Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

am. Cum inter Quakeros ubique plures quam antea reperiebantur blaterones improvidi effaenesque , etiam in templis , etiam mediis concionibus nostrorum, item alii homines , ita animati ac parati , ut qui nil considerate agerent, atque illi ob illa multo severius punirentur praesertis in tractu Cambria ac Penbrochii, Londini quidam Salomon Eccles, vir expers, non quidem mentis , at pudoris ac metus omnis. tale facinus incipit, quod permirum quemadmodum ipse Quaherus ille voluerit mandareis

moriete, extra dubitationem ponere , minis

super eodem isto libello defendere, atque adeo ostendere , fingi facinus nullum potuisse adeo stultum ac temerarium, quod non aliqui saltem

committerent, non ut opus rectum claudabile commendarent, commissum erga eos,

de quorum adversus sese injuriis, leVitatibus tantopere querebantur. Repetam rem paulo altius. Is vir musicus erat insignis voce

manu , doctus scientiam atque artem hanc a Patre atque avari eaque vitam suam suorum Iaute ac genialiter uitentans. Credebatur posse quotannis, tum instruendo alios, tum sua ipsius actione lusoria, lucrari etiam ducena pondo Stertingiana Venit ei in animum mutare vitae genus hoc , atque in Quakerorum transire societatem , ac aliam vitae conditionem experiri.

Sic primo libros instrumenta musica omnia magno pretio vendit, tanquam sibi nunc inutialia & noxia. Dein cogitans, quod sibi idem

192쪽

permittere alicui abutendum, quicquid vendiderat, ab his quibus vendiderat , rursus non minori pretio emit, redemta colligit in unum, pergitque in vicum urbis Londini , cui nomea Torurhil, exstructa incensaque pyra diem di, aspectantibus compluribus hominibus, O perosa ac pretiosa haec instrumenta omnia , libros, ceu obieetimenta desidiae , clasciviae ii, lectamenta inimulos libidinum , simul in iniscendium mittit atque comburit, jubetque omnes exemplum sumere ex se, qui cunctas tales artes vanas atque prophanas fugiant atque ex crentur. Hujus viri tantus servor erat pro sua religione nova, tantus ardor animi sive iracundia adversus religionem publicam, ut se temperare non posset, Quin ad omne novum laudax temerarium facinus veniret. Cujus rei exemis plum prae caeteris memorabile hoc erat. Con

venerant nostri in templum , quod est in vico.

cui nomen Aldermanbury, ad concelebrandum tempus Coenae Dominicae. Illic homo ille instruit se sacculo repleto opere sutorio, uti jam e musico factus erat sutorvi ex parte sartor, eo fine , ut adiret templum hoc , atque illic in se

quentia hominum . antequam praeco ascenderet pulpitum, sui sutoris aliquid ageret. Sic ne re movetetur, bene tempori turtim ingreditur tenuptum,is se alicubi occulit. Dein tempore can

tu proripit se ac proquinque accedit ad mensana

193쪽

ascendat in pulpitum. Verum cum viam non inveniret, proponit cum suo animo conscendere in mensam coenaticam, ac super ea opus suum facere. At cum hic quoque ei impedimento esset corona circumsessio hominum, Mille interea diligentissime omnia consideraret . toto tempore opertus capit , cum omnes se inter cantandum continuissent, nonnulli finita cantione ei galerum demunt de capiti, atque tradunt in manus. Is denuo imponit in caput. Alius rursus detrahit , involando in capillos. Advenit ossicialis, hominem factiosum, uiaque adeo religionis jura violantem, tamen placide abducit. Is credens ac certo statuens Dei Spiritum hoc quod meditabatur ac machinabatur velles, atque eum in hanc operam im pellere, quum die hoc res non accideret, die dominica sequenti redit, plenus divina ac coelesti, ut putabat, animatione, cum jam prope adesset, quum verbi minister ascenderet in suggestum, suggreditur , ac veluti stimulatussurore , per populi subsellia praeceps ruit, ac non segnius scandit suggestum is sua sutoria producit in lirumenta , suere aliquid incipit.

Succedit vir fortis ac strenuus, ac belluam eloco superiore deturbat. Ubi ille pro sua suavitate

a multis exceptus, sic tamen renititur conaturisque denuo in eundem locum conscendere, donec e templo expulsus, inter plurimas insultationes puerorum , neque intacto corpore , ad

prae

194쪽

praesectum urbis perducitur, qui hominem, velut ejusmodi facinorum instrumentum ac documentum, accitum non e tace hominum, sed ex hara , atque ad illam natum, in istiusmodi locum, atque ut usura lucis indignum, ibidem in vincula atque in tenebras rapi jubet. Plura de viro hoc dicam loco alio. Jam cum in eadem urbe Loηdineψ,, passim alibi, conventus Quakerorum vetarentur semper .semper retinerentur , ut fieri solet cum istiusmodi conventiculis, non semel milites cum comitatu proximorum vicinorum, quorum alias in Anglia vulgo arctior copulatio& adhaesio, irrum pere in aedes Quakerorum , etiam cum religio- 1 ac sine fraude adessent,is alios capere atque abducere, alios despoliare vestimentis, alios trudere, tundere, arreptis crinibus trahere, quosdam ita asscere, ut videretur de iis esse actum. Subridporti in Herefordia multi viri conjuncte cum copia puerorum bis in aedes Quakerorum, dum tranquille suis intenti sunt exercitiis , incursionem faciunt,& verborum turpitudini rerum adhibent obscoenitatem ac nequitiam omnem, scilicet senestras, postes, parietes stringunt, capiunt homines, petunt lapidibus, ovis iterilibus ac putidis , sordibus, etiam iis humanis excrementis, quae ipsorum hominum non modo

tactus sed visus quoque refugit eosdem spoliant, & lacerant, xscindunt vestes atque aliis modis affligunt. Et cum Quaheri haec deferebant ac plana iaciebant judicibus, quere

195쪽

hantur, nullos ex iis insectatoribus esse qui vel

appellarentur , nedum in quibus statueretur exisemplum. Talia quotidie cernere erat non in

aliquibus, verum in omnibus provinciis Atqui dum haec fiunt , homines hi rati se frustra conqueri de suis calamitatibus apud magistratus inferiores , ipsum supremum confestum totius reip. supplices adeunt, ac suis libellis ostendunt. sex proximis annis per universam Angliam amplius mille nongentos de sua societatis hominibus carceribus fuisse inclusos is anno hoe adhucdum contineri in iis centum inuadraginta , mobilis mortem in illis unum & viginti. additis singulorum nominibus , Hocii, in quibus patiebantur,is causis , ob quas unumquodque patiebantur In qua demonstratione tamen illi sane non negligebant artem accusatoriam stum reticendo mala ac delicta graviora , quae multos in ea loca angusta adduxerant , tum multa ira ala leviora, quae illi pertulerant, nimis crepanindoin exaggerando pe levem attritum de punctiunculam clivorem pro gravissimo cruci at ac vulnere cruento capiendo amplificando. Queteres duae cin plerisque monumentis , quῖe

illi homines de suis molestiis reliquerunt , mihi bene videntur esse observandae. Neque velim profecto autores hos tam saepe scribere de suis, ita illos a suis adversariis affectos fuiste, ut pro semimortuis relinquerentur, siquidem nullum possint exemplum allegare mortui alicujus eo momento, aut brevi intervallo post. cum

196쪽

omnes etiam tunc , quum se optime habene. videantur semivivi atque sine sensibus est e. Gque hoc, illos totiens adeo laxein ambiguel qui atque iis sermulis uti, ad quas lites ac causae suae accommodentur , quas ipsi quoque intelliis gunt magis facti jurisque esse tendiculas ac laqueos, d quas Georg. Foxus in hujusmodi calibus solet appellare monstra ingentia, quorum

os tam late patet atque insernus. Multo maximum communitatis atque communionis signum est, sociorum infortunium non alienum a se habere, ipsorum calamitates perferre ut suas. Atqui cum tempore hoc de numero uaheroinrum inclusorum carceribus , alii propter languorem membrorum non perinde atque vellene, mente constarent, alii graviter aegrotarent, ac proinde spiritu non parum debilitarentur. postquam ea res cognita inter omnes inalieros. quisque non tam se, quam alterum, aut univerissam societatem respicere ac curare coepit, de ἀque singuli se offerre, ut si liceret, suos infirmos di aegrotos sociosis amicos illo tetrico loco redimerent illorumque in se captivitatem trainducerent. Hoc proposito uno tempore centum

sexaginta quatuor ex illis viris, ultro, nullius oratione evocati, cuncti simul adeunt Parteis mentum, exhibentque ea de re libellum supplicem hunes, dictatum a Georgio Oxo qui tamen inter vades hos non erat hoc stylo rudi. multis nequicquam ei circa id reclamantibus , dc emendationem in aliquibus sententiis 3 verbi

197쪽

1 6 Hi s Tonab QS ATER. desiderantibus id mihi a quodam primario viro.

qui erat unus de illis consponsoribus, relatum & postquam descriptus esset ex ejus ore , subscriptum singulorum nominibus Amici, vos qui Pariementum hujus nationis appellamini, nos ex amore erga fratres stros, qui sunt in carceribus, ergastulis, ct vinculis ferreis, caseos truculenter a saνis lictoribus, ct multatos ad mortem, o in captiuitatibus illis demortuos, cum jam multi agro corpore jacent in stramine, vobis damus, ra o nosmet ipsos, ut includatis nos velut opes in illorum ratrum carceresis ergastula ct ramenti cloacas ,

sumus parati tanquam ostia ipsorum subire loca,

ex amore erga ipsos, neque enim quimu omittere,

quin nostram pro statribus Uri deponamus vitam, suscipiamus in nos cruciatus , quos os illis parapi iis , eque possitivius non , ubi atres' ri patiuntur, eadem πιι sentire, quemadmodumis Chri sui dixit, e pati atque assigi. Et hic'tuidem amor noster erga Deum , ct Christum , o nostros patres, quem se illi ct inimicis nostris debemus nos, qui ct pestrarum animarum. θ Ura aeterna saluta sumus amatores. Quod si recipitis corpora nostra qua vobis osserimus pro statribus, topterea capti pis

quod veritatem variis in locis praedicaverunt, quo decima non dederunt quod in timore Dei coierunt

inter se , quod non juraverunt , quod perstiterunt pileati, quod ut vagabundi fuerunt habiti, cum ad suos inriserent amicos, ct qua his smilia, nos insta scripti Urum restonsum in aula magna in mona-

198쪽

dem petitioni huic Pariementum verum cum hi homines tantopere misericordia & commotione ob suorum res adversas tangerentur,is tam leni sensu tantorum malorum ac cruciatuum assice rentur, illud ea re magis effectum est , ut alii homines, videntes tantam inter eos animorum conjunctionem, tantamque in perserendis quibuslibet aerumnis animositatem atque constantiam, benignius de iis judicarent, atque indies complures in ipsorum familiam ac societatem transirent. Caeterum quod hi petitores deprecatoresque miseriarum ac periculorum suorum in hoc suo supplici libello querebantur Pariemento, ut rin eo, quem paulo superius nominavi, de suis fiatribus, eorum tam multos inclusos teneri in carceribus is quosdam adeo prave ac duriter suisse tractatos, nonnullos ex suppliciorum taedio aut magnitudine periisse , id adeo

verum erat, uti vix ullibi essent communes carceres atque ejusmodi loca , in quibus rei aut noxii servabantur, quae non illas illorum hominum de se querelas quam apertissime attestarenturi Iam reliquo tempore anni sequentis sexa '

gesimi usque ad reductionem regis Caroli II.

haut melior sors horum hominum. Quippe per id tempus in variis provintiis milites , suoru iuducum vestigia sequentes, aedes hominum ho-, rum, dum illi suos celebrabant conventus, ir rumpunts

199쪽

lunt, alicubi clopos in eos exonerantes, Meos vulnerantes, aut manibus ac calcibus extrudunt, aut extrahunt crinibus is nonnunquam aedibus extractos propellunt in aquas. Interdum soli milites veniebant, & rogati in cal. is autoritatem sive manclatum, ac respondentes , habere se id reconditum in vagina, in eos impetum faciebant , eosque violabant, ac cuncta diripiebant, aut auferebant ac in suas res convertebant tametsi sepe parum erat, quod L

fractores hi divisoresque reportabant , dum non solum non locupletiorum copiis rerum familiarium . sed neque eorum bonis abstinebant,

qui quod suum esset nil aliud habebant , quam

quod quotidiano usui ad corporis sustentationem necessarium erat. In academia Cantabrigiensi studiosi nondum satis omni petulantia Wacerbitate in Quakeros exultaverant. Ergo hoc tempore illi Veterem suam licentiam xlibidinem Mimpudentiam repetunt, non soli, at juncti cum plebe atque infima multitudine, parata ad omne facinus immanis audaciae , pluribus at praecipue ternis vicibus , in Qua herorum coetus irruunt mimpetum faciunt , postquam ingentibus malleis seras atque ostia effregerant, Womnia pultando manibus pedibusque confringunt, homines alios terrore abigunt, alios tractant turpiter, icenum atque ejusmodi immunditiem infarciunt in os, alios caedunt fustibus, scindunt vestibus,pungunt,sauciant,ut sanguis prO-

flueret s

200쪽

L I. 379 flueret, cultris, alios capillis crudeliter extrahunt, extractosque immittunt immergunt in fossas& cloacas platearum. Neque illi aliquibus par

cebant, non aetati, non sexui, non ordini virorum. Ita enim superveniente secunda vice

viro consolari, ut eos abist hoc opere impediat, illi virum hunc proturbant in aquagium Viarum, sic non viro sed ordini illudentes. Ita postrema vice quodam e iudicibus pacificatoribus dehortante, ne id agerent, nomine regis quoniam rex paucos dies ante publice erat renuntiatus h& etiam aliis adstantibus is ab ea re avocantibus , illi nihilominus pergunt. Porro etiam hoc tempore multi ex hisce hominibus jussu magistratuum rapti e conventiculis, Minclusi carceribus, is caesi flagellis, ejectique in exilium , ut homines pravi ac vagabundi , a quibus civitatibus praesens peliculum putabant comparari. Interea milites, qui sic ubique in praesidiis erant collocati , aut passim vagabantur, ut Quakeri nusquam non quasi in ipsorum castris versarentur , pro libidine ita in hos homines grassabantur, ut nullius persona , neque domus , neque res ulla tutae essent, non adeo septa ac munitae, ut non illorum rabiei ac praedae cederent. Et querebantur Quakeri non

minus quam de militibus, de ipsorum prie sectis, quod hi ejusmodi insolentiam ac scelus suorum non inhiberent ac castigarent. Querebanturque illi cumprimis de praefecto La1nberto , quem suae genti maxime praedicabant est inimicum. M a Quem

SEARCH

MENU NAVIGATION