장음표시 사용
101쪽
improbare, & historicum quoddam philosophandi
genus proponere, quod varietate rerum & facilitate juventutem alliceret, di sine satietate detineo ret . Quanto enim est ad docendum liberalius, Ec ad discendum expeditius, si dicas, res omnes apud Pythagoreos materia numerisque constare, hoc est materia certo partium numero compacta ;materia & ideis apud Platonicos, hoe est mate- .ria per varias divinae mentis ideas varie disposita; apud Peripateticos materia dc forma, hoc est materia pe suas formas abistula & perfecta, & incertis rerum generibus collocata 3 Quod si addas infinitum Xenophanis Sc Melissi, chaos Empedo elis & Anaxagorae, plenum & inane Democriti, 'frigidum & calidum Parmenidis, terram Hesiodi, aquam Thaletis, aerem Anaximenis, ignem Heracliti ; tantumque in singulis immoreris, quantum satis est ad explicationem; jam id effecisti in parte totius philosophiae dissicillima dc implicatissima, quod omnes debeat adolescentes non dicam ingenuos, & ad studia natos, sed etiam bonarum artium osores mirifice delectare. Ex
quo etiam fieri potest, ut illi ipsit, qui consuetudine potius, aut otio quodam, quam philosophandi cupiditate Philosophos audiunt, multiplici hae & expedita cognitione pellecti, aliarum rerum cogitationem deponant, di in hoe studio diutissime eonsistant. Quamquam quis est uruis ita philosophandi cupidus 6c ad has praesertim Dialecticorum ambages, unde gravissimae facultatis initia ducuntur, ita factus, ut eas statim avidis, sime arripiat, di sine ullo magistri artificio peia sequatur i Omnes ferme adolelcentes, quicuntque
102쪽
ingenio aliquo & industria valent tardis enim
S inertibus aeque omnia solent esse molesta &impervia, omnes, inquam, istiusmodi adqlescentes a suavissimo musarum amplexu inviti divelluntur, ut ad severissimos homines Zenonem &Aristotelem addueantur; nee mihi adhuc inve tus est ullus, quin ipso in limine valde palluerit. tamquam ab amoenissimis hortis in vepres S dumeta compulsus. Quod siqua ratio est terroris hujus vel tollendi prorsus, vel minuendi, ut ceriste non deerit disserendi libidinem coercenti, quid est eur nolimus auditoribus hilaritatem. & scholis frequentiam eompararet Sed hactenus de illis,
quorum vitae ratio dubia est, necdum quo ten dant, certo consilio constituerunt. Agedum ad illos veniamus, qui politiorum litterarum cupidissimi, eo curas omnes ac studia referunt: neque enim omnes tam brevi oratione complecti possumus, neque tamen illos omittere debemus, quorum
ipsi laudem S gloriam sequimur, tametsi non as sequamur. Iam porro eum litterarum & eruditionis nomine veterum scriptorum interpretatio praeis ter eetera contineatur, tantumque pateat provincia haec nequid supra hominis vires ab homine postulemus, quantum Graecae Romanaeque litterae; uter de se plura praestare poterit, & magnam illam eruditi personam sultinere, ispe, qui totus sit Aristotelicus, vel Platonicus, vel Democriticus, an vero ille, qui Arithotelis, qui De- moeriti , qui Platonis, qui denique Philosophorum omnium, quicumque in aliquo numero sunt,& familiam aliquam ducunt, opiniones teneat,
alias ab aliis distinguat, di ad auctorem quam-F a quo
103쪽
que suum, ubicumque invenerit, reserre possu pPrimus quidem ad pugnandum paratior erit. &siquid incidet ex schola sua, Philosophus etiam iudieabitur valde bonus; sed ubi se alia ex aliis scholis petita pro Scriptorum varietate offerent, in plerisque deficiet, sibique dissimillimus. nee
Philosophus esse videbitur, nec eruditus. Alter vero ad philosophandum nullo certo genere acer, sed in omnibus tamen diligenter instructus, perpetua quadam, sibique consentiente doctrina in omni antiquitate versabitur, di quidquid oecurret ex Philosophia, cuiuscumque tandem sit aetatis . cujuscumque sectae, cujuscumque hominis , ita pertractabit, ut id potissimum profiteri videatur, nec tamen ad loquacitatem dc contentionem profiteri. Vix dici potest, in poetarum praesertim interpretatione quam multa requirantur ex omni Philosophica hilioria depromta. Stoici quidam sunt, quidam Epieurei; sed neque Academici desunt, neque Peripatetici, neque Pythagorei, di iis uno saepe carmine multorum Philosophorum placita conjunguntur. Accedat hue aliquis ex illis, qui tantopere sibi placent, quod sectae alicuius nomine censeantur: hae rebit identidem, dubitabit, hallucinabitur, modo librarium negligentiae, modo Poetam obscuritatis postulabit; oc ipsa illa, quae recte dicet, timide, cunctanter, ambigue, qua sive divinando dicet. Ex hae totius Philosophicae eruditionis ignoratione magna quaedam criticis scribendi seges exorta est, qui Homerum praesertim tamquam ineptum
sabularum narratorem condemnarunt; quod multiplicis sapientiae semina, ex vetuita AEgyptio
104쪽
rum ae Phoenicum disciplina collecta, fabulisque
conclusa non intestigerent. At enim paucis loquimur; nee tanti est in litteraria Rep. Grammaticorum & Rhetorum ordo, ut statim Philo. sophicae institutiones ejus caussa mutandae sint. Non omnia brevisssimo tempore afferri possunt, ut ante dixi: verumtamen si numero agenda tesest, non eruditos modo sed universam hominum societatem complectar, quibus ad honeste eolloquendum, que mutuis sermonibus oblectan-'
dum tanto misis studium hoc nostrum plurimaeognitione diffusum prodesse ostendam, quanto pulchrius est multis in rebus versari dicendo pos se, quam eodem semper vestigio haerere, eademque recoquere. Etenim si humanae vitae coniun. Aio nulla re magis, quam honesta quadam dijucunda sermonis communione alitur, quid est quod 'hominum consuetudines di familiaritates magis ornare possit, quam eollecta haee ex omni Philosophiae genere, de quaeumque rς, quae in disce- litationem cadat, dicendi copia & prudentia Z Et-i autem non omnis de rebus Philosophicis controversia est, nulla tamen ceterarum facultaturi tam ipsa per se constat, quin ad veteres Philosophos, unde omnis profluxit eujuscumque generis scientia, aliquo modo referatur; ut qui se hae in parte munierit, nullum doctissimorum hominum sermonem, nullam disputationem reformidet. Itaque si quis est, quem potissimum velim Philosophica historia ad elegantiorem vitae usum erudiri, ii certe sunt, a quibus nobilitas gineris, S fortunarum copia nihilo plus scientiae postulat, quam quantum ad honestas amicitias concilιandast
105쪽
& probe colendas politissimis moribus satis sit. Nihil enim in amicitia potest esse insuavius, quam intemperantia illa subtilius disputandi, &quaesita alternis paene verbis in uno aliquo genere scientiae opinio: quo tamen morbo omnino carere nequeunt homines isti molestissiimi, qui non multiplicem, sed magnam eximiamque cognitionem e scholis haustam profitentur. Fac enim iulos sibi videri Peripateticos magnum sane no men, & antiquae gloriae fama verendum , ac pse ne sacrum, si loco & tempore usurpetur; ridi culum, si ad ostentationem obtrudatur fac, inquam, eorum aliquem Peripateticum sibi videri: nullum jam licet inferre sermonem, quin eodem
recidatur. Graecorum Remp. attingisξ Graecorum,
inquit, Aristoteles sapientissimus fuit. Macedonas appellas t Magnum, inquit, Alexandrum instituit Aristoteles. De Rhetore aliquo mentio est y At ille, Rhetorica praecepta Aristoteles optime scripsit. Ad Philosophum transis Hic vero magna voce clamat, Philosophorum princeps est Aristoteles . Nihil denique nee infra Lunam, neque supra nominabis, quin ad Aristotelem S Aristot licos libros, velis nolis, citissime deducaris. Nimirum nihil praeterea novit. Quare nobilissimi
adolescentes, qui ad unam communis vitae elega tiam, civilemque eonvictum instituuntur, ne
quando per haec, aut similia ridiculi fiant, non tam ut multum discant, curare debent, quam ut multa. Ergo, inquiet aliquis, adolescentes illi, qui Philosophi futuri sunt, totiusque gloriae. aut etiam vitae spem in hoc studio collocarunt, certisse claudere finibus debent, partesque illas mature
106쪽
eligere, quas deinde sine ulla aberratione sequantur . . Equidem non diffiteor, in re ceteroquin valde plana id unum esse scopulosum atque difficile, quod hiltorica Philosophia satis ornare videatur ad alia pergentes, non satis munire philosophan tes. Videte, Auditores, quam nihil dissimulem: sed simul illud pro vestra sapientia cogitate. quam nihil meae caussae diffidam, qui locum maximς lubricum extrema oratione persequor, quod OKarte declinare debueram, vel leviter attingere, id totum explico, vestrisque cogitationibus ac prope oculis, quantum quantum est, ingenue iubjicio, Age igitur, habete quid sentiam. Mit- eo, quanto illi ornamento sit, qui se Philosophum putat, omnium Plillosophorum historiam a primo illo inventore Thalete quantum quidem antiquissimarum rerum memoria concedit, distincte cognoscere, quae singulae sectae fuerint, quando inventae, quomodo propagatae, quamdiu cultae, qua ratione sublatae: mitto, quam sit etiam necessarium proponenti sua in eodem genere aliena non ignorare. Hoc unum dico, quod ma. ximam vim apud homines sapientissimos habere debet, qui velit ex multis philosophandi rationis bus unam eligere, eum temere prorsus facere, nisi omnes sibi ante oculos ponat, accurate pe Pendat, mature, prudenterque dijudicet. Nisi foro te, quod accidit chaerephonti, ut oraculi Voco, de
ad Stoicos mitteretur, id sibi quisque promittit ; sta mactatisque hostiis in ipso Philosophiae limine,
de secta eligenda Apollinem sciscitatur, Zςu in cie. deferunt Heracleoten, cum pulcherrimae mulieri. si Inv. r. I. mulacrum ex crotonitatis virginibus effingere ju9 c. i.
107쪽
sus esset; eumque in palaestram ductus mira d / gnitate pueros vidisset, ex quorum sororibus for mosissimas conjiciendo deligeret, non prius tamen delectum habere voluisse, quam virgines ipsae unum in locum publico consilio conductae essent, di seismet oculis singularum formam aspexisset ae, iudieasset. Quod si nos parem in re multo gravissima diligentiam adhiberemus, profecto non 'comgitteremus, ut adolescentes nostri Philosophi casu fierent, & unam aliquam sectam suspiacando amplecterentur, contra ceteras propugnandam , quas illis non ratio, sed impetus S inse entia reddit invisas. Nihil enim tam ridiculum dici potest, quam quod illi respondere solent ,
de sect- quoties interrogantur, quemadmodum Hermotimus a Luciano, quonam certo consilio ducti' eam praeter ceteras viam inierint, quam sequuntur; eumque sibi ducem elegerint, cujus praee ptionibus irretiti, reliquos omnes nulla re sibi, nisi nomine cognitos contemnunt, irrident, &falsi erimine, indicta caussa, condemnat. Ecce
autem praeiudicia illa , quibus homines ab ipsa adolescentia oceupatissimi ad philosophandum a cedunt, di rationi, & sensibus ipsis fidem potius negare parati, quam susceptas partes umquam deserere, & aliena probare. Utinam vero haec ut multi damnant in publicis privatisque scholis , ita .. tollere eonarentur. Sed nimirum facilius est recte dicere, quam recte facere. Cur enim qui' maxime possunt, non tamen oeeurrunt morbo
huiet Quin ita adolestentum studia regunt, ut quoniam aetas illa ad recipiendum aptiuima est, nee Platonem Deum esse sibi persuadeant, nec
108쪽
Aristotelem, neque Demoeritum ; sed omnes
Gmnium opiniones percurrant, tamdiuque retineant, donec ipsi per se, confirmata jam aetat singulas singulis conferre possint, libereque rejicere, libereque. probare i Sunt illi quidem prostro quisque ingenio valde praestantes, di ea fama digni, quam sibi multorum saeculorum consensu pepererunt; sed nihil profecto est aut a natura,
aut ab arre simplici in genere omnino perfectum, maximeque curare debemus, ne cujus doctrina tenellis mentibus altissime consignata ita illas assiduo usu, S quadam, ut ita dicam, familiaritate capiat, ut vitia quoque libenter suscipiant, aliorumque praeclare inventis pertinacise sime praeponant: quod quidem tantum abest a recta veritatis inquirendae ratione, nihil ut magis veritati possit esse contrarium . Ex quo Philosophi esse coeperunt, satis superque compertum est, convelli praejudicia non posse. Quin ergo curamus, ne fiant 3 Quin scholas ea prudentia
moderamur, ut odio di amore vacui exeant adolescentes; ipsique per se libere, cum primum po tuerint, philosophenturi Nam illud quid attinet refutare, quod haec mihi proponenti quispiam se lasse reponet; nimis jam esse Philosopho rum, ni hilque pro tanta copia laborandum, nisi ut sopientissimum mature eligamus; a quo uno quidquid est in eeteris boni. & ipsum per se faeillime cognoscamus t Apagesis. Annon enim hoc ipsum sapientissimi hominis est statuere, quis sit sapientissimus t Fae porro statuas. Ex veteribus ne aliquem, an ex nostrisy Si ex veteribus, Platonis ideae offendunt Aristotelieos; Aristotelis
109쪽
forma non placet Democriticis; infinitae Demo. eriti atomi non probantur Pythagoreis ἔ ΡΡthagorae monas displicet fere omnibus; tantaque se mutuo contentione petunt, ut alius alii
non minus quidem sapere, sed plane desipere
videatur. Si ex nostris, quis ita ingenii doctrinaeque fama omnium hominum suffragium tuis lit, ut eum sapientissimae antiquitati, totique Scriptorum ordini sine injuria praeponas i Dimelle est enim abstinere risus, quoties boni viri ludum aperiunt; magnisque promissis ante denunciant, se inon Platonicos esse, non Aristoteleos, non Gas sendieos, non Cartesianos; esse in veteribus, es se in novis, quod sibi displieeat; esse etiam in utrisque, quod placeat; nemini se auctoratos fore, sed ex omnibus optima colligendo, suisque miscendo, liberum philosophandi genus ingenti cura & meditatione quaesitum allaturos. Euge, belle, pulchre, tibi Musisque gratulor. Accedant adolescentes, audiant, excipiant, in codicem reis ferant: nihil est editum post homines natos aeque divinum; exscribere oportet. Ac mihi quidem ita videtur, nihil esse adolescenti periculosius, quam hujusmodi homines ab initio offendere, qui non vident, quandoquidem certum Philosophiae genus tradendum putant, satius esse unum aliquod ex illis tradere, quae probatissima sunt, di auctoris fama commendata, quam suo de nomine Philosophos facere, di cito dediscenda vendi. tare. Sed ego haec adolescentibus persuadere forint se potero, magistris persuadere non potero, qui nullam se laudem referre clamant, si nihil de suo, nisi vocem in scholam afferant. Hoe, set
110쪽
scilicet eorum vitium est, ut velint non ad distipulorum utilitatem, sed ad ingenii ostentationem docere, nec tam esse magistri, quam videri Philosophi. Sed heus tu, si ratio haec qualiscumque Philosophiae illis utilis est, quorum caussa laboras, quid est, cur gloriam aliunde quaerast Satis laudis retulisti, si ossicio satisfecisti. Praeterquam
quod itane sentis ex animo, hane docendi rationem carere laude t Ergo laude carent TheolMi hujus aetatis praestanti umi, qui innumeras quae- stiones ad exercendum ingenium excogitatas longissime ablegarunt ; totamque gravissimam scientiam Scripturae praeceptionibus, Sanctorum P trum dictis, dc Conciliorum decretis concluserunt. Iam illi omnes, qui non sua, sed aliena fideliter referunt, Theologi nomine indigni sunt: 'inveniant oportet, excogitent, comminiscantur ,
tum vero Iapere videbuntur. Sed alias erit de Theologis sermor ad Philosophos redeamus, quos ego ab inveniendo non revoco, siquidem possint , sed rogo obtellorque, ut aliam quandam docem di , aliam contemplandi exercitationem esse eo
stituant. Non est Philosophi narratorem agererat est praeceptoris. Historia Philosophica non est Philosophia: at neque possunt adolescentes, ne que tam cito cupiunt esse Philosophi. Sed quaenam litorum est, Dii immortales, Philosophia
Annon humanae mentis vires cognoscere pro Varia corporis conformatione singulis aetatibus v
rias , pars quaedam est, nec sane parva Philosophiae Z Nune illi quidem satis cognoscere videntur, quid tradere possint; non satis tamen, quid illi capere, quibus tradunt. Si enim pro illa, quam