Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

morum meritis non permis flent. Talis vero ut buc apud Orientales tunc usque putaretur, id- .ccirco contigit, quia negabat te in Constantinopoli

alia praedicasse, qualia vulgabantur. Et iu super Ioanni Antiocheno Episcopo rescribens , dc Dei Genitricem clarissime dixerat, dc alia, quae illum scribere potui Te mirantur, qui ipsa legerunt. ξt quod est amplius , ipsi fidei apud Ephesum lea in sensisse conscripsti quae communiter in Unitivis Cyrilli & Joannis, mediante Paulo Episcopo litteris continetur. In quam tamen ficte consensisse Nestorius postea deprehensus est. Quippe cujus Complices . quorum unus est iste Irenaeus,

hanc Fidei confessonem clarissime arguunt , quam tantopere Theodoretus laudat. Nam reprehendens hic ipse renaeus suprascriptam Theodoreti spistolam, dc contra hanc laudatis Alexandri ic ait: D ino ardens gelo magnus ille Alexander, ου quodaninoia futura prophetinans, proditionem το- cis acci sat . hi hoc clare conspicimus ex ipsis Cy - . rilli literis. Omnes namque deceptionis materias hinc accepit, dc hoc piimum atque ultimum , quin potius solum deducens ad medium. Orthodoxam quidem Doctrinam exprobrat ut pollutam , proprium vero hac occasione exaltat errorem , dc interserens mox aliqua ex nomine Beati Dd a CD

282쪽

aia UARIORUM PAΥRUM

, Cyrrii, ad jecit ita: Hac pro idens magnus Alexander ab olim , proditionem Pocis exhorruit, tanquam qua sussiciens rasat,si Theotocosjotan, non aiecto Anthropti locos nomine, proferatur, haereseos inferre languorem , Ecclefastua corrumpere, Dogmata. Idem vero Irenaeus paucis mediis subjunxit & haee.

MLm0r sum , quia quando sumus ad invicem collocuti ii,

loco qui dicitur Arbathimitas , tunc tuae dixerim Sanctitati, dum certe nihil ante praetexuerim, quasi verum. aliquid aliunde audiverim , ne forte pacis hujus Legatus solam vocem , quae est Theotocos , AEgyptiis detulisset. Et puto non absque Dei providentia fuisse id dictum. Ad nos namque pervcnit Epistola Joannis , quae nuper facta est ad Cyrillum, & 1 Cyrillo ad eum : Quae circumferebatur in Urbe , in qua nomen Enixa Deum, tantummodo AEgyptius obtinens , tanquam cunctis erroribus propriis accommodum, multis eam laudibus praedicavit, dicens nunquam se aliter sapuisse , nec sapere praeter hoc. Et vere dixit: Quia hoc est quali arx totius ejus haeresios. Et memor est utique Sanctitas tua , qualiter Ephesi possitus communionem talis Epistolae tota virtute refugerim : Dum certe illa valde accus et uas , quae inerant Cyrilli Capitulis, blasphemias. In novella namque Epistola , dum transcurrissem totam partem , quae etiam

283쪽

EPISTOLAE. 213 Religiositate conscripta est , reperi quia neque initia, neque fines illius ipsius Epistolae posuerunt hi, qui ad AEgyptum directi

sunt. Hoc autem claret non ex illis solum vocibus, quas idem transscripsit AEgyptius , sed re ex illis , per quas multis jurgiis& accusationibus & ipsum & ejus Capitula perfuderunt , ct ipsius haeresim detestati sunt, qui tunc Ephesi conscribebant. Accipiet igitur, tunc ut dixi, AEgytius per hunc unum sermonem eorum consensum ad omnia Conscripta sua haeretica : Et in nullis in quibus pridem simulaverat veritatem , habet de caetero haeresivtutamentum. Et intente legentibus Epistolam manifestusest ipse quoque , proprie veneni semper jaciens semina. Direxeram vero.& easdem literas, nisi nossem, quod eas tua Sanctitas habeat.

284쪽

α14 VARIORUM PATRUM

CAPUT LXXXXVII. iss

Epistola Theodoreti, quam reser fit Episcopo i

Alexandro. i

Ulpari & ipse hujus rei caussa Paulum : Falsa est. Et e

rum memor sum , quae Ephesi contigerunt. Novi subtita liter caussam, tanquam si hodie facta sit. Et tanquam coram ipsis veritatem sic dico, quia mox ut legi redargutionem a te factam , dolui animo , sciens discretionem. Sanctitatis tuae. Mihique valde displicuit, quod Mediator ejus , quae dicitur, pacis factus , quia sciens perturbationem, quae Eslic si facta est , atque molestiam, hac magis propositione usus est , & non illis aliis, quae in Antiochia factae sunt. Ego vero propter omnia necessarium arbitror, ut ubicumque jubes , conveniamus. Sed &Dominus meus Deo Amicissimus Episcopus Andreas. Si verbruae placuerit Sanctitati, ut & alii Episcopi veniant Hierapolim, aut in Zeugmate, quatenus pariter, utrum si quid agendum sit deliberemus non enim parva caussa versatur, sed principalissima omnium) scribere igitur dignetur Sanctitas tua praedicto Deo Amicissimo Episcopo dc Domino Andreae : Et si promiserit se adsuturum , dignetur Suactitas tua significare mihi, quo veniam, M

continuo adero.

285쪽

Haec Epistola, si vera credatur, non inexcusabilis mihi videtur. Potuit enim non ob hoc ei displicere Paulus Emesenus Episcopus, quia quasi noncon. venientem fidei Catholicae pacem fecerit , sed quia non ita ut infirmioribus consules edi Orientis F piscopis. Fi certὸ ipsas unitivas Epistolas circa fidem paulo ante laudaverat. Immo nec unquam laudare desiit. Idem Ireneus ait:

Epistola Andrea ad Alexandrum , indicans quod neque ipsie in aliquo iudic t contra Nestorii personam, sed potitu contra eos, qui non ita babebant.

GR xi segi Deo suscipiens tuae Religiositatis literas, per

quas iussisti nos Zeugmate convenire. Primum quidem, quod fruar Sancto dc Paterno Capite; secundo vero quia, Se de proposito negotio forsan aliquid considerabimus , quod & nobis prosit, & expediat Orbi. Nec enim ad verborum pugnas, neque ad contentiones, neque ad concussiones conveniemus. Sed & nos parati sumus Paternae tuae Pietati acquiescere in his , quae utiliter & secundum Deum proponit. Atque ipse rursus novi , quia piE sis dispositus circa nos : Nec te negabis nostro l con

286쪽

Σ16 UARIORUM PATRUM

consilio , si quid apparuerimus utile suggerentes. De Sanctissi mo vero Episcopo Nestorio quod deliberatione ulla non egeam nec enim quidquam contra cum vel dicendum habeo , vel agendum , sicut nec adversiis Sanctitatem tuam in et per alias litteras significavi jam saepius. Conveniamus igitur, sicut placuit. Aut enim & in commune aliquid utile ex nostra deliberatione proveniet,aut saltem nos ipsi multa consolatione levabimur, invicem benevolentia nostra fruentes. Dignare Vero,Domine,& omnium Domino consuetas orationes osterre pro nobis.

287쪽

Item verba Irenaei.

Epistola, inquit, Theodoreti ad Alexandrum, per

quam promittit anathematizare quae circa Ioannis personae doctrinam , nec ipse eorum pariter Communicator existere. Has ad hoc praecipue p sui, ut notum sit,quae sin Gunde impetitur vel Beatus Theodoretus, vel quisquis conscripsit.

SCit Sanctitas tua , etiamsi minime dixero , quia propterea& Marbathimas prius , & in Hierapolim tunc adve uita, et nullius alterius rei caussa, nisi ut communiter tractaremus, quid agere deberemus. Et quod convenisset, manciparetur effectui. Quia igitur tuae Sanctitati complacuit , ut conveniremum in zeugmate, cruaeso Sanctitatem tuam, ut minime differas. Omnia enim, quae desiderat Religiostas tua , ut spero , facienda sunt: xt nullus in ullo tuae Sanctitati resistet. Omnes enim dc ut Patrem, & ut Dominum & reveremur, & reveriti sumus , &venerabimur. Quaeso igitur iterum Sanctitatem tuam, fatigari dignare. In veritate enim credo quia bonorum Author Deus, quae ad nos attinent, dispensare dignatus est. Nec nos relinquet, ut aut offendamus in eum . aut contundamur apud homines, illuminans mentem nostram , & qudd placitum sit ostendens. Nam Sc ol in vestrae Sanctitati dixi, quia anathematiraverund dogma

Domini mei Sanctissimi, Deo Amicissit i l piseopi Nestorii Neque ego his, qui hoc fecerunt; communicabo. Et si tuae complacuerit Sanctitati, & hoc inseri .li teris , quae a nobis sunt dirigendae , fiet & hop. Noli, igitur immorari, quaeso , per vestigia tua sancta. Deo tuo rem cedo r Et ipse gubernabit,uti novit, Sanditatem tuam, & Iumilitatulam nostram. u 'min Ouniti.

288쪽

Ejusdem l renaei.

Distoti, inquit, Alexandri ad Theodoratis , perquam Itium tali conditione p/mist adventum, si eis per h- terra Iamferet de hii, propter erra fati fuctio

ET tua Religiositas novit, quod propter ejus rectam fidem

etiam nolim G nunc venire,ermicta e vobiscum de his quae aguntur ut paria. Q ioniam vero cognovi de reliquo, quae jam data sit ab eis forma damnationis ejus personae, nimis mihi. ridiculum videtur anathematismum Capitulorum petere a viro qui Ortliodoxum cum suo dogmate condemnavit. Et maximEquia tuae quidem Religiostati videtur inmutatum fuisse Cyrillum. Et nihil distat.an quis te condemnare compellat, si communicaveris ei, qui damnavit Orthodoxa praedicantem. Verum- tamen quae tunc in Antiochia internos collocuti sumus, dicentes , Quod si Cyrillus illam conditionem susceperit, abieceritque Capitula,mccm fieri convenit, scientes videlicet illud haec diximus, quod haereticorum Capitulorum ejectio si & rectae fidei robur , & eorum quae contra illam pessouam sunt gesta , subversio ,& scandali generalis solutio Quia ipitur certum habeo. quod impius Cyrillus magis impius apparuerit ox his , quae modo simiscripta, di ipse non mutatus sit, sed eos, qui ei adiecti sunt , ut suos receperit, quomodo est possibile , ut ego ab eo anathematis. mum Capitulorum petam, qui per ipsam communionem cum Cy rillo init in & personam deposuit, ac damnat, sicut integerrim ε

Continuo namque veraciter & opprobrio & ridiculo erimus.

289쪽

si postquam prodiderimus Orthodoxam fidem , nunc derisoriam satisfactionum voluerimus exigere. Haec necessario arbitratus sum innotescere tuae Religiositati , ut mihi des veniam , quod nusquam fatiger. Si autem quae dictavit Religiositas tua, voluerit dirigere , & addatur etiam de ipsa perlona , ut Antioche nus per sua nobis Scripta satisfaciat de anathemate illorum Capitulorum , & quia Orthodoxiae Praedicatorem nec ipse damnat, &nobiscum resistit usque ad mortem eis, qui expetunt ejus condemnationem non propter Personam, sed propter orthodoxiam , quam praedicat illa persona et dictaveris haec mihi, quae dii exeris,ut & scriptum eorumdem exemplar accipiam cum subscriptione omnium vestrum, qui estis ejusdem Dioecesis Deo Amicissimi Gpiscopi, insuper autem & illud Authenticum, quod ab ipso transsimittitur, si tamen voluerit satisfacere nobis, non abnuam fatigari. Dominus enim Nestorius non propter pravitatem vitae circa cosest conflemnatus, sed propter haereticam damnatus est fidem. Qui igitur eum condemnat, re ejus fidem pariter damnat. Ego igitur dupliciter scandalietor in Domino Ioanne , tanquam qui Sc fidem prodiderit, & damnaverit eum , quem novit Orthodoxum, cum propria fide. Si autem vos nullo modo haec offendunt, superfluεcgo de caetero vobiscum convenio.

290쪽

VARIORUM PATRUM

CAPUT Cl. Ity Epistola, inquit, Andreae ad Deo Amicisimum Epistolum .

Alexandrum , quam fripsit invitans eum , u3 mox con entiret adfictam pacis composisionenn

AB hac, tuae Sanctitatrscribo , Provincia exii, multis ad-Versus nos perturbatis ex calumniis Gemellini & Rabbulae satisfacere volens. Unde modo praecipue insistens, quaeso Sanctum Caput tuum , ut vel nunc considerans opportunae condescensionis utilitatem, cogites de communione ac pace cum caeteris Sacerdotibus ineunda. Nec enim vel' ipsi h veritate recedentes , neque nos prodita pietate amplexi sumus pacem, sed duarum naturarum confessionem repcrientes in .

Seriptis, Mimpassibilitatem Divinitatis, quod maxime prius erat oppositum , seu rcsistens. Si vero non sunt anathematizata Capitula ab illo, qui fecerat ea, maxime quidem dc illa respuit ca , quae post facta est; recta confesso. Cogitet vero tua perfecta in Christo Sapientia, quod nec erat possibile illum sic accusatorem suum fieri evidenter, qui suspectus erat periculi sui. Et idcirco pax &conjunctio Ecclesiarum provenire non poterat , sed in suo statu schismata permanebunt, & contra invicem cujusque nostru contumacia, & adversus Ecclesiam a Paganis, & Iudaeis, dc Ha reticis risus. Nunc vero intendat Divinitas tua, quia ex quo in hoc condescensio facta est , quiescunt quidem scandala universa. Sopitur vero & quae nunc usque diffusa est adversus Deum blasphemia , mortalem Divinitatem dicens , ut in Ecclesia adstruunt S cerdotes. Quantum igitur bonum est , ut per ipsas Alexandrini literas suadeatur universis , quod impassibilem & immortalem Disinam naturam oporteat confiteri ρ Haec ex multo affectu, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION