Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

scriberet, probe attenderet. Quo in genere vitae Foxus ita deinceps egit ad extremum suae vitae, ut ejus actiones omnes, medii atque ultimi temporis , principio fere persimiles exstiterint, ut mihi supervacaneum putem , porro pluribus verbis de Oxo loqui in hoc opere, nisi si quid

omnino novum ac mirum occurrat. Atque ad

hunc modum Quakeri prope omnes inter suos ad vel serio jam cautius circumspectius se gerere , neque tam frequenter assidue in locis publicis ac templis aliorum interstrepere, neque in hominum concursu illas ineptias agere , fundere ridiculari , neque adducti ad magistratum tam inurbaneis verbis inversis aut ambiguis intercisis loqui , neque rogat , quod

esset eorum nomen , cujates essent, ubi degerent, respondere judicibus , esse sua nomina ignota mundo, se e terra Canaan esse, vivere se in Deo. Adeo sicuti temporum , ita & morum vices sunt. Imo ita ab hoc tempore homines hi in Anglia scribere atque edere , non solum libellos , at libros, in quibus non late tantum distus eque, sed curiose, distincte suarum rerum capita tractabant, in iis disputare, primum quidem contra eminentium Episcopalium , dein etiam adversus aliorum dissentientium sibi invisa dogmata ac praecepta, idque concinna dispositione argumentorum, neque modo vitiligando , verum singulis se accommodano propositionibus, in arcemque causarum invadendo, Minsigni artificio ad suum propositum finem perveniendi,

212쪽

neque ea, quae ipsi docebant sentiebantque, proferre ratione duntaxat rudi impedita, verum clare aperte, eadem copiose explicare dc strenue defendere. In quo genere maxime dein sudabat, ac inter praecipuos doctores omnium ornamenti instar erat Samuel Fisbertis. Ad haec quidam non vereri cum parte adversa, quando usus veniret, cum ipsis ministris ecclesiae publicae, de suis aut illorum doctrinis ac rebus agere, cvenire in colloquium aut disputationem. Cujusmodi distulati hoc ipso primo anno habita

Herefordiae, inter duos urbicos ecclesiastas, tres concionatores Quakeros, Howgilem, Burrougium, Crocium. Quare ab hoc tempore gens haec Quakerorum sensim ac pedetentim magis magisque coepit consistere, Mincrementum ac robur acquirere, & inter discrepantes in Christianismo sectas numerari tractarique Eodem modo comparatum sui cum his hominibuxin Scotia, nisi quod illic res hae tardius processerunt, usque ad accessum duorum virorum, in genti in hac gente tota Quakerorum fama celebrium, Georgii Keithi, uoberti barct i, quo rum sane industria & diligentia atque opera Qua-kerorum universa doctrina, pr ipueque praecipua dogmata principia ac sundamenta plurimum sunt illustrata confirmataque Et quoniam horum virorum nomina primum hoc in loco

occurrunt, ac postea non uno in loco nova eorundem fiet menties, qui viri sint, his quibus

id ignotum, paucis aperiendum. rg ambo

fuere

213쪽

192 Is TORIAE QUAE E R. seere Scoti nam ita ex iis unus tantum superest Keillius Barclajus obiit diem. Georgius Teithus, religionis ante resormatae, studiosus erat Philosophiae ac Theologiae in quibus studiis tantum proficiebat, ut primum artium liberalium magister renuntiaretur, ac cumprimis haberetur bonus mathematicus , deinde vero in quadam

nobili familia sacellanus seu verbi divini minister

cooptaretur. Quirin autem semper novi aliquid inquirendi discendique desiderio duceretur , cincideret in hos novissimos sectatores, brevi illorum amplectitur doctrinam ad primos pervenit cultores Mantistites illorum sacrorum. Hic post varios labores , Multos erroresin anfractus itinerum , tandem abiit in Americae regionem, quam ab illius possessore vocant Pen-

sylvaniam , atque illic in suorum ecclesia seliola Latina Philadelphiensi doctoris munus

adit Robertus Barci us fui nobilis Scotus, filius

Davidis Barclaji, illius viri, cujus libro praece

dente extremo mentionem feci. Eum pater miserat Parisiorum ad urbena atque omnis Galliae caput Lutetiam, ut inter nobili genere natos se pari dignitate disciplinaque exerceret. Erat autem filio huic ea in urbe avunculus , praepositus collegio cotorum papali. Ad quem cum Baris clajus suum applicaret animum, brevi e Reforisinato fit pontificius. Quo cognito pater illum revocat domum, atque ut ipse interea temporis

factus erat Quaherus , etiam filium studet in eandem religionem inducere. Is cum patri in trulla

214쪽

non multo post accederet ad coetim quendam

Quakerorum, repente totus permovetur , t

tuique fit illarum partium, annum agens aetatis decimum octavum , atque exinde magna suae vitae parte veluti legati uaherorum de maximis illorum rebus munere iunctus est. Fertur

hujus quoque prosapiae ipsuisque seriei suisse Johannem Barclajum, illum scriptorem heroicum atque satyricum , cujus satis .est nomen nominasse. Scripsia Keillius Anglice multa opuscula, in quibus has illas suorum doctrinae partes principales, quas Foxus walii nondum satis distincte conceperant , neque tam concinne ac perite proposuerant, clare docet, explicat, adstruit , vindicat ab objectionibus, exceptionibus adversariorum quas deinde reliqui omnes Quakeri avide arripuerunt, ascisci atque ascribi in dogmata Quaherorum voluerunt, exceptis duobus tribusve articulis , quos ei ut ejus proprios reliquerunt. Sane ita quidem is rudimenta illa de semine ac lumine interno , de revelatione immediata, de Christi Jesu aeterna divinai spirituali filiatione sic loquuntur omnes Theologi , non solum traheri, quoties Latina verba desidiunt in humanitate, illius ut seminis ac luminis praesentia, seu existentia , .manifestationes omni operatione in hominibus, usque adhuc aut abdita , aut valde obscure tradita .primus omnium eruditius N do-

215쪽

HIs TORIAE QUA KER docuit .exornavit, absolvit. AEarclajus se contulit ad scribendum longo intervallo post Kei-thum. Et exiit tandem ab eo opus satis magnum, scriptum Latine, cui nomen, Theologiae vere Christianae pologia, Carolo II magnae Britanniae regi oblata , liber valde laudatus ab iis

hominibus,m pervulgatus inter omnes curio

sos scriptorum illorum hominum, de quo libro alias specialiter dicam i Adeo doctrina ac religio Quakerorum suum Angliae ortum atque incrementum, Scottae complementum persectionemque debet. Jam in hoc regno Scottae his Qualieris, maximeque Keillio erant compluria certamina cum suis popularibus Presbyte .rianis, de causis suae secessionis ac diremptus ab

iis ecclesiis, cum quibus ad hoc tempus firmissime jungebantur de novis articulis fidei, quos dicebantur antiqui illis professoribus obtrudere, idque colloquendo, disputando, scribendo, unde enati Keillio illi libri, in quibus singula quae ipsi objiciebantur, cogitate examinando, ruminando saepius ac sicut recoquendo omnia, quae ante ediderat, aut erat locutus, eam protulit formamin dispositionem meditationum, qua memoravi. 9 Praeterea hic hi homines sensim se moderatius gerere, atque suis rusticitatibus Mincceptis audacioribus, odii&multorum malorum incitamentis', abstinere, atque ita paulatim suorum adversariorum conspectu assuefacti tutius vivere, atque etiam augescere incipiebant. Tardissime res procedebant

216쪽

suum fructum ac laudem in promovenda doctri'm ac religione capiebant ex institutis ac mori bus suorum amicorum in Anglia ac Scotia. Α que ita ab hoc tempore horum Quakerorum&1ectae conformatio is consummatio doctrinaeae fidei extitit. Cui illud videtur addendum. Cum magnum ad copulationem animorum sit vinculum is aptum symbolum consociationis communionisque, communis confisio omnium,hocaeithus quodam tempore proponebat, rena fore utilissimam, si nomine totius nationis Qua-kerorum ab lectis eximiis viris , sententiis verbisque dilucidis libellus talis, qui totius doctrinae ac fidei esset breviarium ac consessio publica, conseriberetur, atque idem subscriberetur ab omnibus, singulis in suis ecclesiis, qui sedemum in societatem Quakerorum receperant, aut porro ad eam adjungerent. Verum non

placuit amicis consilium hoc, ob eam causam, quod existimabant esse rem ejusmodi ab una parte

nimiam inter pares autoritatem, a parte altera autoramentum in libero negotio servitutis,

d omnino cautionem esse ne quod ad se veniaenaalum, ad quod effugiendum cuncti hactenus se inter se congregaran conjunctissime iuxta ac liberrime vivebant. Caeterum ut revertar ad primordia regis Caroli ejus nominis secundi, ac horum hominum facta atque eventa a capite arcessam , videbantur sane hujus regis imperio studia ac conatus, sicu aliorum sectav et torum

217쪽

19s Hrs TORIAE FATER. torum ac dissidentium a religione publica, ita

Quakerorum , si non ex ipsoruna sententia attamen melius cessura, idque propter indolem regis facilitatis atque indulgentiae. Praeterea videbatur is rex, ipse cum suis omnibus tanto

tempore tantas ac tam varias injurias ac calamitates passus , adeoque memor sortis ac conditionis humanae , quam optimo magiitro uiuerat doctus , hisce hominibus saltem otium a tam molestis negotiis, quae habuerant semper, praestiturus. Huc accedebat, quod rex temporare illo, quo agebatur in Pariemento de ipso re vocando in regnum , is quo ipse rex agebat: Bredae in aula Principis Arausionensis, sui e sorore nepotis, ex ea urbe ultro perossiciose peramanter perscripserat ad idem regni supremum concilium,is insuper ad civitatem Lon dinensem , se daturum ac conserνaturum libertarum conscientiarum atque opinionum in religione, qua- tenvi absque ruptura fure publica tranquillitatis. o

Quam rem rex postquam solenniter erat inauguratus in regnum , denuo declarabat. Quare

Quakeri in reductione regis maximam spem de suis rebus positam habebant. Denique quum

principatu imperii regis quidam e Quakeris,

pleni animi boni adversus regem , lonae opi nionis benevolentiae erga se regis , regem adi rent, regis gratiam & auxilium atque opem contra hostium injuriam ac crudelitatem pete rent, rex iis hoc totum quod cupiebant concedebat. Neque uubium erat, quin ille illud sua v i

218쪽

agere eos suo modo ac more, Metiam convenire ad obeundam suam religionem, sinebar; sic quoque interdum promittebat, se imposterum non modo non obfututum, at etiam profuturum ipsorum libertati. Itaque illi homines

ab ipso principio hujus mutationis impelli impigre in suis exercitiis ciebus in rem communem pergebant, neque id clam suos adversarios, at palam in eorumque conspectu , veluti non tacito, verum expressis consensu aut etiam manda- eo regis. Verumenimvero quantum haec res tota longe aliter cecidit, atque eventus illorum hominum spem atque opinionem omnem fefellit, haut diu post patuit. Imo vero quasi rescriptum hoc nomen ac potestas regis non ad horum hominum libertatem aut levamen valuisset, sed ad oppressionem ac perniciem, ita et ana a prima constitutione Pariementi de regis restitutione, toto intervallo quoad rex se ad rcgni administrationem applicabat, illi, qui se inaveris oppo

nebant , inter ansas , quas captabant ad eos homines reprehendendum capiendumque edi- mim illud nomenquein dignitatem regis verte bant in hominum horum infestationem atqueexitium. Itaque quoties illi conveniebant ad sua excrcula sacra , apprehensi abductique ut perturbatores pacis, , licet tantillum non haberent, quod ullam offensionem facere posset, ut qui armati instar hostium ac sicariotum se invicem, alios pacatos , ad rebellionem N ac

219쪽

ac vim communi inferendam incitarent. Dicam

his qui minus norunt quid apud Anglos sit juramentum delitatis, quod illi vocant Allegiance. Id post detectam consurationem pulverariam, fabricatam ab antecedentibus religioneis ordinein amplitudine pontificiis in regem Iacobum, Qtotam regiam domum , cunctosque regni

proceres , a Jacobo rege sancitum se inter publica ordinum decreta relatum , tale erat,

quo scilicet illi papistae, qui Papam multo mallent quam regem regni supremum dominum, facile ad hujusmodi seriosas cibominandas

innominabiles inferias accurrerent , dignoscerentur, ut sic quemque Deus juvaret, uti is in sua conscientia gnosceret profiteretur ac testaretur, papam nullam habere potestatem, gem deponendi, aut excitandi subditos in re gem , atque ut idem regi omnem obedientiam ac fidelitatem praestaret, .machinationibus

omnibus contra regiam autoritatem obviam iret.

Adhaec jam diu temporibus regum positum erat in usu juramentum quod appellantpriniat, Onditum olim a rege Henrico octavo, quo quis que testaretur , unum regem supremum gubem natorem esse hujus regni in omnibus rebus ac causis, tam in spiritualibus sive ecclesiasticis,quam in temporariis. Haec juramenta a principio huius novi regni opposita ab regiis viris Quakeris, proposita iis, cum deprehenderentur, ut his conceptis verbis urarent, quo videlicet quo animo essent erga regem , manifestum redde

rent.

220쪽

rent. Quum autem illi omne juramentum detrectirent quasi illicitum, non illud tantum de odio papae, ac suo erga regem astectes, interim semper parati essent, verbis apertis minimeque dubiis, vere, coram&in praesentia Dei, affrinare, se eos esse , qui papam eamque ecclesiam, illorum hominum potestatein, Ho-gmata fastus cistus adversus reges cane peius langue sugiant, & tales esse, ut rex anullis hominibus quam a se minus incommodia noxae metuere, ac plus amoris Mobedientiae

studii, velut erga suum legitimum regem, de siderare posset, paratos esse se, si in his fidem

fallant, subire illas poenas , quas subeunt ii, qui, ubi conceptis verbis uraverunt, juramentum rumpunt, nihilominus illis semper juramentum hoc objectum, tanquam laqueus inexplicabilis, quo qui captare volebant, irretitos

tenebant. Nam sive juramentum hoc prorsus defugerent, sive cum exceptione hac, ut suam de eo, aut de re ipsa sententiam expromerent, ac verba mittentes, de fidelitate sancte promit tere vellent, atque id etiam sua manu seu scriptura obsignare non recusarent, illi continuo

habiti vel malae, vel dubiae ac sublestae erga regem fidei, orbatique omni patrocinio ac defentione, quae a rege ad eos potuisset venire. Jam buc illud accedebat, cum illi, quibus e decuis manis agris atque fructibus sua pro opera stipendia decreta erant, inprimisque emptores

SEARCH

MENU NAVIGATION