Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Meendi munus ab ipsa adolastentia susceptum adl- tum sibi ad univeriam eruditionem Graecam Latinamque patefecisse, ad oratorias scriptiones interclusisse. cogebatur enim pro ea, quam inierat. docendi ratione, totam versare antiquitatem, nec ullo umquam certo loco consistere; modo

else in Tullio, modo in Apulejo; a Livio de-stendere in Marcellinum, a Catullo in Ausonium, a Virgilio in Claudianum; a Latinis continuo ad oraeea transire, a Graeeis ad Latina; undique , autem ea colligere, simulque committere, quae astili similitudine longissime abhorrebant. Libuit in rem hane Ferrarium afferre, tum ut quibusdam responderem, qui loeutionem eius ex oratio-mibus iudieantes accusare solent; tum vero maxime, ut tanti viri nomine orationi meae sdem& auctoritatem conelliarem. Ad nostros redeo, quos video tanto peeeare gravius, quanto minuspeeeare se sentiunt. ille enim adolescens, ille vir. ille senex ex instituto multa legebat: isti ex desidia. Etenim varia multorum Scriptorum lectio. quid habet laudis, quod non sit vel eum igna-vismis eommune Z Nemo est tam btiosus, nemo tam bardus, modo litteras aliquando attigerit, quin poetas saltem, aut historicos tueundisi sime legat. sine ad longissimas aestatis horas fallendas , hinc ad lenienda solitudinis taedia, hine ad somnum conciliandum remedia petuntur: ut jam experientia didicerim, eos fere, qui se mihi gloriantur multa legere, dulcissime. otiari, sed

laudem ex otio malitiose quaerere. Quos ego tantum. abest, ut velim confirmata jam aetate adseribendum compellere, ut etiam valde deterream ;

72쪽

AD HUMANI T.

ne in vitium ineidant, de quo ante dieebamus, , hoe est in eonfusam sibique dissimilem dictionem. cujus partes singulae latinae sint, genus vero totum barbarum ae paene monitrosum. Hue si spectant eorum consilia, in eo, quem instituerunt vitae cursum, sapientissimi sunt, quod nihil audeant supra vires: sin autem laboris metu, quod plerique omnes consueverunt, abhorrent a pugil- Iaribus, est quod illis bonam mentem preeemur. Interim vero sine ulla dubitatione statuamus, legendi jucunditatem ab omni labore vaeuam primam esse caussam, eur adolescens libentissime le- fat. Altera aliquanto turpior solet esse furandi ibido, orta proeul dubio ex illa retum ae ver borum inopia, quae nondum progressum ad Phi-Iosophica comitatur. Fit enim inde, ut de se

ipse desperans, aliena perquirat ; quae siquando callide eorrasa, di in rem propositam belle deducta magister laudet, actum de illo est: nihil amplius cogitabit, nihil inveniet; libros compilabit

omnes ι alia sumet, alia detorquebit, modo libere, modo furtim, apte, inepte, ut unumquodque implendae tabulae idoneum videbitur. Seribatur dica, plagiarius est. Neque enim video, cur furti appelletur, qui totam ab uno orationem surripuit. pareatur vero illi, qui multorum laeiniis usus est pessimum nobis quasi centonem venditavit. Sed hac ratione nimis plane multi inter oratores irrepserunt, numeroquq ipso defenduntur; atque adeo honestissimo imitatorum nomine, probante ac volente populo, gaudent.

Ego equidem veteri Romano populo quid liςςret in danda hominibus verbisquo Romana sivis is,

D 3 satis

73쪽

satis intelligo; quid nostro huic Patavino, quid

Veneto, quid Florentino liceat, prorsus ignoro. Ineonditum hoc latinae dictionis genus probent civitates omnes, probet Italia tota, Gallia, Germania, Hispania probet, nisi grande illud nomen. Se tus Popula que Romanus e suis, i mulis excitetur. jubeatque ita fieri, intercedo. Etsi autem scribendi ratio haec, seu potius deseris hendi ex multorum lectione plerumque oritur, quod minus videantur ablata, quae a multis, quam suae ab uno auferuntur, non tamen negare auisim contingere posse, ut ex unius Scriptoris p nu tale aliquid educatur. Quod si quis in Lo golio, viro ceteroquin elegantissimo, diligenter animadvertat, non multa fortasse inveniet in ejus orationibus membra, quae non sint Ciceronitamquam domino adjudicanda. Sed ille cum ec pisset situm sibi formare dicendi genus, immatu- . ra morte praereptus, non potuit efiicere, ut multis ad latinam eloquentiam exemplo esset. Quod . vero Bembum, italici latinique sermonis lumen in omnium sareulorum oculis i splendidissimum. barbari quidam Τransalpini in eo accusare non . dubitarunt, concedendum est illis, ut de re. quam ignorant, perperam judicent. In quibus tamen justum Lipsium aequissimum virum censere nolo, qui cum esset aliquando non prorsus honorifiee de Bembi stilo locutus, suum ipse errorem S in epistola sexta centuriae ad Italos, in fine Taeiti, S in Defensione posthuma ingenue confessus est, magnique dc oratoris & histo

riei nomen immortali genere laudum exornavit .

Si tamen alterutra in parte delinquendum est,

74쪽

minus offendit aures, qui uni plus justo adhaeret, quod aliena quidem, sed inter se similia conjungat; quam qui ex multis, aetate ac dice di forma diversis, nulso modo cohaerentia suffuratur. Jam vero ultima caussis asserenda est, cur adolescentes multa legant; quam unam si probatis videte quantum tribuam sapientiae velim cedo statim de re tota, puerosque nostros dux ego atque auctor in magnam bibliotheeam sta-ltim duco. Hoc nihil est aliud, quam modus legendi ita velox, ita praeceps, ut singulis diebus

singula volumina percurrantur: unde tantum existit ad eloquentiam comparandam adjumenti, quantum ad historiam ex eorum peregrinationibus, qui citatissimis equis per urbes feruntur. In quo ego aetatem illam non reprehendo, quae impetum liquitur ae levitatem sibi propriam; utque ejusdem loci, ita ejusdem libri ei satietate tenetur . Illos reprehendo, qui levitatem istam laudando fovent, putantes magnae cujusdam esse virtu tis multorum Scriptorum nomina recitarer siquidem nihil praeter nomen tanta velocitate legentibus haerere potest. Sentio me, oratione ipsa ducente, ad eos delapsum, qui sibi persuadent, Subique praedicant, hujus aetatis studia, studiorum que famam librorum titulis oc indicibus contineri. Ilii si sapiunt. tota concidit oratio mea; in eoque laborandum est unice adolescenti, ut mature incipiat per bibliothecas cursitare. Itane vero patiemini, Auditores, futilem hanc doctrinae spe-uem in sapientissima civitate jactari, ac vobis obtrudit Impune ergo oratores laudabit, ac re'

prehendet; poetas, & historicos pensitabit; de

75쪽

Philosophis, de Theologis, de Iurisperitis sententiam feret, qui gravissimas facultates prima Scriptorum pagina definieriti Est aliquid respondere posse de Plutarehi nomine S patria; quot in libros ejus opera diibtibuantur; quis quonam 'sermone verterit; quis primus, quis pol remus lediderit; quis Anglus, aut Batavus variis lectionibus illustraverit: sed quia interim vaeat ingenium, nobilissima hominis pars, malim haec inhibliopola, quam in viro litterato reperire. Video enim quam sit difficile, haec omnia praestare,

quae totam hominis vitam oecupant ἰ nec tamen

illa omittere, quae utilius S honestius occupare . lpossunt. Non ia sane consilio pueros nobis ve- istros trani distis: non huc spectant eogitationes filiae, labores, impensaei, quas eorum caussa liben- setissime suscepistis, & suseipere nos una vobiscum letantopere vultis. Est aliquid supra librorum ti- ltulos, quo contendatur; sed illud ejusinodi est ut in tanta legendi celeritate deprehendi non possit. Immorari oportet rebus singulis, quae maxi-' me eminent; idem submissa voce legere, idem elata; quodque semel legeris, iterum saepiusque irepetere; di cogitatione vehementissima in omnem partem versare. Si enim lectio ad imita . tionem instituta est; imitari vero nihil est aliud, iquam similes eorum fieri, quos nobis ad imitam dum proponimus; certe non cursu, sed mora longissima opus est, ut illorum dicendi genus modo in universum . modo per partes singuilas meditanates, in nobis ipsis altissime defigamus. Ita si te. gat adolescens, vix unum, aut alte tum latine linguae Seriptorem ad multam aetatem evolvet ψ

76쪽

AD HUMANIT. 47

nee erit nobis a librorum multitudine revocandus. Non alia, credo, eaussa primi illi attritae latinitatis ae paene sepultae reparatores tantopere floruerunt, ut uno tempore studium hoc & i choasse videantur, & perfecisse, nisi quia paucissimos libros habebant, quibus se addicerent, vel nondum editis tot voluminibus, vel nondum satis librariorum opera propagatis. Nunc ver quanta undique silecrevit librorum seges; quam multae, atque operosae ossicinae t quot publieae prisvataeque bibliothecae, non modo ad litterarum

studia, sed quod ostentationis est non ferendae, ad parietum quoque ornamentuml Quae copia multo quidem maior, quam a nobis explicari possit, vel fastidium parit, vel levem illam te .gendi curam, quae sine ullo eloquentiae fructu,

atque adeo cum detrimento plerumque expletur. Cavete, Adolescentes, magna animi provisione cavete. Insidiae vobis ubique parantur, eoquepe riculositores, quod parantur ab amicis. Nolite animum pravis libris vitiare, nolite turbare mes eis. Hpbete rationem aetatis, habete studiorum, habete etiam aliquam voluntatis in vos meae, quae nihil m. sinit aut cogitare, aut eficere, quod . non ante eognoverim certis exploratisque argumentis institutioni vestrae profuturum. Illos iplos, qui aetate jam sunt confirmata, non multa legere,

sed multum, ex veteri proverbio Plinius jubet:

quanto vos minus vagari oportet, atque in varia, discurrere, qui nune primum ire aggressi, de via si paullum deflectitis, tanto magis errabitis, quanto solent esse aberrationes a scopo itineris initio longiores. Unum vobis sussicere seceronem viri

77쪽

in hae arte peritissimi existimarunt. Querebamini . Largius egimus: caesarem concessimus, T rentium, Nepotem. Non satis fuit. Horatium addidimus, catullum, Virgilium. Pergentibus altius, S Livium, & curtium, S Ovidium , Malios deinceps praebebimus. Sint alii de se solliei-ti: nihil vobis deesse potest, ubi tam multi vestr eaussa laborant; ubi Princeps liberalissimus

laborare jubet. Quamdiu nos per aetatem ac valetudinem gravissima onera sustinebimus, quam diu ille, qui nequit a seipso desciscere, sustinentibus benefaetet; non libros, non typos, non praeceptores, non alia studiorum vestrorum adju. menta desiderabitis.

Praeposita editioni primae hujus orationis. Positiori litterarum cognitionem, quod ad hominis naturam ac dignietatem supra ceteras amres ac distiplinas pertineret , veteres Humanitatem appellarunt: nos communem securi scholarum nostrarum um. eam dicimus Humaxitatem , qua Rheta--es elementa tradit, hoc est recte conicienda periodi mandaque praecepta. Huic proludere cum doberem , eam removi lihorum copiam, quα puerorum stilum aut retardine . aut vitiare poterat tanto quidem periculosius, quanto rectius magna specie boni commendata incautis nocere solet. Ubi aetas ac silus confirmata fiunt, non ego homines a legendu deterreo: tametsi Plinius alter, o alter Seneca , tametis si Brancisius Petrarcha, vir utroque illo prinese quam

78쪽

quam annis nihilo minor, cuilibet aetati ad solidum bonarum artium gloriam contendenti paucos libros c cedunt. - Sed alia fortasse aliis sudiis atque temporibus praecipienda fiunt. Interim ego pueros insti-ruo , nec perro pergo, nisi ubi aliquorum vitia a pueritia contracta, pravαque coouetudines jubent . me viros benesque ad exemplum producere, o alia ab aliis ducendo per omnes aetates discurrere. Mu,

A quid rectius habes, noli modeste petenti denegare, vel danti, quod habet, succensere. Vale. ORA.

79쪽

Pracipua Rhetoris cura debet esse verborum.

ΕTsi de primis puerorum studiis eum dicerem,

non prorsus timore carebam, quem abjie re totum hoe in loco nemo potest, nisi prius verecundiam abjecerit; attamen res ipsa per se parva non tantam eloquentiae vim postulare videbatur . nec tantam movere hominum expectationem, ut i amquam in magno discrimine exanimarer . Nunc vero longius progressus, ad Rhe. toricen cum pervenerim, tantumque dicendi genus augere debeam, quanto res, de qua dico. sublimior est; ineredibili quodam timore perfundor , nec animum qua ratione confirmem in hae mearum virium imbeeillitate omnino reperio. Miserum est enim, ne dicam turpe, do Rhetorica disputantem nihil afferre posse Rhetorica dignum a illamque orationis exilitatem arti ceterarum pri cipi accommodare, quae, de minutis rebus cum sermo esset, vix toleranda videbatur. Licuit de Grammatica sive summisse, sive temperate die re, licuit de Humanitate: nune autem nisi r rum ubertate ac magnitudine, nisi verborum aesententiarum splendore, nisi vocis di gestus dignitate ostendimus eloquentiam ipsam in rostris esse, officio abutimur ac nomine tanto, abutimur celebritate hac, tempore, loco, patientia ve-

80쪽

nea plane abutimur. Neque vero tacere licet, ubi saeuitas haec nostra malevolorum obtrectationibus in magnam invidiam adducta, nobilissima sui parte. hoc est elocutione periclitatur. Incre-huit enim sermo, latiusque ad ignaviam vena.dam quotidie disseminatur, eloquentiae nervos &gravitatem infringi verborum ornatu, frustraque adolescentes in elocutione paranda ad multam

aetatem laborare. Id ego si mihi obtrudi patiar,sixeus plane sim ; si me tacente, obtrudi aliis , furpissime videar mearum partium oblitus. Excusso igitur timore omni, ipsaque erectus Scholae vindicandae necestitate, hoc ipsum contendo in Rhetorica tradenda praecipuum esse, quod ituminimum putant, delectum di collocationem verborum; idque ita contendo, ut nisi penitus

in aures vestras animo'ue inseruero, totum hunc studiorum nostrorum ordinem improbari velim, meque meosque omnes ab hoc intento cursu ad litterarum elementa tamquam ad carceres. revo cari. '

Age, eongrediamur. Quid est quod aegre se

rant , nos in verborum cura tantopere occupari 3 Quoniam, inquiunt, ex tribus eloquentiae parti bus invenire ac disponere prima sunt, eloqui vero postremum, minimique laboris, minimaeque dignitatis . Hic ego non tam doleo, quod in iulam artem disputant, cujus naturam & rationem ignorant, quam quod nomina ipsa rerum non ac sequuntur, sibique ipsi per summam imprudentiam contraria dicunt. Cur enim eloquentiam appellant, cujus eloqui postrema pars est, eum posistat ac debeant a principe parte suae facultati nomen

SEARCH

MENU NAVIGATION