Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

N ORATIO III.

cum in catilinam, eum in Pisonem, dum iras Amtonium invehitur ' Quae vis, quae actio, qui cumsus unsversa torrentis instar abripiens 3 Cum tamen satis putat ealere animos, impetum coh, hel, dc ab acerrima contentione ad elegantem e positionem, . ad lepores, ad faeetias tamquam a Tragicis ad Comica repente descendit. lnde re. fectis viribus, rursus bellicum eanit; crebroque mutato dicendi genere urgendo, jocando, irridem ido, execrando ad perorationem aceedit, in qua Iraesertim ostendit, quantum ipse elegantia v eat θc varietate, quantum varietas di elegantia valeat In eloquentia. Si ergo vitiosum est suavDter Ac numerose dicere, amandetur hinc Cicero, cujus orationes aliquae suavissimae totae sunt, ae paene Isocraticae, ceterae variae, magnaque sui parite ad delectationem compositae. Cicero autem ZΑmandetur eloquentia ipsa, quae nisi splendida est, nisi comta, nisi elegans, nisi numeris perfecta & conclusa, eloquentia non est, sed ineondseta quaedam & ingrata loquendi profluentia. Non

ignoro, futuros esse aliquos, qui totam orati nem hane ad invidiam detorquentes, dicant hoc ipso die, me rerum inventionem abstulisse orato- 'ri, inanem verborum sonitum reliquisse. Sed utcumque dicant, qui omnia referunt ad reprehen-

sionem: ego illud primum dico, res Oratori necessarias esse, quia probare necessitatis est; sed rebus fidem artifieio verborum afferri, verborum artificio derogari: deinde dico, inventionem esse veluti solum di fundamentum eloeutionis; sed illam ad multas facultates, hane ad Rhetoricam solam pertinere: denique die o, inveniendi facilitatem

92쪽

AD RHETOR. 73

tatem longe melius, quam in prima, in aliis aetatibus comparari posse; facilitatem eloquendi nus in prima S altera eomparari non posse. Haec nos in verborum studio detinere solent; haee deti . neri nolentibus praedicamus. Haec eadem cieer nem, haec Quinctilianum, haec ceteros dieendi magistros impulerunt, ut eloquendi praecepta multo plura scriberent, nobisque diligentius commendarent, quam inveniendi simul S disponendi. Itaque 'qui contra nos dicunt, non nos quidem adversarios habent, qui nulli sumus, sed viros in hae arte totius antiquitatis peritissimos. Quamquam neminem ego eloquentem virum contra dicentem audivi: audivi Theologos, audivi Philosophos, au- divi Iurisperitos, audivi etiam clamatores aliquos, sed qui vel ingenii tarditate, vel laboris fuga, vel utroque ab hac laude repulsi, nihil sibi la dandum putarent, nisi quod ipsi praestare possent. Porro eum Theologos nomino,eum Philosophos. eum Iurisperitos, intelligo sane quos viros, quan taeque auctoritatist Sed meum est nihil eum fraude dissimulare, vestrum autem rationum momentis, non hominum opinione moveri. Illi enim

quod sibi imperaverint, presse & acute ad veritatem inquirendam disputare, pati nullo modo possunt verborum circuitus, S illam figurarum copiam, quae in sensus irrepit, eosque tractando ac permoVendo, quocumque incubuerit, sequi jubet . Liceat illis amare sua; sed nobis quoque li-l eeat amare nostrae illi subtiliter disserant, nos eleganter; illi strictim, nos late; illi ad sapientes, nos ad populum; illi vera, nos non tam vera, quam vero similia. Quod si obtinere pote-

93쪽

rimus sine pugna, praeclaro foedere juncti, Apollipi Musisque litabimus: sin minus, aeterna bella sustinere parati sumus, te duce atque auspices Princeps Eminentissime, qui magno ingenio praeditus optima vides, magna prudentia jubes, magna constantia tueris.

EPISTOLA

Praeposita editioni primae hujus orationis.

lae fato aliquo stat, sive tanta ista deteriorum orationum copia, quae in lucem quotidie mittμωrur, certe fit, ut in summa bonarum artium felicia rate magnum sis eloquentiae fasticium, nec jam oram rorem ms de verendis Religionis nisuriis dicen- rem aequo animo toleremus. Hinc se qui libros parant, qui typis mandant, ita sibi orationes e

vem, ita omnes paene ominosas putant, ut non modo oblatas rejiciant, sed c quod alicubi contigii ne Hi erantur, propositis publice monitis, mature diligenterque provideant . quod s quis ea patientia is humanitate est, ut donari sibi aliquam μnar, non ea conditisne accipis, ut arti icio diglinctast, non ut electis verbis gravibusique sententiis composia, non ut aequaliter constanterque ingredienν , ct in omnia genera prudenter fusa ue sed ut variarum rerum eruditione exaggerata , ab oratiρnis fomma quam longis e discedat, O quaedam quasi dia sputatio tali quaerenii βculo videatur. Quas vero omina ista fori, domina curiae . eloquentia, ceterarum facultatum apud Graecos L4tinosique facile pri cui , ηMaiorium aliquid si ; nec diutius in re lit-

94쪽

peraria serri debeat, nisi fluam illam verborum copiam splendoremque abjiciat, ct in aliam quamdam

facultatem evadat. Audivi ego homines, audivi, qui totum eloquendi studium contemnerent: nosque pro si a quadam bonitate monerent, ne miseros ads- centes tantopere de verbis Iollicitos re deremus. Id me potis um movit, ut elocutionis caussam si

sciperem: O quantum feri per me posset, Uet,--

rem, nihiι tam esse ejus aetatis proprium, quae Rhetoricis vacat, quam diligens ac diuturnum verborum sudium. Itaque primum artem ipsam, tum eorum naturam considero, quorum mihi studia commendantur; unde partes existunt orationis duae. Atque in prima quidem elocutionem potissimam esse or roris virtutem ex nomine ino confirmo ; deinde ex

Caesaris, ciceronis, o Quinctiliani auctoritate; tum quod sola me inventione satis bonum oratorem faciat , inventio sine illa non faciat ; postea qηod eloquentiam ab aliis facultatibus distinguat; deinde quod oratorum genera inter se diu a constituat; postremo quod faciat de parvis magna , de magnis

parva, in quo rotam ese eloquentiae vim Isocrates exiflimavit. In altera vero parte ita urgeo, quod institui, ut nihil magis adolescentiae convenire, quam verborκm pudium , nihil verborum studio convenire magis, quam adolescentiam contendam . Itas e per quamdam υποτυπωσιν ejus maris vitia siubjicio, qua, verborum cura primis annis omissa, ad dicendum accedit; multi que confirmo, pe sectum oratorem esse nullum, nisi qui studiorum sisorum tempora ab isa pueritia rem distribuit, O aetati cuique propriamazure assignavit. Hac ii si legent, quos maxime optamus , desnent, ut spero, aliquando illorum calamia

95쪽

νσ EPISTOLA.

umtatem dolere, quos in hoc studio feme una multumque occupatos detinemus. Quod s non desinent, pergam nihilominus incudem hanc validissime eundoe. Λeque enim mihi caus .m, fled vires Meorum animos exprinandos defui erutaθε.

96쪽

AD PHILOSOPHIAM.

OUod eos Reisse puto, qui primum Abylam

& Calpen praetervecti, nova ingredi maria, novasque regiones quaerere ausi sunt, ut multis subinde dimeultatibus impediti, aliisque ex aliis perieulis territi, suam ipsi levitatem audaciamque incusarent; id ego hodierna luce facio, qui ex minoribus facultatibus longo mihi usu familiarissimis, tamquam ex patrio littore solvens, oceanum ipsum tentare coepi, & Philosophicae provinciae velificari. Aliud est enim de oratiunculae partibus, ac de naturae principiis disputare; aliud syllabas metiri, atque orbem terrarum; aliud denique rerum nomina, ae res ipsas, quae coelo terraque eontinentur, ad multorum institutionem definire, distinguere, illustrare. Nullus hie verborum globulis locus, nullus translationi bus, nullus antithetis s exulat elegantia, jaeet

amplificatio, artificium omne figuraeque frigent; quibus juventuti nostrae aliquando imposuimus, &in dicendo esse aliquid visi sumus. Quamquam sit hoe dissielle multis, qui se Rhetorico ludo

conclusos existimant, umbraeque illius terminis tota vita circumscriptos s mihi vero non debet esse arduum, nec inusitatum, qui ab ipsa adol scem

97쪽

' stentia ex loci hujus institutis in omnes discipli- inas excurri; qui Philosephiam ipsam triennium iprofessus sum, qui demum ita in oratoria facul- itate constiti, ut non eam Quinctiliani praeceptis idefiniri putarem, sed infinita quadam artium ac idisciplinarum cognitione comprehendi quibus pro re nata quantum quidem popularis artis natura patitur in foro, in curia, in iudiciis uteretur. IAccedit, quod ex omnibus disciplinis nulla est t. . tam eloquentiae conjuncta, quam Philolophia, quae i

oti distincta quidem ante Socratem fuit; & eum i

l. 3. e. per illum distincta est, pristinae tamen commin i I9. 8c . nionis memoriam adeo retinuit, ut consecutis in- i Quinctii. de temporibus Philosophi praestantissimi nimiae fὲ- .pr0 eontemplationis laborem, scholaeque severitatem idicendi exercitatione temperare consueverint; & ioratores eloquentissimi a fori euriaeque tempesta- ite in Philosophicas litteras tamquam in portum ialiquem se se recipere. Verum, utcumque est, s juvat fidem solvere tribus abhinc annis vobis ob- sstrictam; S id, quod sentio de hujus facultatis. studiis, non ex omcio solum, sed ex more quodam meo, mihique insita dieendi libertate sine ulla trepidatione patefacere. Ego equidem, Au-- ditores , di ab aliis saepe quaesivi, & mecum ipse ireputavi, quid causis esset, quod cum adolescentes in Philosophicis scholis diutissime teneantur. nihil tamen inde nisi praejudicia quaedam plerum- . que colligant, quibus quasi superstitione adstrictine fieri umquam Philosophi possint, impediantur teumque S ejus aetatis imbecillitatem, & scientiae

naturam, dc communem docendi rationem attem , ite considerassem, in eam denique opinionem v

98쪽

ni, ut existimem, constanterque defendam, nullam Philosophiana, seu veterem sive novam, adolescentibus tradendam esse, nisi historicam. Hul storicam porro cum dico Philosophiam, dissere di studium prorsus exeludo, di grandia illa Aeademicorum , Peripateticorum, Demoeriticorum nomina adolescentibus adimo, quae consequi tam mature nequeunt; nec vera umquam consequen- . tur, si immature assectabunt. Hoe ut ostendam, multa mihi de tota ratione Philosophiae, multa de adolescentum ingeniis, nonnulla etiam de ma- gistris dioenda erunt; in quibus non vereor, uti aequissimos hujus civitatis Professores ne levissime , quidem offendam, quos extra omnem ingenii aleam , multis in rebus perspecta sapientia, ordinis dignitas, fortuna loci, & quod longe maximi . momenti est, Principis judicium constituit. Noni eadem est ratio privatae, publicaeque scholae; quaeque nos in hac umbra nostra angustissimis defi- nita regionibus vel probanda, vel saltem ferenda ducimus, ea sit in tantam illam lucem hominumque conspectum afferantur, vel nimis exigua sunt, vel etiam fortasse inepta. Imo ne nostris quidem ita dico, ut statim majorum instituta mutari u lim, novamque iniri philosophandi rationem.rquippe mihi ipse imperavi, nova multa . si fieri per me possit, excogitare, sed paucissima facere Seholarum fere omnium consuetudine receptum' est, ut Rhetoricis studiis Philosophica liatim sue- cedant; quod haec omnibus disciplinis eommunia sint, viamque ad contemplandum, & intelligen-- dum patefaciant . Sive enim Medicus esse velis,

sive Theolog s, sive Iurisperitus; sive demum

99쪽

8S ORATIO IR

ad poesim, aut eloquentiam redire; siem vel ii quamae ana facultatibus ceteris praefert Philosophia, illis se omnibus inserit, magnamque sui partem pro cujusque necessitate liberalissime suppeditat. Sed cum philosophandi rationes multae sint, maximeque diversae, nulla est earum tam' diligenter colenda, si fructum quaerimus institutionis, quam qum latissime patet. 6c ad quamlibet disciplinam eontendentibus auxilia plurima ferre poteti. In quo si Philosophos ipsos consulamus, hanc sibi quisque laudem magnis clamoribus sumet atque arrogabit.; sin autςm ratione agamus, facile reperiemus, non vetus philo

phandi genus, aut novum, non Academicum, non Stoicum, non Peripateticin tot tantisque

rebus sussi here, sed unum illud, quod omnia cum veterum, tum juniorum Philosophorum dogmata , sine ullo partium studio descripta & ex Iosita complectatur. Si enim Theologis Aristot es potissimum di Plato, si Pythagoras Mathem licis , si Moralibus Socrates, si Solon & Lycurgus Iurisperitis, si Medicis utiles illi sunt, qui

non tam contemplando, quam experiundo phil sophantur .; ad omnes istorum libros adolescentes ducendi sunt, omniumque doctrinis instituendi*ut quocumque tandem live necessitate, sive eon silio, sive etiam casu aliquo deferantur, munitis. simi accedant . Neque vero hoe tam est infinitum, quam sibi aliqui fortasse fingunt. Ita me Superi ament, ut multo plus operae ac laboris insumunt, qui uni se Philosopho dedidreunt, ejusque eogitata omnia per ambages aeternatquealites proposita addiscunt, quam qui Philissopho

100쪽

AD P HILO S. st

rum omnium opiniones simplici narratione conis Husas memoriae mandant. Ut enim principem totius Philosophiae lociun attingamus, nonne facilius est naturae prineipia, quaecunque sunt pro sectarum varietate inventa, litterisque tradita, in medium afferre, & sine ullis controversiis explicare , quam se totum ad unius hominis auictoritatem conferre, cujus dicta innumeris cpraestionibus enucleanda sint, argumentis munienda, pri- .vatis publicisque experimentis propugnanda 8 Me mini ego, memini, quam multis non diebus , sed mensibus. quantoque eum taedio ingentia illa volumina aliquando volutarem, in quibus de Aristoteli ea materia, de forma, de privatione tantopere disputatur; nihilque demum percipitur, nisi hominis unius sententia, acuta certe

quidem & Aristotele digna, sed immensis dissicultatibus involuta, anceps, ambigua, & ant quis oraculis paene similis. Animadverti saepen mero, quam totum illud scrutandae naturae genus auditoribus identidem oscitan us displiceret,eum

magno verborum apparatu, magnaque animi co tentione quaererem, utrum privatis esset aliquid ς utrum cum materia o forma cpmponeret rotum psurum totum ipsism a. fiuis partibus smul Fumtis di-

fingueretur; urrum materia potestas esset; utrum sela posset exsere ue utrum nihil, an non ens appeliari deberet ; & id genus alia alio rempore, aliis hominibus fortasse pulchra Sed haec cum more faeerem institutoque majorum; nec aliter facere vellem, quam juberer; id tamen inde usque decrevi, siquando mihi dicendi publice copia daretur, totum hoc, quidquid est operae, F imin

SEARCH

MENU NAVIGATION