Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

CAPUT CXXXXVlII.

Diuola, inquit Irenatus, ad Deo Amicissimum Episco-ptim Alexandrum, quam Theodoretus reseram , fg-xvjicans ei, quod ligent irectas si conditiones,

tanqtiam minus se bene bab hirem non proba-

Lrgens tuae sanctitatis Epistolam , inspἶciens vero & tria

exemplaria , magis illud sine nomine approbavi. Duorum namque priorum unum quidem simplex erat, alterum vero intcmperate ardens. Benil autem se habens mihi illud est visuria, quia & condescensionem cum mensura habuit, & acribiam laudabilem. Continebat enim, ut intenderemus in illa synodica , & quaereremus si superfluum nihil haberent, &rectae fidei consonarent,nullumque haberent assensum ad ea quae Ephesi male sunt gesta. Et susciperentur pro Ecclesiae pace. Alioquin omni modo fugiantur atque retiitentur.γDignetur igitur Sanctitas tua , ut si ab Oriente redierint, qui haec ipsa deportant, inspicias & quaeras, nobis quod verum sit innotescat. Ego enim muri r audivi, quod is qui nunc obtinuit Sedem , orth doxe docet. Et docuit vero me hoc per literas clare Dominus meus Sanctissimus , A Deo Annicissimus Episcopus Helladius: Et eorum, quae mihi ab eo scripta tun ri tuae Sanctitati Rescripta transmisi. Direxit verb mihi & exemplar Epistolae Domini mei Sanctissimi, & Deo Amicissimi Episcopi Eutherii, candem virtutem continens. Rogo igitur Sanctitatem tuam, ut legens haec, sciit de recta fide , sic&de Ecclesiarum cogites pace, quae secundum veritatem nimis commoventur, dc facti sumus universo Populo ridiculum. Si autem tuae Sanctitati videtur , ut conditiones

Antiocheni pro pace suscipianaus Ecclesiae , ut exclusis his , qui ab eo inique sunt ordinati, foris ab Antiochia colloquamur, &PPa , hoc

372쪽

hoc facies sicut tuam decet Religiositatem. Non autem tuam lateat sanctitatem, quia & ego Antiocheni ad Piissimum Principem literas legens, valde mea anima dolues: Quia evidenter novicuod Scriptor ejus, idem sentiens, absque jud cio & justitia con demnavit eum, qui nihil noviter ejus doctrinam docuit. An thematismus vero illic insertus sussiciens est quidni plus δc ab Ἀ-fo dejectionis assensu perturbare legentem. Verumtamen non iudefinite, sed cum quadam determinatione positus modicam quandam praebet consolatione in . . Non enim dixit: Anathemati-, eamus ejus doctrixiam , sed Quacumque ab eo aliene , fre quocumque modo dicta vel sensasunt preter Apostolicam doctrinam. Ego quidem praesumpsi rogare , tuae vero sit Sapientiae & pertractare quod expedit , & non irasci, sed intentionem nostram perquirere.

in ii,

373쪽

EPISTOLAE.

CAPUT CXXXXIX.

Epistola, inquit, Deo Amici inii Episcopi Alexandri,

quam denuo rescriptis Deo Amicissimo Neodoreto,dire ns ei ir prooemium Synodicorum Procli.

Non ignorat Sanctitas tua, quid sit quod me a communione Antiocheni a principio sequestravit. Scit hoc &Oriens , & occidens, & Septemtrio, atque Meridies. Et nullus mihi eorum sermo est , quia aut vituperent, aut accusent me, aut mihi contumelias ingerant. Semovit autem me non ordinationum turba, per quas iniqui viri promoventur,& illis Der proponuntur Altaribus , quae ad Antiochenum minime pertinent ; sed proditio fidei, & communio Haeretici, depositi quidem prius a fere ducentis Episcopis, cedente vero nunc ei communionem Ioanne & Paulo. Et hanc constantiam & h bui & habebo , confortante me Deo, ut nulli eorum communicem , qui communicant Cyrillo, non excutienti & anathematizanti in Scriptis impia sua Capitula. Et si hic , qui nunc communicat ei, dicatur Orthodoxus , & vel nunc ab orthodoxis ordin tus , vel ante confusonem di inio uinatem , quae Ephesi facta est , consecratus, & si ipse multis millibus vicibus anathematizet i pia Curilli Capitula, non vero etiam communionem Curilli confutet : Quicumque talis est , meus Communicator esse veI dici non poterit. Quae autem subinde cognovi, & quae agnovero, aut per verbum, sicut coram Domino a dignis fide viris, aut per literas , vel quae sit confusio praedicationis in Ecclesia Constantinopolitana , vel quae virtus ex inde allatorum Synodicorum , vel quae corruptio quorundam nostrae Provinciae Episcoporum , qui Antiocheno adjunguntur, & in omnibus circumferuntur cum AEgyptio, scribere superfluum duco, unam habens intentionem , quam & cuncti, qui nos sciunt, noverunt, ut habeam constantiam

374쪽

pro sana fide, & fugiam haereticam communionem. Verumta men praedictorum Syrio dicorum Prooemium studiose transcribens, quippe ut quod mihi sat est ad satisfactionem caussae praesentis, exemplar ejus tuae Religiositati direxi. Memor enim sum Sc eorum, quae paulo ante mihi a tua Sanctitate mandata fiant, quam ea testificari pro me arbitror , quod hoc fuerit plane Propositum meum, Deo, nisi fallor, illuminante mentem meam , talemque satisfactionem eondente in ea, ut neque tribulatio, neque angustia, neque persecutio, neque fames, neque nuditas,

neque periculum , neque gladius separet nos a sana fide , ut tempori potius, quam pictati militcmus.

375쪽

CAPUT CL.

ostendit gratia Dei suam manifestissime bonitatem, contra malitiae magnitudinem , Ecclesiaeque aegritudinem virtute clementi resistens: Et dum grave profundum metueretur . veloci efficacique medicamine curans, de futurum periculum admirabili &insperato quodam salvatronis modo praeveniens. Quoniam quidem multa medio tismpore tempestas tenuit seditiosorum , qui ex corruptificis seminibus Doctrinae Nestorii surrexerunt , & insistebant, dum pro sanctissima Ecclesia in medium staret sanctae memoriae Maximianus , qui omni quidem diligentia usus est ad hujus mali peremptionem, nec tamen suffecit hanc malam plantationem eradicare. Igitur dum sibi id idem Beatissimus a praesenti vita migrasset, tanquam fa- eultatem praesumptionis sustinerent , qui hanc parturiebant s ditionem, neque in occulto habere , neque abscon di tam nequitiam sitam continere dignati sunt,sed coacervatae Multitudines in multis partibus civitatis Nestorium publico clamore reposcebant. Et urbi pericula , Ecclesiaeqne minabantur incendium. Et certe ista etiam Lb illo beatae memoriae, huic repugnante lan

guori.

376쪽

3o 6 VARIORUM PATRUM

Viola, inquit, Theodoreti ad Deo Amicissimum Epi- coptim Alexandi dim, quam scripsi indicans, quod multa oportet ccgitare de pace, maxime quia certi essent,

qui Thronis eo ram inflarentur. PRaestitit gratia Dei regressum Domini mei R verenditani,& Deo Amicissimi Donati Presbyteri, Sc Acacii Di ac ni. Et ab illa, qua de frucbamur consumebamurque , cura liberavit. Quae 'erd sit corum, qui sursum sunt, is tentio , ex allatis ab eo literis tua Sanctitas noscet. Omnes enim vel in quocumque nobis ferre adjutorium desistentes , pro pace nobis consilia obtulerunt. Qui vero valde sunt relotae, verentes hoc pessimum tempus, nec literis nos dignos esse duxerunt. Integrius vero liaec addi lcet Sanctitas tua a praedi et is Deo Amicis. simis viris. Quae agnoscens rogo , ut quod Ecclesiis expedit, incommune cogitetis. Instantia enim nostra', ut video , ad nihil

suave proficier, sed perturbationes Ecclesiis, & Populos , qui pasiacuerunt a nobis, lupis cruda vorantibus tradet. Claret enim quod exitu ς nostros intendunt.. Et erunt producendi pro nobiκEt timor est, ne pro hac nimia acribia poenas Duo solvamus, ea quae nostra sunt intendentes, & non considerantes quod Populis expedit. Omnia ergo pensans & librans Sapientia tua , & lucrum lucro, & damnum damno contraponens, eligat majus lucrum, &minus damnum. Sic enim & Deo, ut puto, placebimus, & conscientiam minime vulneramus, & eis, qui ubique in nos adspiciunt, proderimus , & commissos nobis populos non perdemus. Suffciens vero est Dominator omnium Deus, & sanctarum Gubernator 'clesiarum, quid agi debeat, per tuas nobis orationes ostendere , & ab his multis ac pessimis nos voluminibus liberare , . di modicam nobis serenitatem, tranquillitatemque donare.

377쪽

Epistola, inquit, Dfo Amicissimi Episcopi Alexandri ad

Theodoretum, quam re scripsit rogans quidem non sibi de eisdem feri importunitatem , dirigens Nero ei literas a Constantinopoli Deo Amicissimi Monacha Partheηii.

Um saepe tuae scripserim Sanctitati de his , superfluum puto eadem de eisdem rescribere. Ropo igitur Religio- sitatem tuam legere Epistolas, quas tibi ante transmis ,& non mihi existere importunum. Vivit enim Dominus Deus, lucrum conferens lucro praefero ante omnia desiderium Dei, & Regnum coelorum honori & gloriae saeculi hujus. Et damnum damno comparans approbo magis eam , quae hic eli, cxpulsionem, & exilium, & temporalem mortem, & orpro

brium hominum , & irrisiones aeterno tormento. Non Vero mi

retur Religiositas tua: Quod tu quidem scribas illa,quia Cyrillum putas orthodoxum ; ego vero ista, quia Cyrillum habeo haereticum ab omnibus, quando expellebant temporibus nostris BeatisIimi Episcopi, ut pauca de pluribus dicam, Meletius, Eusebius, Barses, & reliqui omnes. Sciebat haec Deus . & prae omnibus

pro Ecesesia cogitabat. Et rationem non exegit ab eis, qui idcirco propulii sunt. Quare non communicantes haereticis non permanserunt in Ecclesiis suis. Et ideo, confortante me Deo , paratus sum cum omni satisfactione & coram i rincipibus, & Praesidentibus, & coram Synodis de sola nostra spe fiducialiter agere .& omnia, si Deus permiserit, sustinere. Quidquid ergo tua Sanctitas novit expedire Dei Ecclesiae, quae tibi commissa est, id agat: Meam namque sententiain novit Deo Amabilitas tua. crumtamen ea, quae mihi sunt scripta a Deo Amicissimo Presbytero ,& Archi-M.1ndrita , servo Dei Parthenio, Religiositati tuae trI mitto, hoc necessarium putans. QA 2 C AI.

378쪽

CAPUT CLII L .... 241, stoli, inquit, Parthenii Presbyteri ρο Archὶ Ma dritae. d Deo Amicis tim vi colvm Alexandrum.

SCripsit mihi Sanctitas tua , quia diminutum sit tuae. Samai

tatis gaudium , eo quod ego de his , quae transierunt inter. hos dies, tuae Religiositati non scripterim : Quasi nos remissiores utique fuerimus effecti Hoc erg5 cognoscat Sanctitas tua , quia quaelibet insurgat tribulatio contra nos, sicut Amultae per dies singulos excitantur , quas & tacemus, ne arro stanter fingere aliquid videamur , non nos evertunt a recta consessione , quam tenemus in Christo. Et quod ita dispositi simus , ipse Dominus vobis in Rotescet. Sicut enim qui quotidie incipit pati , se stamus, scientes quod N mercedis Retributor finem cujusque sustineat: Quia non inchoare tantummodo unumquemque apud eum, sed ex perficere facit esse laudabilem. Quod Miua nos sanctitas saepe edocuit cum Sanctissimo illo , & Deo Honorabili Archi- Episcopo nostro , & teste Christi , Domino Nestorio. Scito Domine mi, quod hi qui hic sunt, proficiunt magis in reprobam mentem. Nunc quidem impassibile id quod Divinum est, praedicantes , nunc autem velut ex poenitentia aut oblivione evertunt id , quod paulo ante dixerunt , de dispensitionem denegantes praedicant phantasiam : Et omnia omnibus & dicere licet tacece. Et sicut scriptum est . Labia ne stra a nebis sunt: Quis n. ' Dominus est. Volunt autem es nos sibi communicare ad hominum deceptionem. De credulitate autem dicunt: Habe isarem ristantum communica nobis. Sed absit, ut nos a veritate alieni esse patiamur usque ad vitam & mortem. Veritas vero est confiteri Dominum nostrum Christum Filium Dei vivi, Deum persectum, hominem que rerfectum. Et damus passiones quidem burnan

379쪽

tati Christi, Divinitati vero miracula : Unum Christum, unum Dominum praedicantes, qui descendit, passus est secundum Carnem , venturus in gloria Patris judicare vivos & mortuos. Hanc tenemus fidem, quam & a vestra Sanctitate didicimus. Et in ipsa persistimus. Et ab hac confessione usque ad vitam & mortem nullus nos poterit separare. Constantia enim Sanctitatis tuae circa veritatem clausit omnibus os, & cxcitavit etiam dormientes. In uno enim climate Orientis existens usque ad Occidentem, & ultra perlucens, clarior conspiceris a Sole visibili illa qua Christum diligis charitate. Di pare vero orare pro nobis, & bonum nuncium de optabili tuae Sanctitatis incolumitate praestare.

380쪽

VARIURUM PATRUM

CAPUT CU v.

sola, inquit, Dio amicis imi Epipos Alixandri ad

Acilinum Barbab se Episcopum , ese indica erat eri, quod multam in sentiam sustineret Magnificentissimi Loci Sematoris Titi,his qui sunt in castro mandantis

ut aut praeparent eum introire ad Antiochenam, alit de eodem castropropellerent . UT O dem scribam , mihi quidem segnities non est , tuae

autem Religiositat, est munimen. Sciens ergb Sanctitas tua, quia & permansionisue cxitus tui rationem redditura est Domino christo , ii faciat quod cum tractatu & deliberatione perspexerit. Hanc Epistolam verb scripsi, non quod mihi displiceat tuae Sanctitatis actio', absit ; sed potius

ut quae me muniuns, dispensarem. Si x ero illa etiam nunc firma sunt, quae prius indicaveras, quaeso ut minime contristeris. Iuxta Apostolum namque dicendum est : Non sunt condigna hujur temporis passiones adfuturam glorum , quά revelabitur in nobis. Et quia nobis vatum est , non solum ut in ram creeamus , sed o patiamur pro eo. Ego vero hoc scribo , quod 3c praesente Religiositate tua crebro dicebam,quia duae me caussae ab omni ambiguitate perliberant: Quod mihi conscius non sim esse me militiae desertorem, & Christi ovium relictorem , ut aut Imperiali necessitate compellar , aut ab universo consonanter meo Grege repudier. Quaeso igitur, ut haec ipsa apud te eriam ipse confirmes , & aut publicam necessitatem, aut refutationem tui Castri sustineas.. I

CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION