Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

doquidem nec tua conscientia vulneratur. Nec enim nos justus judex alienae injustitiae exiget ultiones. Inquit enim: Qui ligat Ieram. 3t. rinum , ipse θ portabit. Et qui inam acerbam comederit, ejus dentes obstupefient. Nos convenit de contentiones sistere , & Ecclesias conjungere, & commissas a Deo non perdere Ovest Neob hoc tormenta solvamus.

392쪽

VARIORUM P ATRUM

CAPUT CLXI.

249 Epistola, inquit, ejusdem ad cyrillum Adanensim, quam Jcripsit rogans j i uin, ut pro pace Diageret, com seu, quia nihil ab eo expeteretur, ni sola

communio. TINM pu , o tempus Pacis, inquit sapiens Salomon, res bene dispertiens , & quid si proprium tempori cuique determinans. Igitur praesens tempus non belli, sed piscis est. Nam & Apostolica Doctrina per Dei gratiam

tenet, & haereticorum quievit nova vox Dogmatum & unus est sensus Ecclesiae. Et secum nos injustitiam facero nullus impellit, nec ad damnationem quisquam cogit insontis. Et haec manifeste cognovi colloquens Domino meo Sanctissimo , & Deo Amicis ino Episcopo Ioanni, & subtiliter eius intentionem comperiens. . Dignare igitur, Sanctissime Domine, quia & hi, qui ad secundam Ciliciam pertinent, ad me Synodicam direxerunt, Communicatores se ejus literis confitentes. Hortare Dominum Deo Amicissimum Episcopum Helladium, ut pro unitione curet Ecclesiae :Quandoquidem nec ejus conscientia vulneretur. Oportet enim Sanctitatem tuam paccm Ecclesiae procurare. Suffcienter quippeii Vicem, velut in nocturna pugna , consumpsimus: Et operare ut nosmetipsos de reliquo cognoscentes jam tandem amplectamur dc pacem.

Et bas superiores p pistolas ex nomine Theodoreti postas non me arbitror inaniter transtulisse. licet rationabiliter ambigam utrum vere sint ejus. Sed idcirco id egi, ut quia talibus adversarii abutuntur,

393쪽

utuntur, etiam circa hare instruantur Orthodoxi

per gratiam Dei. Qui enim beati Isae adamarint f pistolam, ejus abnuunt esse: Quae etiam Gestis universalis Concilii absolute sub ejus nomine

continetur. Absque dubio Theodoreti credi desiderant , eo quod eam operi suo Irenaeus ille contexat, qui dum prius acerrimus Nestorii Defensor ex sti terit, postea anathematiganti eum cum Dogmate suo communicavit Ecclesiae. Unde aliis,& ipsi Theodoreto, magnopere duxerat exprobandum. Ac ne hoc tantum laicus agere Videretur, a Domno Antiocheno praesule Tyriorum

Metropolis spiscopus ordinatus est. Multa enim talia ejus inter has Epistolas Dicta pro inutili longitudine praetermisi. Cusus ad hoc aliqua trann tuli, ut ejus intentio nosceretur. Primus ergo hic ipse lienarus, deinde consimiles ejus sunt abusi talibus, ut quasi de mutabilitate Theodoreto exprobarent. Abutuntur his & Acephali , dum certe in non dicendo Ephesi secundo Concilio apud eorum Authorem Dioscorum nulla ex his legantur objecta. Quod certe immaniter videntes ad hoc impulit Indigentia objectionum,ut de illis quoque addicendus judicaretur , quae adversum duodecim Capitula ante pacem conscripserat. Sed hanc objectationem serotinus & novellus

394쪽

error a veteri mutuatus est, Adversariorum testimonia digna fide dicendo. Ego autem Scripta

haec tanto in melius accipienda perspicio , quanto Theodoreti probare potuerint. Licet in eis illa intentione, quam videre non volunt,post Ecclesiae ex parte unitionem de beati Cyrilli Didiis destruere, & injuria damnatum videatur dixisse Nestorium. Tota namque intentio pro charitate , secundum Deum, proximorum fuisse monstratur. Per hoc solum suadere studuit, ut ad Ecclesiae Christi pacem trahens Orientis Episcopos,

nullum foris ab ea aeternar tradendum perditioni relinqueret. Quod tunc eis aliter siuadere non poterat, nisi talia interim verba mi iceret. QuippEquando & ipse Sanctus Ioannes Antiochenus Praesul cum adunatis sibi Co- Episcopis suis, id ' est, magno illo Sene Acacio Berrhaeensi , & Paulo Emeseno, & aliis , simili haec intentione tolerabat. Quis igitur sic malevolentia coecus sit, quem ad malam suspicionem sola haec Dicta inclinent,& non potius ad boni propositi effemisque lintellectum trahant Qui longe clarius meliores existunt, quoniam tot Pastores & Plebes abstulerunt Nestorio, & Ecclesiae reddiderunt unitati. Nam fructus horum Scriptorum illi nimirum sunt,

quos legemus post paululum, uno spiritu damna -

395쪽

tis erroribus. Ad quod nisi tali dispensatione perduei non poterant. Intellexisse vero eos integre Theodoreti intentionem , & ex ipsa circa fidem Nestorii & ejus adversitate cognoscitur. Nam dum Nestorius unitivae Cyrilli ad Ioannem Epistolae fidem clarissime impiam demonstrare festinat , eam Theodoretus constantissime asseverat orthodoxam. Et insuper post tales ad se Nestorii literas, hoc idem faciendo persistit, ad Helladium Metropolitanum spiscopum in sua Epistola dicens : Memor est autem Sanctitas tua, quia i r a primcipio orthodoxam esse didit Epistolam qua ab AEgypto directa est. Et utillam circa eam quandolibet habui discordiam. Quod ei ille Alexander, qui ab hoc ipso Irenaeo per omnia valde laudatur, in Epistola, quam supra posuimus, improperat dicens: Non vero miretur Religiositas tua, quod tu quidem scribas illa, qui Cyrillum putas orthodoxum; ego merὸ ista, qui rillum habeo haereticum. Quae omnia evidentius

elucent , si Scriptis his Theodoteti illa Nestorii

396쪽

326 VARIORUM PATRUM

CAPUT CLXII.

sola inquit, ejus dema Mocimum, Deo Amicissimum Oeconomum Hierapolitanae Eccles e per quam gnificat quod in Antiochiam ingressus Ioanni collocutus sis, a b ea de quam agitur,decenter j optabiliter

composuerit.

QVi secit omnia longe melius, quam petimus vel intelligimus,praeparavit nos colloqui cum Domino meo Sanctissimo Episcopo Ioanne. Et sermone de singulis hisbito, terminum quem volebamus, accepimus. Invenimus quoque remedium , quod sussiciat Domino meo Deo Amicissimo Episcopo vestro lubtilitatis dogmatum caussa. Dignare igitur, Deo Amicissime, praeloqui Religiositati ejus, & eum nobis ad persuadendum facilem praeparare. Speramus enim, qui jubente Deo , circa diem mensis nujus vigesimum omnem vobis collocutionem nostram narrabimus , ut & vos Domini mirabilia obstupescatis. Qui nobiscum sunt, salutant tuam Religiositatem.

CAP.

397쪽

CAPUT CLXIlI.

Epistola, inquit, Meletis, qua crinis ad Deo Amicissimi 1n Episco tim Alexandrum, indicans qtiod ccm-rennica erint sicundae Ciliciae Sacerdotes, primae Tero eossequipotius Pellent.

REVera nisi Dominus Sabaoth reliqui siet nobis veritatis semen, Sanctitatem tuam, sicut Sodoma sui siemus, & quasi Gomorrha similes essemus effecti. Qui enim videntur adhuc pro pietate confligere , ut non dicam cuncti nos, erubescendo tuae Sanctitatis pro pietate constantiam , videntur utcumque hactenus recertantes, ut post bella inviti tentantes Quasi rationes Deo non simus reddituri, ad quem referri contingit hujus certaminis causiam. Dum certe fructus servetur , restituendus in tempore suo his, qui ex tota virtute drligunt Deum,&ob hoc sincerissime in praesenti ostendunt pro pietate constantiam. Sed optamus donari nobis tuam diutissime Saninitatem iEam, quae in hac vita emersit, caliginem di sibiventem perfectae circa Deum notionis festa lampade. Nos autem sicut jussisti, Domine mi Deo Amicissime, Episcopo Helladio Sanctitatis tuae misimus literas, & reciprocas accipientes tuae Sanctitati direximus. Quae autem circa nos agantur, veremur edicere. Unde id omittens , quaeso Sanctitatem tuam , consuete ora pro nobis , ne nos valeat impietatis unda submergere, quae intolerabilis, ut videtur , existit, nisi dives quaedam desuper gratia venerit.

398쪽

VARIORUM PATRUM

CAPUT CLXIV. 272 Epistola, inquit, Helladii ad Deo Amici simum EF coptim

Alexandrum, quia indica vit, quod secundi quidem CD lices communica erint, compellattir mero b ipse ab . omni ciero, Episcopis Pro inciasuae, Antiocheno conjungi, dicentibus sti praefatis, ne deteriora mala contingant bis, quibus nunc coarctatur Ecclesia.

Convenientia quidem tui Apostolici propositi & geli, quem

pro pietate geris a principio usque ad finem , &ista sunt quae nuper nobis per Deo Amicissimum Episcopum Meleti uin tuae Sanctitatis porrecta sunt Scripta. Ego verb& quae scripsi , & quae locutus sum Reverendissimo illi & optimo , minime obliviscor , & nunc tuae Deo Amabilitati haec ipsi significo. Quoniam dum multa ac pessima contra Ecclesiam Dei mala versantur, ad medium venditionis & emptionis praesunt homines, prava sentientcs,& indiscreti, & alia in optabilia & vitanda , quorum nec numerus potest cxplicari, quid agam reperire non valeo. Nam quiescere quidem , & meam solius observare animam; aestimo amplectendum , sicut testis est conscientia mea: Et multis emere velim , ut a principio usque ad finem aequali uteret vita, nihil pro commissi Ministerii necessitate relaxans, neque meliore velut ita dixerim , conversatione praelata. Sed si prodidero iterum , quibus non oportet, Ecclesiam Dei, & fidelissimos Christi Populos , nescio an vel parva mihi satisfactionis particula in dieri judicii relinquatur. Unde omnem simul securitatem, Omnemque pariter curam jactans in omnium Dominum, in ipsum solum confido : Praecipue videns , quod omnis noster Deo Amicissimus Clerus, re fere cuncti sanctissimi Episcopi compellunt nos ad conjunctionem prospicere. Et secundi quidem Cili-

399쪽

cati sunt, & Antiocheni amplexi communionem. Et apud nos peragere haec ipsa festinant. Ego vero remansi cum duobus Deo Amicissimis Episcopis tantum, non minor Zelo, ut arbitror, pietatis' tua Sanctitate , deliberans una cum cis , neque praeter Domini Christi facere voluntatem, neque Ecelesiam Dei,&fidelissimos & amatores Christi Populos prodere. Tuae sit orationis , Domine, mihi de reliquo, ut sicut desiderii nostri est, ita haec pia dirigatur intentio.

400쪽

Epistola, inquit, Deo amicisi i Episcopi Alexandri ,

quam Tharsensi resecrast, vituperans quidem Scripta tuus, acmonem Per o eum, ne de semet ea, quae s mel Deo amabiliter judicasset.

IUdicium quidem de talibus, Deo Amicissime Domine, tuae

est per omnia Deo Amabilitati conveniens, per omnes spiritales viventi virtutes. Ego autem rogo, ut illud mente A percipiat Deo amabilis Anima tua, quod ubique per orbem tempore isto publica exeritur audacia ab aegrotantibus ea haeresi ,3 uae nuper emersit, aut ei praebetur locus ab eis, qui esse sani vi-entur. Et clare illud Propheticum opere perpetratur: Quia θ-- is. ipse commiscebantur meretricibus, ct cum consecratis Itilo furificabant. Et intelligens Populus, quin immd, ut Veterius repetatur, Sacerdotes , , qui intelligunt, compelluntur fornic ri. Quid igitur , quaeso, convenit ulterius sustinere eos, qui secundum Veritatem pro pietate certant, nisi utique ut pellantur, & exilientur, &persecutionem sustineant, omnemque speciem tormentorum, juxta Apostolii r . a. sententiam, qui ait: omnes enim , qui volunt pie vivere in Christo , secutionem patientur. Mali vero homines O deceptores prosciunt in prias , errantes, ct in errorem mittentes ' Sed ecce, ut scriptimus pridem, Serenissimus & Mansuetissimus Imperator noster, dum certe sicut ' contra haereticos ad eum accusatores nostri retulerint , nihil nobis proposuit aliud, nisi ut aut communicemus Orthodoxiae Proditoribus , aut segregemur ab eis. Nos autem , qui pro pietate certamus, quid oportuit sustinere Requiem, honorem, gloriam, permansionem temporalem , & ut complexe dicamus , praesentis temporis fruitionem , an omnem speciem tormenti & poenae 3 Nullus enim , dum pro Iietate certaret, distributis unquam de-

SEARCH

MENU NAVIGATION