장음표시 사용
401쪽
posito ad dira omnia praeparatur. Necessitate vero corruptibilis corporis, una ver secunda poena ad finem pervenit. Meliusque jam fuerat a principio nos exivisse , nec multos ad pietatem in nobis attonitos roborasse, quam nuac ad tam mansuetam clementemque propositionem torpescere.. Et haec nunc mihi non ad tuam Religiositatem dicta sint, sed ad meam meditationem,propter secundas has literas.Tria sunt ab A tiocheno commissa : Communio cum haeretico,rectae fidei Anathematismus, orthodoxi hominis depositio. Quid horum, quaeso, excusare valcbimus ,&pro quibus ei communicare vitabimus pNam duo quidem manifesta sunt, quod ab eo in Deum commissa sint,tertium vero in hominem: Verum quia Dei Sacerdos est laesus.& hoc quodammodo refertur ad Deum. Illud vero Heli cogitato Sacerdotis:Si peccaverit,inquit, homo in hominem,ο sunt pro eo. Quo- i. Ret. Mmodo igitur est possibile , ut nos pro pietate certantes deseramus quae prima, & quae necessariora sunt caussae, & pro iniquitate , quae in personam commissa est , resistamus p De pietate quidem pro nihilo taceamus , objiciamus vero non nos esse in dejectione participes , ex quo semel ejus communionem fuerimus amplexi Ego vero ordine & consequentia progrediens , credo in Dominum Christum , quia etsi exilium nobis minentur & mortem, communicare ei nullatenus sustinebo , quando & decies millies Orthodoxus esse praetendatur. Idcirco praecipue , quia communicavit haeretico , & abjuravit rectitudinem fidei. Qui vero nunc boni sunt circa vos,per suos proprios,per quos ad nos Scripta miserunt,& ipsam,tempori succumbentes, addix ref ersonam: Quidquid ipsi personaeiscripserint pridem,'uando me-iorem deca gerebant spem,tuam non latuit Sanctitatem. Nonne autem stupendum seu mirum, quod nobis in praesentis certaminis tentatione contingit idem,falsa eorum , qui nos amare videntur, misericordia,veritate vero oderunt Et reprehensiones, & contumeliae , & subsannationes , α cxprobrationes eorum , quae circa tempora immutantur: Nec pro veritate certant. Et blandimenta propriorum, & ipse circa eos nec rationabilis , neque necessarius noster affectus. Per haec namque universa Sctentati & probati sunt, qui Christi Martyres, Consessoresque Tta sunt
402쪽
sunt pietatis effecti. Et alii quidem vicerunt,nonnulli autem ple
lumque succubuerunt. Quem namque eorum non circumdedit . multitudo Assinium,Conjugum, Filiorum, Fratrum , Parentum , Amicorum, Vicinorum, Sodalium, affectus firmitatem Uionstra tium, & a constantia circa Dominum revocare tentantium Non habemus pecuniam,& munera, & naves plenas oneribus, quae mittamn S; sed habemus orationes , dc lachrymas, & gemitus compunctionem, dia ad Dominum vigilias. His namque armaturvcritas , illis autem multitudo contra veritatem. Sed sub debito
sunt, inquiunt, Ecclesiae nostrae. Ergone ob hoc despicienda est pietas p Unde vero debent λ Nunquid deliciati sumus ex eis Nunquid donavimus nostris p Nunquid nostria solvimus debita λQuod etsi eis thesauros decem millia congregemus, nonne bonum est , ut verba Domini Christi teneamus in mente : Quid enim M)- si proidest homini ,s totum Mundum lucretur , anima vero sua faciat detrimc ruin y Instant enim nobis cogitationes hujus nodi , quas per gra tiam Dei alteris cogitationibus sobriis , A verbis Scriptura: destruimus. Bonum vero est ita statu sistentibus illa Divina Monita
meditari,quae inquiunt: IIi in curribus,2 hi in equu, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Et ccntra me, inqui garriebant qui sedebant in porta Et in me Psallebant,qui bibebant vinum. Ego vero σ oratio mea ad te, Deus: Tempus beneplaciti; Deus. Et illud Hieremiae: Ego autem non e siti p6l te consequendo,o diem hominis non desideravi. Et quia nonsunt co digna passiones hujus temporis adfuturam repetari in nobis gloriam. Quae autem nuper magnis contra me elicuerunt studiis ,
requies mihi sunt de libertas, si hoc permiserit Deus , ab hoc
praelio non dicendo. Quam enim speciem contrarietatis adversum me Antiochenus non exercuit Nonne militum Magistros , &' judices adversus meam armavit Humilitatem p Nonne Martyris Ecclesiam a me abstulit, in quam fere reo centas auri libras expendimus, & Ecclesiam sub debito fecimus p Nonne invasit Parochias meas p Nonne militarem commovit Cohortem contra Episcopum senem, eoque expulso introduxit sacrilegum λ Nonne alibi fornicarios , & criminum stigmatibus inustos ordinavit Nonne hanc omnem, quod ad so attinet, Regionem adversus nosi audaxit λ Et per eum, qui me confortavit, gaudium, & corona ,
403쪽
- - - EPI&TO LAE.' ἰ V 333 de exultatio, & exercitium, & unctiones mihi haec omnia facta sunt, ut experimento discerem , quia in multa probatione tribulationis abundantia gaudii nostri est. Ad recommemorandam vero Religiositatem tuam & eorum,quae ab Epheso pridem scripsimus' ad sanctas Dei orientales Ecclesias , transscribens ex chartis E clesiasticis, quae apud nos sunt, exemplar tuae Sanctitati direxi.
Hic illud non posui, quia supra jacet.
404쪽
Epistola Neodoreti, inquit, Episcopi ad Deo Amici mum Episcopum Alexandrum , quam stri tpostquam
ingresbus Antiochiam Ioanni est collocutus praefutus Senex Deo Amici ιmus eius, ides, Theodoreti, colloquium non est passus ulterius.
EGO , etiamsi me tua Religiositas persequatur , & pellat, δε
utatur vectibus contra nos, non dcsinam procidens supplicare ,&provolui pedibus ejus Sanctitatis , de tenere illa genua , quae in orationibus expendisti. & ad quorum obsequium pertinet universa per gere,& quibus testimonium per hibent ea, quae nuper sunt acta. Post turbas enim decem millia, & non pauciores perturbationes, quas sustinui, Videns in magno periculo'animas , quae commissae sunt nobis, in domo facio colloquio universa nobis per gratiam Dei votive peracta sunt. Servo autem narrationem collocutioni futurae. Invenimus enim& satisfactionem , quae lux mundae conscientiae satis sit, & ab omni eam dubitatione valeat praevenire : Cui & Isauri cedentes& Cilices, amplexi mi communionem ad Dominum meum Sanctissimum Episcopum Ioannem. Spero autem , concedente Deo, ad tuam venire Sanctitatem circa diem mensis hujus vigesimum. Omnem, quae cum tua Religiositate est , in Christo Fr ternitatem ego, & qui mecum sunt, plurimum salutamus.
405쪽
Epistola, inquit, Deo amici imi Episcopi Alexandri, qua
respondit indicam quidem caussas,quae adnonstarent seri, rogans viro ne ob hoc sti de caetero in
staretur. ARbitror quod Religiositas tua non solum nihil omiserit
eorum, quae ad salvationem pertinent infelicis animae meae , sed & supergressa sit illum Pastorem velocismmum , qui in Evangelio legitur. Ille enim semel ivit ad ovem, quae perierat, inquirendam ; tua verb Sanctitas & Hubath, meum montem, & Hierapolim, & Zeugma , & Antiochiamnunc adiit ad animam meam, quae periit, inquirendam. Quiesce igitur, quaeso , de caetero & ipse fatigari, & conterere vos. Ego enim non quomodo agant Cilices & Isauri, intendo, sed si omnes qui fuerunt a saeculo , homines a mortuis resurgentes AEgyptiae abominationis impietatem , Pietatem vocent, digniores eos fide nullatenus duco a scientia , quae mihi Deo largiente donata est. Et nihil horum, quae scripturus sum , dicerem , Iicut testis est veritas , nisi talia nobis. , quasi exquisita propter nos satisfactione , per Epistolam tua Sanctitas indicasset. Arbitror autem quod ego potius locum habuerim tuae scribere Sanctitati , deposuisse quidem me talem proventum, investigasse autem veritatem. Pro talibus caussis sancti Monachi,qui sunt Alexandriae, Epistolas direxerunt per Chomerum his, cui in AEgypto fuerunt, Acacio Reverendissimo Diacono & Xenodocho,& Scyllacio Religioso Presbytero & Archi-Mandritae, & Agapio Reve- rendissimo Presbytero & Gazophylaci, execrantes impietatem
Cyrilli, & pestilentiam quae comprehendit Ecclesiam Dei ,& sibi indicari rogantes,si aliqui Deo Amicissimorum Episcoporum per
406쪽
tem relicti sunt, qui non sunt hujus temporis facti: Ut si remans
rint, scriberent iisdem Monachis, ut venirent, do habitarent sub umbra corum. Hic namque, inquiunt, ab altis Sedibus Deus passibilis adicatur. Deo Amicissimus Presbyter , & Archi-Mandrita Pa theniuς & mihi & tu ae Religiositati direxit Epistolam, quia cum fiducia nunc in Constantinopolitana dogmatizantes Eceles a di cunt, quia Ille immortalis est mortuuι. Et ante paulum, quam susti- perem tuae Religiositatis Epistolam , undecimo quidem die , veniens indicavit, quod propter hanc haeresim ab ipsa Eccles a infinitae multitudines se separarint. Andreas vero Deo Amicissimus
Episcopus ante hos mihi dies per Epistolam scripsit, quod in t ta Pontica Regione Deus passibilis praedicetur. Deo Amicissimus 3c Sanctissimus Episcopus ex AEgypto tuae Religio stati per Epistolam indicavit: Rabbulas de vobis quidem sapit, quod pietatem
cognoveritis ; de nobis verὸ ubique Icribit evidenter nes haereticos nominans
Qui sunt a secunda Cilicia,mihi Synodicum direxerunt, in quo
dc Cyrillo dederunt Anathema , excommunicantes eos, qui eum
ut Episcopum habent. Simili mihi Epistola indicavit Helladiu ς, quod simul& ipse decreverit unam sontentiam in his , quae Deo Amieissimis secundae Ciliciae Episcopis placuerunt. Et quia nonnulli illius Regionis Episcopi altera sapiunt, sui permutationei tempori serviente ς, quinque Epistolas habeo Deo. Amicissimorum Presbyterorum Photii atque Martyrii: Duas quidem communiter scriptas, in quibus Orthodoxam Epistolam , tres verb Isolo Deo Amicissimo Photio , in quibus eam nominavit Haereticam. Deo Amicissimus Zebinas, qui in Antiochia fuit, Proponianus Eurethae , Eustollanus in Anazarbo cum reliquis Episcopis coram Ecclesia anathematizavit Cyrillum,& Communicantes Cyrillo. Verumtamen δc comperi nunc: Aurelius Flavius est. Potui ex his, ut praedixi, tuae Religiositati investigandae verit iis dare consilium , sed praesenti tempore judicavi tacere. Et per sanctas orationes tuas , omnes hi qui condemnaverunt impium Cyri lium, sicubi dixerint Orthodoxum,permutati sunt: Circa hane partem illorum sorte ponentur a me , quorum Sanctus meminit lautus.
Rogo igitur Religiositatem tuam , quia nec insinus sum,
407쪽
nec delirus,ut parcas senectuti meae: Sic cnim vere noscet Sanctitas tua in. orationibus ita mea genua laborasse , ut ipse dixisti. Ego enim ante triginta annos, cum Julianus quidam , vita Evangelica vivens, . Apollinaris morbo langueret, & nominaretur super oblationem in Ecclesia Chalenti, re vicino Monasterio , usiaque laboravi, dum auferretur nomen, sciret cliam illud, quia decem milita mortes sustinere paratus sum , quam tali communioni praebere consensum.
408쪽
Epistola. inquit, Theodoreti ad Deo Amici simum Episcopum Alexandrum, Agnificavit, quod Cilices bdaurisu criptis conitionibus Antiocheno mi adunati.
SLu suscipiat, quae a nobis vel apud nos aguntur , Sanctitas
tua, sive etiam non, nos non quiescimus, illa facientes tota virtute , quae coram terribili illo Tribunali damnati nem qualemcumque nobis non inferant. Etsi in aliis enim. negligentes dc fastidiosi sumus , nullamque remin Divinarum facimus curam, sed in talibus & oramus & satagimus, ne studiosis bonorum multo infirmi simus. Innotesco igitur Sanctitat; tuae quia Cilices & Isauri & Eulogias Antiochiam direxerunt, .& in literis suis ut Episcopos nominarunt & Alexandrinum δc Constantinopolitanum: Adjicientes non se communicare depositioni Sanctissimi Episcopi Nestorii. Haec mihi indicaverunt non-. . nulli communium Amicorum,mandantes ut etiam nunc. tuam deprecer Sanctitatem , dc ad sanctos pedes tuos cadam, & persu deam , quatenus his, quae cunctis placuerunt communiter , a quiescas. Putant enim me cuncta pone apud sanctitatem tuam. Unde iterum rogo animam tuam Sanctam , ut suscipias hanc deprecationem meam, dc condescendas pro Ecclesiae pace.
409쪽
. 17 Epistola , inquit, Deo amici si i Episcopi Alexandri, quam rescripsit Deo amici simo Epistopo Theodoret O , inflauans quia nihil intere,et asti e , quod Cilices bdauri Antiocheno communicasseeut, quando ipsi omnia sustinere pro pietate delegerit.
AB initio ego nec vos nec Cilicas sum secutus. Et maxime vos, qui aliquando quidem super nubes volatis, aliquando vero ad illius genua ut dedititii observatis. Quippe Orbis terrarum notatus a vobis est , & utraque propria estis voluntate perpessi. Vos autem dixi, ut facerem commune , quod tuum est. Sed a principio memetipsum a Cyrillo impio separavi , & a communionibus eorum , qui usque ad praesens pro sua impietate certant, vos maxime suae haeresis Cooperatores accipientes. Nihil enim nunc usque nos latuit eorum, quae ab illo conscripta sunt , sed inter manus habemus & ea,quae Berrheensis scripsit Acacius, Et ea quae per Eme senum Paulum, Ec quae adversus tuam Religiositatem scripsit , & quae ad Clericos suos Constantinopoli remorantes , dc quae ad Melitinensem Acacium , postquam cum Paulo foedus communionis iniit. Ubi &
acriter pro sua haeresi agit. Antiochenum namque nec habui haereticum unquam , nec habeo. Etsi propter tempus inter utramque in non nulli S variari partem potuerit.
Conjuro igitur te per sanctam Trinitatem , ut ad me desinas. Spero siquidem in eo , qui Crucifixus est. Quippe apud me valere fecit amplius pietatem : Et quatuor Gubernatores, & alios V v a . Mundi
410쪽
Mundi Iudices quiete superavit. Nec permissurus me scandalizati per ic. Ego enim cum tanto jam gaudio me cxpulsuros excipiam , ut si auri mihi ulla copia , exceptis Vasis Ecclesiasticis, esset, plures cis Eulogias , quam pro bonis nunciis darem. Nam quia Ecclesia nostra nec habet quodcumque , nec habuit, neque ego accepi, neque tribui cuilibet usque ad Obolum unum, saepe me arbitror intimasse. Unde nec Codicem quemlibet cjicere per tuli. Sed nec unum per gratiam Christi obolum ex Ecclesias fica facultate. Sed ex his , quae mihi direxerint Amici , habeo ad animalium conductionem e Et sic sum quotidie quasi in frixoria positus, Domino teste. Absque cnim necessitate irrefutabili Pas.cua non relinquo , Dei judicium metuens , ne ω hic inter tentationes ab eo constitutus, & in futuro rationem relictionis exsolvam. Necessitas autem & hic nos a dubitatione , & illic a damn tione liberos praestat. Non igitur hujus rei gratia tua Religiositas fatigetur , scd oret pro nobis tantummodo.