post paululum cognoscet Religiositas tua. Omnem , quae tecum est, Fraternitatem pluri mum saluta.

334쪽

VARIORUM PATRUM . CAPUT CXXVII. .... 2IJ Epistola , inquit, Alexandri Episcopi in Per Ona1n Magistriani, qui praefatas attulerat litteras. '

Sistolam mihi reddebat Admirabilitas tua Antiocheni.

Quam non suscepi propter aliquas Ecclesiasticas quaestiones. Lecta verb mihi est a Bonitate tua. Et ut hoc possis ostendere , hanc Epistolam feci ad tuam Nobilitatem , declarans quod in his , quae promeria sunt a Piissimo& Amico Christi Imperatore nostro, permaneo: Ut nec fatiger nunc ad ejus pium Comitatum, & in mea Ecclesia persistam, orationes s ciens pro ejus Imperio. Notarius vero , qui mecum est, accepit ejus exemplar.

335쪽

CAPUT CXXVIII ri 6

I ren aeus ait: Et Lee Epistola Theodoreti ad Meleti Neo-Caesareae de his, quae Ioannes in es verss mul-biti inique commi

MLmor stim eorum, quae mihi locuta est in Hierapoli Religiositas tua , quando mihi Antiocheni intentionem nunciasti, dicens quod pacem desideraret, promittens nihil unquam, quod nos contristaret, se esse facturum. Vide igitur , Deo Amicimine , Sacramentorum veritatem. Vide vineae Nabuthae direptionem : Et injustas contra legem ordin tiones. Vide transgressionem Canonum, & Divinarum legum despectum. Quae ei concedit Regula, ut in aliena Parochia consecret Immo quae non hanc injustitiam vetat Non ei suffecit illicite ordinare, sed & adjecit alteram impietatem, ut talibus viris committeret Sacerdotium.Et Marinianum Deo Amabilitas tua plus omnibus novit,& de Athanasio clare audis. Unde cognoscat Religiositas tua , quod 1 communione talia praesumentis nos ipsos abscidimus, timentes judicium Dei. Similiter vero & eorum. qui has consecrationes iniquas suscipiunt, communionem vita- anus. Haec vero in praesenti scribere lum coactus,memor quae tuaesit charitas Sanctitatis, & volens ut in omnibus eminens nulla reprehensione maculeris. Omnem quae tecum est, Frateruitatem ego, & qui mecum sunt, salutamus.

336쪽

CAPUT CXXIX.

Idem Irenaeus inquit. Per omnia Deo Amicissimis Sanctissimis Episcopis Syria, b Ob prima ac secundae, ecundae Cappadociae, Alexander, Theodor rus, Heliades, Mibus, Maras, Da i , Acilium ,

in Domino gaudere.

Ropheta quidem Hieremias, unius civitatis ineendium &.

hominum captivitatem lugens, fontem petebat lachry-α marum, solitudinis ultimum requirebat, & lamentatione&conscripsit, ut an sustiam, qua intus urebatur, efferret per lamentationem, quasi per fumi evaporationem . . Nos vero . Ecclesiae Dei oppugnationem , Sanctorumque ulterius proditi nem, ac Sacerdotii corruptionem lugentes, vos, o Com-Pastores. ad lamentationum participationem vocamus. Non ut ignorantes doceamus , neque ut laetos perducamus ad luctum , sed ut luctus communione vel parva quaedam consolatio acquiratur. Novit enim Sanctitas vestra, quae inique atque illicite vel sint sacta vel fiant. Illam, quae praeter omnium Episcoporum Orientalium voluntatem ad Alexandriam est directa, Legationem. Illam, quae tyrannice, & non Ecclesiastice ab eo facta est, damnationis, ut putavit, solutionem. Dum paulo minus ducenti in AEgyptii damnationem consenserunt, duos aut tres in communionem Tyrannidis assumens , & omnes alios respuens , hunc quidem , sicut

suspicatus est, solvit. Illum verb, qui neque judicatus est . neque praeter Apostolicam doctrinam quodcumque praedicat, sed vestigia Paterna secutus est , id est, Deo Amicissimum& Sanctissimum Episcopum Nestorium , crudeliter & latrocinaliter interemit,

non accipiens in mente oculum cuncta cernentem, non futurum judi Qum metueus, non continuis conscientiae sagittis arctatus,

337쪽

EPISTOLAE. 26

ν non homines miseratus, quos vulnerant ista , non scripta pro illo viro vetineris testimonia,quae ubique transmisit,ante paululum quidem,quam synodus fieret,Galatas & Cappadoces suadens,quod ille vir esset Orthodoxus, in Synodo autem ubique terra marique tapistolas dirigens, & accusans impietatem, iniquitatemque commissam. Omnibus his exclusis, non solum iniquam & injustam damn 'ionem suscepit, sed anathematizavit doctrinam ejus oretiodoxam. Verumtamen & his gestis, flentium nunc usque tenuimus, aliquam mutationem horum tristium sustinentes, & Ecclesiae tranquillitatem videre cupientes. Dum certe pene per singulos dies plurimis, immd cunctis murmurantibus audiamus, quod potestas Sacerdotii, quae Divinum munus est , sit facta venalis : Et qui gratis acceperunt, & gratis dare praecepti sunt, quae Divina sunt, pecuniis Aendunt. Et filii Sion pretiosi , dum prae Sole fulgere debuerunt, ut vasa testea facti sunt, opera mnarum figuli. Quod vero est deterius smnium Pessimorum, dum contra leges ordinet, ipsam iniquitatem nec celare contentus, Divinis rebus insultat,&pompam ce sanctis Mysteriis ducit. Mox post ipsas ordinationes ce Ordinatorum vita triumphans, & talia dicens, quae etiam his , qui saeculariter vivunt, curam tamen adhibent castitati, abominanda & execrabilia sunt: Nedum dixerim illis viris, quorum Propositum est castitatem, sanctitatemque docere. Unde jam taciturnitatem putantes non impune constare, ab ejus quidem communione separavimus nosmetipsos, futurum judicium meis

mentes.

Vos autem, qui praesidetis Ecclesiis , & ovium Domini estis

boni Pastores, rogamus ut oves Domini vindicetis, quae tam nimie corrumpuntur, & tanta pestilentia devastantur. Et non deia piciatis, dum conculcentur Apostolicae leges, & violentur Patrum Decreta; sed rememoremini doctrinam Beati Pauli. Corinthiis enim scribens ait: Si quis fratrum nomiratur ot fornicator, aut a rus, aut idolis serviens, aut contumax, aut ebriosus , aut rapax , cum hujusmodi nec cibum sumere. In praesenti autem non una species praefatorum , sed omnis simul Malorum cuneus per hunc se ingessit Ecclesiis. Unde oportet Sanctitatem vestram , quae illud terribile

338쪽

α68 VARIORUM PATRUM

judicium novit, non despicere Ecclesias Dei, quae in tanta sunt. tempestate , & periclitantur commune sustinere naufragium; sed vindicare tota virtute , & impetus Voluminum frangere , & cres. centem nequitiam sistere , quae & universos desiderat obtinere,& pestilentia sui omnia certat implere. Ego vero Alexander, qui vestram Sanctitatem saluto, ultra annum jam, sicut nostis, habeo, quod post adventum Pauli memetipsum ab Antiocheni communione sejunxi. Religiositatem vestram, & eos qui cum ea sunt, nos, & qui nobiscum sunt, plurimum salutamus.

339쪽

Domino, inquit, meo, psr omnia Deo Amicissimo Patri , , alpe Sanctissimo Alexandro, Theodoreto, Hebal, Abbibo, Marae, DaPidi, scilino, Helladius, Matronianus, brisius, Zenobius, in Domino gaudere.

Dolenda & intolerabilia quidem , quin a vestra nobis nu-

per scripta sunt Sanctitate , o Religiosissimi, non autem nova, nec aliena a confusione praesentium temporum ,& ab his quae ex illo praesumpta sunt tempore , quo Vel in Epheso, vel post haec inconvenienter ac pessime in Canonum contumeliam gesta sunt. Quae per ordinem recordati , 8c inge- miscentes a profundo , tractavimus apud nos communem Deo 'Amicissimorum Episcoporum Synodum congregare , ac literas , Synodicas vestrae Deo Amabilitati destinare. Sed sibile non fuit, 'prohibentibus , ut uidetis , diebus , eo quod Paschae sestivitas instet. Nos qui in Metropoli sumus inventi, & Deo favente unam sententiam novimus esse cun ctorum,sicut ex persona com muni hoc tantum vestra Deo Amabilitati rescribimus, quia o- portet ad cunctorum Dominum deprecandum nos serventius erigi, quia nec est possibile , sicut ipsi quoque fatemini, Deo Amicissimi , aliunde operiri tantorum malorum solutionem. Licet enim propter nostrorum multitudinem peccatorum deteriora firmentur, Sc augeatur apud eos, qui sic volunt, contumelia Regularum, sed si voluerit Deus, sola voluntate placabit multiis ilicem & importabilem Diabolicarum magnitudinem tempe

atum.

Et haec scribimus, non quasi Sanctitas vestra Monitis nostris indigeat, sed quia nimia difficultate temporum desperamus. Et quod tanta & talia, quae audivimus, mala fieri permittantur:

340쪽

a o VARIORUM PATRUM

Quae tamen Deus suae benignitatis more potens est amovere , α praestare suis Ecclesiis celerem pacem. Orate pro nobis, Deo Amicissimi, & omnem, quae vobiscum , Fraternitatem ex nobis, &ex eis qui nobiscum sunt, plurimum salutate.

SEARCH

MENU NAVIGATION