Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

o CAPUT CCXXII.

l lola Euri clam haeretici, ubi sicribens ad . pam urbi,

Romae Leonem negat in christo duas natur vi, id es, Dia initatis V humanitatis.

si me in Dominum & Deum omnium Christum spe confidens, ante omnia quidem, testis Deus Verbum est , in sensibus hujusmodi dignoscens veritatis probationem, invoco autem vestram Sanctitatem in testimonio cordis mei , de ratione sensuum meorum atque verborum. Sed pessimus Diabolus fascinavit tale studium nostrum &Propositum, a quibus vires ejus destrui oportuit. His stimulans omnem domesticam sibi vim, contra me movens Eusebium Episcopum oppidi Doryleensis , libellum dantem sincto Episcopo Constantinopolitanae Ecclesiae Flaviano , &quibusdam aliis inventis in ea- dem urbe , qui propter diversas caussas suas evenerant, quomodo haereticum compellavit, non veritate accutationem movens , sed perniciem mihi machinans, & perturbationem Ecclesiis Dei. Vocabar ad responsionem accusationis ab ipsorum Sanctitate , sed gravi aegritudine super ipsam senectutem retentus occurri ad purgationem , non ignomiis compositam factionem contra salutem meam. Et quidem libellis statim subscriptione mea his addita obtuli Scripta , ostendens de sancta fide professionem meam. Sancto autem Flaviano Archi-Episcopo neque libellum suscipiente , neque ut legeretur jubente , audiente tamen ,& respondente me ipsis verbis fidem , quae Nicaeae exposita est a sancta. Synodo confirmata vero apud Ephesum, expetebar duas naturassateri , & anathematizare eos qui hoc negarent. Ego autem in tuens definitionem a Synodo , nec adimere nec addere verbum' contra expositam fidem a sancta Synodo Nicaena sciens vero sanctos Ed beatos Patres nostros , Iulium, Felicem, Athanasium ,

542쪽

6o VARIORUM PATRUM

Gregorium , sanctos Episcopos, resutantes duarum naturarum vocabulum, & non audens de natura tractare Dei Verbi, qui in carnem venit ultimis diebus in uterum fati Virginis Mariae immutabiliter, quomodb voluit & scit, in veritate , non in phantasmate homo factus, utanathematiore supra ictos Patres nostros

rogabam ut innotescctent ista Sanctitati vel r:e, M quod vobis

videretur judicaretis , protens omnibus modis me secuturum quae probassetis; sed nullo eorum quae a me dicebantur audito, abrupta Synodo publicaverunt dejectionis sententians, quam adve sus me calumniae factione instruebant, ut & saluti meae discrimen incumberet, nisi cito opera De orationibus Sanctitatis tuae, institaris manus me ab incuruone rapuisset. Tunc Duces aliorum Monasteriorum cogere coeperunt in dojectionem meam subscribere , quod nunquam nec in eos, qui se haereticos professi sunt, vel adversus ipsum Νcstorium factum est. In tin turis,ut cum ad a-tisfaciendum plebi proponerem fidei meae ςonsessiones, non solum de arcerent eas audiri, verum re arriperent hi qui contra me supradictam factionem meditabantur, ut exinde- tanquana haereticus apud om pes habere r.

Ad vos igitur Religionis defensores , & huiusmodi factiones

execrantes confugio, nihil, nunc novum inducens colitra fidem jam inde nobis ab initio traditam , sed anathematizans Apollinarium, valentinum, Manem, dc Nestorium, & eos qui dicunt carnem Domini nostri Jesu Christ Salvat ovis e coelo desse disse , & non e Spiritu Sancto de sanctae Virgine Maria: Et omnes hae-. resis usque ad Magum Simonem. Et nihilominus tanquam ha reticus de vita periclitor. Et obsecrci, nullo mihi praejudicio facto ex his, quae per insidias contra me gesta sunt, quae visa vobis fuerit, super fidem proseire sententiam, dc nullam deinceps pe

mittere a factiosis contra hae calumniam procedere, & non excuti, ct cxl ini de numero Orthodoxorum eum, qui in continentia Aomni cast itate septuaginta annos vitam peregit, ita ut in ipso. Oxitu vitae naufragium patiatur. Subjunxi utem his literis meis utrumque libellum: Ft eum qui ab accusatore meo oblatus est Su nodo,& qui a me gestus quidem est, non tamen susceptus. Et ediationem fidei meae. Nec non dc ea, quae de duabus naturis a sanctis Patribus nostris decreta sunt. CAP.

543쪽

CAPUT CCXXIII.

Item merba Exuchetis.

TEstor vos coram Deo,qui cuncta vivificat,& Christo Iesia,

qui sub Pontio Pilato testificatus est optimam illam confessionem, ne quid ad pratiam faciatis. Ego enim jam a Majoetibus meis ita sensi re a pueritia mea ita illuminatus sum quemadmodum sancta, Se ex universo orbe terrarum apud Nicaeam habita Synodus trecentorum decem i& octo beatissimo. rum Episcoporum fidem constituit, dc quam conservavit ac defi. nivit denuo obtinere solam sancta Synodus Ephesi collecta. Et nunquam aliteriensi, quam quemadmodum praecepit recta & Ω- la vera fides Orthodoxa. Et cunctis, quaecumque sunt circa eandem fidem a sancta eadem synod constituta Ephesi , adsentior. Cujus synodi Dux & Princeps fuit beatae ac sanctae recorda- . tionis Episcopus Cyrillus Alexandrinorum,dc. praedicationis actfidei sanctorum&Electorum Dei, Gregorii majoris , dc item Gregorii, Basilii, Athanasii, Attici, Procli socius de particeps :Eum & omnes eos Orthodoxos & fideles habui, dc honoravi tanquam Sanctos, & Magistros meos existimavi. Anathema autem cico Nestorio , de Apollinari , de omnibus haereticis usque ad Simonem, & qui dicunt carnem Domini nostri Iesu Christi e cc lo descendisse. Ipse enim, qui est Verbum Dei, descendit de coelo sine carne , dc factus est caro in utero Sanctae Virginis , ex ipsa carne Virginis incommutabiliter de inconvertibiliter, sicut ipse novit & voluit. ut factus est, qui est semper Deus persectus ante saecula,idem de homo perfectus in extremo dierum propter nos & nostram salutem. Hanc igitur meam plenam prosesisionem sanctitas vestra, dec.

Eutyches presbyter & Archi. Mandrites huic libello

subscripsi manu mea.

CAP.

544쪽

Exemplar Iulii Episcopi Vibio Romae, ut asserunt Euochis Scripta, ad Dion in Episcopum, cujus sense ductus

tabe Eusches decidit in errorem. M

MIx udiens quosdam confitentes quidem in carne Dominum nostrum , incurrentes vero divisionem male a Pauli an istis introduJam. Illi enim Paulum Samosatenum sequentes , at umquidem intelligunt eum, qui ex coelo descendit , Deum confitentes ; alium vero terrenum hominem esse dicunt. Et illum quidem infabricabilem. Hunc Dominum, alium servum. Impium , seu venerentur eum, quem se uum appellant & fabricatum seu non colant eum , qui nos san- guine suo redemit. Hi vero, qui Deum descendisse de eoelo confitentur , &. carnem iactam ex Virgine, dc unum esse cum carne , frustra conturbantur, excedentes in verba implexatis illorum. Dicunt enim & ipsi, sicut audio , duas naturas. Ad quod s. Ioannes evidenter probat unum Dominum nostrum , cum dicat,1..ή- i. Verbum cara fartum est. Et Paulus Apostolus, cum dicat: Vnus Do- . c. . 8. minus Iesus Christus per quem omnia. Si enim natus ex virgine Jesus nominatur . & ipse est per quem universa facta sunt, una scilicet natura facta est , quoniam & una persona, non in duo divisa, cum nec propria natura corporis cit, & propria natura. Deitas si secundum caro em. Sed sicut homo una natura est , ita&is, qui ad similitudinem hominis est factus Christus. Quod

si non agnoscunt id, qiuod per adunationem unum est, pollunt& utrian in plura partire, & plurimas dicere naturas: Quoniam multiplex corpus, quod ex ossibus , nervis, & venis , carne & exit ei, singui, & spiritu constet, quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est eorum natura. Vnde & Deitatis natura cum corpore unum est. Et haec in duas naturas dividitur Nec

545쪽

Nee enim poterat totum filius hominis appellari, qui descendisset e coelis, & rursus filius Dei, qui natus ex semina est, si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem , quod

descendisset e coelis , vocaretur filius hominis, non Filius Dei. Et hoc Paulianae divisionis est. Nos autem Divinae Scripturae docent tanquam de uno Domino nostro sentire , & cum descendisset e coelis, re cum in terra natus est. Qui igitur sic sentiunt, non excedunt ab inconsona contraria sentientibus , ut cum mente Divinis Praeceptis consentiant, sermonibus discrerent. Necesse est enim eos, cum duas naturas intelligant, auteram colere , alteram non adorare : Et in Divinam quidem baptizari, in humanam vero non baptizari. Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam, & impassionabilis Deitatis , & passionabilis carnis , ut per hos sit Baptisma nostrum & in Deum, & in mortem Domini perceptum. Nec enim

veremur calumniatores, qui dividunt in duas personas Dominum : Nec cum nos unitatem Evangelicam atque Apostolicam praedicemus, lacerent nos tamquam dicentes carnem esse coelestem. Cum nos e contra Divinas Scripturas legamus, dicentes filium esse non ex coelo. Nec enim cum dicimus Filium Dei croatum ex muliere , possumus reprehendi, tanquam Verbum ex terra dicentes, & non ex coelo. Dicimus enim utrumque : Et ex coelo totum propter Deitatem , dc ex muliere totum propter Deitatem , ignorantes divisionem unius personae.

546쪽

Exemplar Epistola tacito nomine factae as quemdam .se, cupientem scire, quid contrarium catholicis Dei ensem Eutyches.

re Isit niihi Nobilitas tua exemplum libelli de novae fideli expositione Eutychetis, quem exposuit scribendo ad 1V Beatissimum Papam Sedis Apostolicae Leonem. Scribere dc dignatus es, ut si quid inde sentirem , Humilitatis meae literis indicarem. Quod quidem ipse pro studio sin-- ctae mentis tuae affectuosE injungere dignatus es, sed mihi re dam habenti mentem, & timore repletum cor in hac quaestione, periculosum videtur adgredi, praecipiente Doctore & Illumina- . tore Gentium Apostolo Paulo, & generaliter monente ac di- . o. s. cente : Multas autem di ineruditia quotiones, ct contentiones, o pumulegis devita. Sunt inutiles o vana. Tamen ipsus Beatissimi Apostoli Pauli precibus,adjuvante Domino & Deo Iesu Christo, quod p tuerit rusticus sermo , & tenuis meus sensus, aggrediar: Non ut magnitudo dc majestas fidei exigit, sed ut tenues vires meae Humilitatis patiuntur. Cum crso percurrerem praedictum exemplar Epistolae vel libellum fidei Eutychetis, inter Cetera textus verborum ejus inveni, ubi a sancto Concilio Episcoporum expeti a se duas naturas in Christo conqueritur confiteri. Quod si consulens suae continentiae, & vetustae in se castitatis laboribus, confiteri voluisset, nunquam sententiae suae fidei periculum fuisset passus. Sed quia in unam Christi personam, secundum Apostolorum, vel Prophetarum seu Evangeliorum traditionem , duas naturas in Christo consteri noluit, in ipso portu exitus sui non solum ipse laborum continentiae suae naufragium passus est,uerum. etiam iam olim bene fundatam Ecclesiarum per orbem terrarum

perturbavit fidem, α ad cumulum perfidiae suae, christi venet

. torem,

547쪽

ν T PISTOLAE.

torem, & bonae fidei fidelem Praedicatorem, Beatum occidit Episcopum Flavianum. Et ille quidem quietis temporibus, nulla existente publica persecutione , coronam accipiens Martyrii, nunc cum Beato suo Magistro Apostolo Paulo gloriatur , & dicit : Bonum certamen certavi, cursum consummavi dem servavi. De ccre- i. Tim. 4.

'superest corona justitia, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Nonsolum autem mihi, sed θ omnitrus, qui diligunt manifestationem ejus. Et illo quidem cum omnibus Sanctis in Domino gloriante , nobis necesse est , si meremur, ejus sequi vestigia, & traditionem fidei, per quam gloriosum meruit exitum , totis fidei viribus&usque ad mortem tenere , & in unam Christi personam duas

confiteri naturas : Divinitatis' humanitatis, creatricis dc creatae , assumptricis & assumptae. Quae tamen substantiae aut naturae, non confusae, sed unitae , & in una eademque persona inseparabiliter, dc in sua semper proprietate sunt permanentes. Quapropter unicuique substantiae, naturae propria utique aptanda sunt, id est, infirmitatis humanitati, quae creata est digna, non vero mutabilia Divinitati, quae creavit. In tantum enim hae duce naturae in una persona Christi simul unitae sunt atque conjunctie , ut idem Jesus Christus Dei Filius , Deus & homo , aliquando res aut agat aut loquatur humanas, aliquando vero Divinas. Nam denique ut duarum naturarum , id est, Divinitatis & humanitatis, in se ostenderet substantias, navigans dormit in navi ut homo , & procellae , eminenti vento , vel mari imperat ut Deus, dicens: Tace,

obmutesce. Et post quadraginta dierum atquc noctium jejunium esurit ut homo, de in sesitudine quinque millia virorum, excepita rinfantibus de mulieribus, de quinque panibus & duobus piscibus refecit ut Deus. Et quid plura A Iudaeis crucifixus, & lancea

in latere compunctus, moritur ut homo , & La Zarum quatriduanuivi de monumento resuscitavit ut Deus , authoritate Divina dicens : La re veni Di aι. Harum ergo, Domine , duarum T M. tr. naturarum in Christo traditio est fortiter custodienda, ne cum Eutychete aut caeteris ejus Consentaneis eas in unam confundentes novum incertae fidei i teneamus tramitem. Optime enim

eos dedignaris, quia omne quod confusirin , obscurum & ince rium esse cognoscitur. Siquidem ut datur intelligi, proprias eas- Nnii dem

548쪽

66 VARIORUM PATRUM

dem naturas Divinitatis Sc humanitatis imprudenti sensu in unum confundere videntur', ut non separantes humanitatis substantiam ei Christi Divinitatis natura , ipsa voce Deum passibilem pronun-

eient.

Nam denique Epistola, quam dicit Eutyches Iulii quondam Episcopi urbis Romae esse , quam & ad solatium suae perfidiae, idinoro , fortitan fallam protulit, cujus & pravo sensu duci cogno citur , in ipso ultimo textus sui ita profitetur dicens : cui igiturm

sentiunt. non excedunt ab inconsita contraria sentientibus, ut cum mente Diavinis Praeceptis consonant, sermonibus discrepent. Necesse est enim eos, cum duas naturas intelligunt alteram colere, alteram non adorare. Et in Disinam

quidem bapti ri, in humanam verὸ non bapti ri. Vides ergo, qu . modo impugnantes & confundentes duarum naturarum substantiam, Deum passibilem pronunciare perfido sensu conantur. Nos vero, qui Catholicae fidei rectum tenemus tramitem, praetermisia . hac confusione duarum naturarum , in Dominicam carnem b ptiarati, propterea eam adoramus, quia a Divinitate suscepta , atque eidem ita unita sit, ut non alium atque alium, sed unum eunde

que, Deum & hominem, Dei Filium confiteamur. Nam si Eutyches, aut caeteri ejus consentientes hominem separant a Christo Deo , illi nos nunquam adoramus aut servimus. Aut si quis nostrum purpuram aut Diadema Regale jacentia inveniat, nunquid ea conabitur adorare pMox vero ut ea Rex fuerit indutus,p riculum mortis incurrit, si quis ea simul cum Rege adorare contempserit. Ita Christi Domini nostri perfectam humanitatem, non solam & nudam , sed Divinitati suae unitam , unum eundemque Dei Filium, Deum verum , & hominem verum, si quis ado-

rare contempserit, aeternam mortem patietur.

Sequitur & Iulius, jus sensu ducitur Eutyches dicit: Si a

rem in mortem Domini bapti mur, unam pro temur naturam, o impas nabilis Deitatis, o passionabilis carnis. Velim plenius agnoscero , - quomodo dicant, Carnis r Si haec caro sine anima est, quid est caro ista , nisi terra sine sensu, quae nec gratias agere valuit, nec crucis poena sentire potuit Quod autem caro sine anima sentire non possit, cuncti sest manifestum. Si autem,ut illi sentiunt,in illa Dominica carne Divinitas pro anima fuit, Divinitatem ergo pas-

549쪽

sionibus subjiciunt ; si autem , ut vera se habet Scripturarum fidelissima ratio , simul cum carne & humanam suscepit animam , ergo perfectus Deus persectam suscepit hominis naturam , ut ostenderet se simul cum humana carne & humanam suscepisse animam, id est , perfectum hominem. Dicit enim et Pastor boni u ris,is. io. animam ponit pro ovibus suis. Et potestatem haseo ponendi animam meam , o iterum potestatem habeo sumendi eam. Et in ipso articulo passionis

suae dicit: Tristis est ianima mea usque ad mortem. Et nunc anima mea 26. conturbata est. Non enim Deus aliquando pertuibatur, sed ille uti- I. 4 11.

que homo , qui esuriit, qui sitiit, qui dormivit, qui lassatus fuit,

atque ploravit: Quae omnia sine affectibus animae caro sola sentire non potuit. Nisi ille homo perfectus, quem suscepit Deus perfectus, dicente Hieremia Propheta: Hic Deus nostcr, ηοηοὶ mi, bmasitur alius ad eum. Qui inveκit omnem viam disciplina , ct dedit eum Iacob puero suo , ct Israhel dilecto a se. Et adjecit: Post hac in terris visus est,ct cum hominibus conversatus est. Qua porro forma in terra visus fuerit, & conversatus sit, Sanctissimus Prophetarum Isaias plenissime & apertius exponit: Domine quia credidit auditui no ro , ct cap. si brachium Domini cui revelatum est y Annunclavimus coram ipso tanquam pueri, ut radix in rerra sitienti. Non est eispecies, neque gloria. Vidimus

eum, ct non habuit speciem, neque decorem ; sed species epis sine honore, stabjecta pra omibus hominibus. Immo in plaga postus, sciensferre infrui rates. Muoniam aversia est species ejus oe Lbonestatus, o pro nihilo astimatus est. Hic peccata noli, a portar, is pro nobis dolet. Nos aestimavimus eum in dolore eo , ct in plaga, ct in vexatione: Ipse aurem vulneratus propter peccata nostra, ct infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio

pacis nostra in eum, livore ejus nos amati fumar. Omnes ut oves erravimus, ct omnes homines a sua via erraverunt: Et Dominus tradidit e m pro pec- . . cutis nostris. Ipse autem male vexaras conticuit labia sua , ut ovis ad immolandum ductus est. Et sicut agnus coram tondentes ne voce , fc non ς ruit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem autem ejus quis enarravit ' Quoniam rodetur a terra vita ejus i ct ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo inanes pro sepultura ejus , o divites pro morte ejus. Quoniam iniquitatem non fecit, nec dolus inve rus est in ore ejus. Et Dominus ruit purgare eum de plaga. Si detis pro peccato animas vestras, videtis semen.longa vitae , ct vult Dominus adesere

550쪽

468 VARIORUM PATRUM

anima ejus, ostendere ei lumeη, formare per prudentiam, justi care justum, bene servientem pluribus. Et peccata eorum ipse portavit. Ideo ipse har ditatem possidebit multos, σhrtiam partietur spolia. Propter quod tradita est in mortem anima ejus, ct inter iniquos deputatus est. Et ipse peccata multorum tollit. Et propter iniquitatcs nostras traditus est. Pervide igitur, Domine mi, secundum sanctae tuae. mentis studium , quomodo praedicti Prophetae Hieremias 5c Isaias sibimet consentientes asserant, qualiter perfectus Deus , de caelo descendens pro salute generis humani, susceperit hominem , & superius ab Isaia praedictas passiones uterque naturae illius in Christo suscepti hominis assignet. Nam nunquid Deus, qui est invisibilis, incomprehensibiliter poterat comprehendi, aut inimicis tradi, aut inter impios deputari, aut mori, aut vita ejus a terra tolli pSed ille utique, qui, ut supra jam diximus, esuriit, stivit, lassatus sitit, dormivit, atque ploravit, qui etiam in cruce passionis pendens, cum vidisset in se inhabitantem Deum de suo exire corpore, lachrymabili voce clamavit post eum , Hebraica lingua dicens, Heli, Heli lammasabacthani. Hoc est , Deus meus, quare me derelia quisti ' Quamvis tertia die eum esset resuscitaturus. Tamen necesse erat illud adimpleri, quod jam praedixerat in Evangelio Iesus, suis Discipulis dicens: Ego a Deo processi, exivi a Patre , o veni in hunc Mundum , ct iterum relinquo hunc Mundum, o vado ad Patrem. Si quidem & in ipsa passione, quamvis ille perfectus homo ,1 pe secto Deo susceptus, impiam moriens in cruce patiatur poenam, tamen & ipse impassibilis Deus in eodem a se suscepto persecto homine , quamvis passionem non sustinuerit , tamen injuriam passus est. Nam sicut qui indumentum conscindit, induto facit injuriam, ita & qui carnem ejus crucifixerunt, Divinitati ejus injuriam intulerunt. Hanc ergb Divinitatis injuriam omnia elementa videntia expaverunt. Nam denique terra contremuit, petrae scissae sunt, Sol fugit in noctem, Luna sanguineo colore fusicata est, & tari quam damnatione perpetua jam Mundus oppressus esset, avulsae locis coelestibus stellae ruerunt,& elementorum lege confusa, apertis monumentiv, sepulta jam oli na corpora animas

rς ceperunt.

Ideo ergo Catholici per orbem terrarum fidelissimi Ecclesi

tum i

SEARCH

MENU NAVIGATION