Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

igo Is TOR LAE QUA KER. Quem virum tamen nos aliquot annis post , quum in comitatu viri illustris inviseremus adluinc virum detentum tunc in quadam arce inprovintia Devoniae, non adeo alienum a secta Quakerorum cisiiusmodi hominum deprehendimus Scripserant adversus Qua heros atque ediderant suos libros ac libellos usque in hoc tempus omne virorum genus, doctique cindoeti. Hos omnes, numero centum&quindecim, Oxus anno quinquagesimo nono colligebat in unum,is uno libro ordine, partim refutabat, partim, ut quidam non valde serio erant

scripti , vicissit eludebat. Eodem tempore Quakeri edebant libellum, in quo libello reserebant, quid singuli ministri ecclesia rum publicarum per totam Angliam in singulos suae societatis homines commisissent, quemadmodum

ipsi suas manus illis injecissent, express uniuscujusque nomines cognomine. Quo tempore G. Mon ius supremus praefectus militiae Britanniarum finem huic molestia adferebat edici o hoc, ne quis uakeros ulla injuria assiceret, si illi nihil mali facerent adversus rem publicam. Dixi de hominum horum insecutionibus4 afflictationibus in Anglia, ac protuli varia uniuscujusque de ipsorum infestationibus generis exempla. Jam in Scotia hi Quakeri, uti hic ubicunque essent , se ostendebant esses, in publicis hominum congressibus inseris, intemplis,&in templis aut ante, aut inter , aut post solennes conciones ac preces, saepe valde erant importuni

202쪽

L I a giportuni ac molesti, neque solum confundebant dicentes audientesque , atque ita non satis habebant , se inter se congregare ad suam exercendam religionem, ita totiens quotiens capiebantur culpam deprehensam non deprecabantur, iisdem modis atque in Anglia excipiebantur, multis, carceribus, flagris, exiliis id singulare ac mirum in regione ac gente hac. Gla uti in Synodo generali conscribebatur cx, ne ullus ouakerus ab ullo Reformatae ecclesiae

membro aleretur sustentareturque., ut nemo quicquam cum illis commercii haberet , aut eorum pro se labore atque opera uteretur, vel iis suum laborem atque operam impenderet, nisi poenam excommunicationis vellet incurrere, ut hoc pacto miseri homines aut alias, ac incertas sedes quaerere, aut in summa inopia languere cogerentur. Qua lege, quam uakeri clamitabant nequaquam Christiana rationes, at ritu harbarico incitata crudelitate conltituta mille, cum res illorum mortalium in extremum viderentur adducti periculum , illi nihilominus ita dissicultates has eluctabantur, ut etiam quotidie magis imagisque augescerent. Neque silentio transeundum, transitisse quoque tempore hoc ad Quakeros duos viros illos, Johannem SNinton-num, Davide Barclajum, qui quod ambo primum inter Scotos omnes , dein inter Qua- heros, admodum suere clari ac celebres, neque id possum praeterire, quin heiciarum per con sistam. Erat Johannei Smmmus genere pra-Μ stanti

203쪽

stanti ac inprimis bene de re publica merito,

suum nomen hoc gerens a loco cujus erat dominus Quum rex Carolus II sugatus ab Anglis, a Scotis reciperetur coronareturque, postquam videlicet sancte adjurasset, se conventum Scotorum ecclesiasticum conservaturum, Ninia tonnus hic membrum erat concilii generalis ecclesiarum , citem Parte menti Scottae. Cum vero rex suam deinde fidem mutaret,isiunctionem ac regimen episcoporum conaretur intro

ducere, atque jam utraque gens bello inter se intestino ac fatali flagraret, mi Pariemento patres conscripti deliberarent , quid de rege facerent , inintonnus se ejus sententia dicebat esse, ut ab amicitia regis recederent, concordiam ac pacem inirent cum Anglis. Qua oratione Swintonnus videns se cunctorum animos perquam of ndisse, ac sibi metuens, sese

senatu subducit , fugitque festine ad suam pos

sessionem rurestrem, quam habebat non procul confinibus Angliae, astu facit, ut incidat in militum Anglorum manus. Hi ducunt Londinum. Superantibus Scotos Anglis Anglorum proceres virum, suae ecclesiae ac patriae fidelem, cum aliis pileficiunt rerum Scottae rectioni. Dum autem Staintonnus moratur Londini, etiam cum Qualieris notitiam ac familiaritatem , ac post societatem contrahit. Reducto restitutoque rege, Wintonnus, qui tum erat Londini, etsi non erat nescius, quantopere rex sibi insensus esset, tamen Londini remanet, fretus sua con- scientia,

204쪽

LIB Ε I. assscientia , quod nullo erga regem odio privato

rei communis susceptum munus explevisset. Illic rex jubet eum capi abduci in Scottam, eo fine , ut poenam mortis luat. Productus ad Pariementum, data sui defendendi copia, ita suam causam agit, atque cuncti senatus iram ac serociam sua eloquentia frangit, ut ipsum noxae capitis eximant, ac solum arcem Edenburgi loco custodiae habitandam decernant. Qua in cullodia mansit aliquot annos. David Ba=clajus sui nobilis Scotus, ex antiquo millustri stem mate Barhelejorum, de quibus non solum ill rum virorum de se ipsorum oratio, verum etiam aliorum de iis asseveratio est , eos non modo

adeo nobili magnaquein vetere progenie suilla, sed etiam ipsum regem cognatione attiugere. Hic suam habens nobilitatem non velamentu Pinertiae atque otii a labore, sed fomitem Mincitamentum industriae ac virtutis , cum se a pueritia ingenuarum artium ac disciplinarum exercitationi dedisset , atque in rebus suae patriae dubiis suis studiis locum non reperiret , abiit

militatum in Germaniam , atque in Suecolum exercitu statim primi ordinis centurio, mox tri- Dunus legionis evadit Postea vero quam Αnsi suum in Scotiam imperium propagavissent, ipse redit in patriam, eique regendae cum Saeth- tonno aliisque optimatibus praeficitur , arcessiturque Londinum, uti in artemento seriendo stabiliendoque foederi utriusque regni interesset. Postmoduui, ubi Carolus restitutus regno, in m arce

205쪽

18 HIs TORI E QU AK t. arce Edenburgi socius datus captivitatis suo veteri amico SKintonno, non multo post ejusdem se Quakerorum sectae comitem Sinintonno dedit. mi David Barclajus pater Roberti Bar-claji, illius in tanta scriptorum Quakerorum turba Latini, dii non unius, at memoratissimi. Inmbernia antecursores Bomi atque Burrougius mandato Henrici Cromaeelli, Deputati itatum Angli vocabant quem alias vocant proregem hCorcagia navi erant remissi in Angliam. Et eum post illorum discessum Amsus ea in urbe id munus suscepisset , is ibidem conjicitur in

carcerem unde liberatus , cum in publico templo palam in concionatorem esset locutus, iterum in eundem locum compingitur. Equo loco quum ad tribunum militiae eundemque gubernatorem istius urbis Henricum Ingoisbaeum,ajus erat miles, scriberet, defensionis rationem viamque libertatis tentaret, ipse quidem coram adductus est, verum confestim ac sine mora , in conspectu omnium, militari inter nonnullos consuetudine , ipsius tribuni manibus,

propterea quod ante alios ab ejusmodi conatu debuisset prohibere , quam ipse committere,

ita arripiebatur trudebaturque, ut mitteret sanguinem, ac tunc recondebatur in pristinum carcerem, religatus collo ac pedibus. Caeterum cum plures e commilitonibus inest, item milites alii , paulatim ad eandem sectam Quah

rorum transirent, eorum plurimi quasi inito consilio ac opera constituta, perpetim in concioni-

206쪽

bus publicis docentibus, autorantibus, veri terloquebantur , vel intremiscebant, vel alia quid ineptum ac frivolum ostentabant. Id ex .emplum sequebantur multi alii, cum mares , tum sceminae. Quare identidem alii post alios multati pecunia , pulsi in carceres , locis in

quibus agebant expulsi, quidam flagris severe,

severissime milites , caesi, donec anno sexto&quinquagesimo gubernator Ingoisbaeus omnibus edicit, ne aliquis quem hominem Quakerum recipiat intra suos parietes, indicta poena, uti, si quis contra faceret, privaretur civitate Frustra. Sic quidam sugati. Sed Ic tamen numerus illorum accrescebat. Et sic sensim suos coetus agebant. Mittebantur qui aedes stringebant, iunctos disturbabant. Alii multis, alii exilio condemnati. Atqui hi nihilominus etiam atque etiam augescebant. Id accidit Limerici, id Corcagiae, id Watersordiae, Κingsalae, Bandonii, aliisque in locis. Atque ita quidem secta haec Quakerorum circa suum ortum ac progressum temporibus rei' Britannicae sub duobus protectoribus Cromwellis lu- stata cum magna afflictione suorum inimicorum, in aximo diterimine suae gentis ac religionis.

207쪽

HISTORI AE

LIBER SECUNDUS

Argumentum Libri.

Qua erorum sudium cum adrentu regu Caroli. G. Tetthus R. Barci us. ya erorum de rege les inanis 3uramentum fidelitatis laqueus inexplicabili his hominibus. Item decima. Ergastulariorum in eos seritia. Exempla Regis o magnatum qualis erga eos assectus. Foxi juniori epi'ο-la ad regem. Foxi liber Polyglorius de pronomiane Tu. Edicta varia adpersus qua eros. Hineraria afflictio. Mortui in carceribus Hubberthornus. Burro ius, Bomil. Susticio pana, Qua- heros Papi mum fovere Persecuti Londini Priapilla Μοθωa casus sua erorum exequia Col-ssiten i persecutio. Co ilium de transducendis

208쪽

sua eris in insulas Americanag. Acta de eo in variis comitiis. Damnatorum poena hac varii mirabiles casus, even s. Forum ecclesiasticum. . De excommunicato capiendo institutum Severa exempla propter negatas decimas Fisheri in camcere obitus. Fox triennis capti pilas. Cujusdam

sua eri raticinium de incendio Londini. Qua --rorum in Scotia atque Hibernia Uictio. Setthide Christo in homine doctrina Helmondi de ani marum revolutione, rejecta a qua erv. viij. Penni accessio ad sua fros has copiosa descriptis. Ejusdem fingulare dogma de tolerantia, segionum omnium uua erorum flatu ecclesastiacus ordo ministrorum, Ministrorum inter se congressiones Synodi Liturgia seu exercitia sacra. Diem dominicam ut observant. . Illorum querela de studio theologico Protestantium Delinguarum ac philosophia notitia opinio. De salario ministrorum perbi. qua apud eos ministrorum vocatio.

Disciplina illorum Solennitas in contrahendis matrimoniis Tetthi captivitas Penni captipitas Londini Salomonis Eccles nova ineptia ac dementia in diversis locis. Foximatrimonium Magna per 'secutio uua erorum per ullam , summa cummitate conjuncta Grenii casus Pennus denuo, cum eoque Madus, traditi Londini in custodium. actio in eos forensis oratio Penni ad judices. Gravis persecutio in Sustrionia. Notabilis ardor hominum in suis celebrandis coetibus Brevis perinsecutionis tranquillitas. G. Foxus transit in m

ricam Anglicanum. Ejus captipitia in nurnia

acta

209쪽

i88 His TORIAE MILAEER. acta eo tempore. Scribit varias ρι stolas, magis veros quam utiliter. Colloquium inter uua eis ros Baptistaό. R. Barciri apologia Chri liana Theologia νarie excepta. Quietistarum se uua- herorum collatio. Multiplex ualarorum persecutio in Anglia In Scotia oppugnatio. Cuncta Opprobria in doctrinam ac vitam Qua erorum. Persecutio Bristolliensis Londinensis. Qua erorum

res seu rege Pacobo. G. Penni erga sua eros diligentia. Res Qua erorum sub rege Guiljelmo.

Penni casus. Immunitas ct libertas data uua- eris a Pariemento Penninopicasius. Foxi obitus.

us liber ingens ab eo conscriptas. Descriptio Axi Muabrorum permagnum inter se digidium. Illorum presens flatus. Eduxi Quakerorum historiam intempus regis Caroli II. Cujus regis imperio, inuidem initio principatus, ut magna mutatio accidit, non

solum in statu politico , abrogato ac sublato emedio quicquid regiae potestati ac decori obstiterat, aut poterat etiamdum offendere, sed etiam in constitutione ecclesiastica , sublata a qualitate conjunctioneque, quae inter fratres&sociosin discipulos Christi debebat esse , dum regimen ad paucos, atque idem sere ad regium accederet, ita inter eos, quibus non nomen&autoritas splendor regis displicebant, verum

conversio illa ccclesiastica , non parva commoritio extitit, non levis cura ac diligentia , non modo

210쪽

ordines tuerentur, neve aliunde aliquid detrimenti acciperent, at quoque ut eadem omnia, quibus assueverant, magis ab adversariorum in vidi vindicarent is confirmarent , expolirent, ciliis commendarent. Itaque etiam studium cincceptum hoc videre erat inter cunctos , qui cum ab istho fastigio religionis, tum ab ipsa religione publica , discedebant. Atqui pari modo Georgius Oxus, is ipsius collegae, omnes de gregalibus illis , quisque pro loco gradu cujusque , diligenter ac gnaviter in haec negotia incumbebant. QuamObrem Foxus quidem modo solito in Anglia pergebat, peregrinando, suos visitando, concionando inter eos , at non item in publicarum ecclesiarum templis, in foris, inviis sermocinando , atque illic homines commovendo. Et cum antea multa cupidius quam felicius incceptasset, dehinc diligenter animadvertebat, quibus se locis ac personis committeret, quibus caveret, & quum deprehenderet, esse qui

ipsi insidiabantur,is cogitabant rapere in carcerem , jam properabat evadere. in suis quoque libellisis epistolis suos monebat, uti

Omnes aeque studerent a conniterentur , ne quid contra autoritatem regis ac commun is facerent, neve quicquam vitare quod possent admitterent. Ἀdhaec pergebat Oxus scribere multa, etiam contra adversarios, sed ita ut non

tam quid sentiret, verum quid, quo loco

scriberet

SEARCH

MENU NAVIGATION