Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

melleas , debebant clericis , non exhiberent. Quam rem quakeri illos ut praecipuam suam crlamitatem accipereajebant, capere uti scom male hoc utebantur veluti clerum, sive sui

favi scelusque putreditaem atque interitum. Ita namque illi plerumque, ut in gestibus, ita in sermonibus ac scriptis suas quoque argutias proserebant amaras. Haec data uakeris libertas, antequam hac excommunicatione aut punitione

in eos ageretur , ut liceret apud piscopos ac magistratus suorum factorum lationes reddere. Verum cum illis nulla per se, at tantum per procuratores agendi potestas daretur, atque ob

id certo sumptu opus esset, Milli hoc fugerent,

rati, vel si res bene cederet, se solum summutaturos nummos pro nummis , sin judicium in se daretur damnatorium, fore, ut ibi sumptibus sumptus accederent , tum etiam cum iis nulla

fides haberetur absque juramento, quod juramentum, ut saepe visum, illi similiter refugiebant, de prae quo effugiendo illi parati erant omnia pati, hinc nemo comparebat. Sic nulli gratia facta. Sed neque his habita venia, qui

se morbis detineri, ac proinde vadatos, ut se expedirent, adesse nequire renuntiabant, ejusmodi accepto morbo , ut morbo politico , sive vano fictoque solito detrectantibus. Sic alii post alios damnati, abjecti, nexi, locupletiores, tenuiores, urbici, rustici, hi inprimis, quidam ob debituna exile, non decem, non sex

282쪽

nullimum argenteorum, quos vocant denarios.

Quam summam Qualieri, etiam qui plus pollebant, dare recusabant , non quod adeo parcia tenaces erant, sed quod ne tantillum jure ad eos petitores venire autumabant; quam illi petitores hautquaquam ulli volebant condonare, neque vel tantillum cupiebant deduceres, quo cunctis metum injicerent, neque cuiquam imitandi ac subsequendi exemplum, atque minimam

ansam contumaciae, praeberent. Sic homines conjecti in carceres. Interea actores pro eo, quod sibi deberi perhibebant, tantum repetere, attrahere, suas auferre domos, nonnulli, undecunque poterant , ex illorum casis auguriis magris, in foenicesio, in messe, in collectu one fructuum caeterorum , in mellatione , de equisis vaccis semilibus torreis cellisque, ut facile cum sorte impendium, cum impendio

etiam anatocismum reciperent, ac nihil fere ex navorum hominum diligentiain labore& sudore parcimonia , e tota possessione atque ex omni commeatu , illorum hominum familia relinquerent. Quare cum omnes tantis animis, tantis cervicibus erant, ut nil pro sua causa ferre dubitarent, quidam coniecti in communes carceres,quidam in robora,quidam in puteos foetidos ac graves, in quibus ne canes quidem durare possent, coactique ad arbitrium illorum locorum custodum vivere,, quibuscunque , mediastinis abjectissimis servis, ludibrio esse , quidam conditi inter homines , in omnibus vitiis ac sac

283쪽

D I IL 63noribus versatos, jam dignis mactatos poenis, qui ne nunc quidem quiescere atque a suis flagitiis desistere poterant, homines miseros etiam novis miseriis assiciebant , ad postremum quidam remotissime a suis conjugibus ac liberis, iisque omnibus , qui quoquan modo auxilium aut solatium adserre possent. Quae sola res aliquibus inter eos, ejusdem lecti ac familia consortibus, morte ex aegritudine constitit. Sane e

captivis plures foetores, aliis incommodis, dolore , morbis defatigati atque oppressi, cutis ac rebus humanis exempti. Quod aliquibus brevi accidit, aliquibus aliquanto interjecto tempore, nonnullis, quibus major animi virtus ac firmiores vires

corporis, post annos bene multos. Fuere qui intercessione ac precibus ambitiosis amicorum apud magistratus, lorum delinitione ac commiseratione, liberati levatique, denuo, non ob nova at vetera debita, aut non propter pinsentis sed anteactae vitae offensam , reconditi post breve exiguumque tempus in pristinum locum ac statum, tam diu retenti, quoad fato concedebant. Haec

Quakeri aliquot annos post plana faciebant omnia scriptis publicis , etiam Regi ac Pariemento exhibitis. Ego e magna copia, dum illi viri

Omne percurrunt provintias, medim singula nomina illorum hominum singulorum , quibus ea mala acciderunt, duobus exenapiis memoratis iis scriptoribus contentus ero, proferam tertium, nescio quamobrem ab illis auctoribus praeterniissum , certe , non ab iis annotatum.

284쪽

α6 HISTORIAE QUA KER.& tamen si ullum , notatu dignum. Incidit scillae horum exemplorum initium in hunc annum sexagesimum quartum. Faber erat serrarius , tenuioris conditionis , in quodam pago

Namtonia. Nomen Thomas Penorum. Is datus in communem carcerem Wintoniae , edicto de excommunicato capiendo , illam ob causam, quod denarios tres in reparationem templi nollet expendere,, cum sic tamen in ea pertinacia persisteret, tam diu retentus, donec exacto

spatio triennii, alterius anni dimidio eo in loco obit Thonius Ren iis , agricola in pago provintia Oxoniensis, propter decimas, quas ipsi persolvere dissicile erat, simili edicto de E C.

conditus in carcerem provintiae. Interim vero dum ille haeret captivus , celesiali es equos ab ejus domo avertit multo pretio majores. Hic manebat in carcere sex annosin dimidium, actum moritur. Tertium exemplum hoc est, quod quia caeterorum omnium quasi imago in uno complexio est, breviteris consummate tradam. Est in provintia Bercheria parce cia seu

vicus richinellensis Illic habitabat Thomas DoUOn sua rusticatione, suisque , quas inde sensim ac moderate erat adeptus, copiolis&se familiam honeste sustentans. Is decimas

solvere negat, non quod ei tanta re numariae esset parcimonia, verum quod propter conscientiam nollet. Itaque adulphus ini flerus redemptor decimaruita dudum viri bonis inhians, quaerens qui aliis, ne simile quid committerent,

285쪽

LIBER I. terrori esse posset, virum facit ut in carcerem detrudatur, atque illic suae audaciae poenam luat habdomadas quindecim tum e tempore, quo tempore Dobson inhabitabat carcerem, tum reliquo tempore sequenti quam Dobson suam domum regressus erat, tantum rapina, facta ex sua voluntate, e rustici equis, Qvaccis , caliis possessionibus , numerum pecuniae aufert. subjectis bonis praeconio ac venditis , ut nouabiret a quadraginta pondo stertingianis. Deinde annis sextois septimo supra sexagesimum, et , neque tunc quicquam pensitanti, eripit cantherium is quatuor vaccas is quicquid porro ipsi erat gregis, terrestrium, volucrium, aquatilium animalium,is omnem supellectilem, ipsos lectulos & grabatos, atque ita evertit exinanit, ut parum superesset, quo ipse sui vestirentur. Cum vero hanc paupertatem vel egestatem vix esset eluctatus , nactus duas vacculas , atque eo lacte caseo cum pane, sine alio opsonio se suosque alens, ibi loci parochus seu minister ecclesiae, cujus nomen malo

taciturnitate celare, suo excommunicationis a

mine ac supplicio virum insequitur, atque an tu messicit, non solum, ut ipsi iterum paululum hoc, quod habebat, quod pauperibus hominiabus suppeditabat alvidium ad vestitum, eruperetur, sed etiam ut ita nudus denuo in car- ςerem propclleretur. Accidit hoc eodem anno, a quo anno usque ad annum septuagesimum se cundum manet inclusus. Eo anno mandato

286쪽

166 Is TORIAE QUATER gis liberatus ac dimissus, cum jam e suo agello rursus fructum quendam caperet , imo agriculatura ei paulatim bene prospereque procederet, ille idem, quem superius nominavi , decumarum emptor, sane haut malus praediator atque exactor, sed melioritaedator ac divisor, utpote ita in ea disciplina institutus , ut nullum jus humanitatis respiceret, rursus hominem aggreditur, hoc totum, quod possidet, adimit, usque eo, ut summa eorum, quae ad hoc tentia pus ei surripuerat, bonorum rediret jam adpretium stertingiorum pondo septuaginta octo, qui nostri floreni sunt octingentis quinquagenta Octo. Praeterea ut ostenderet, se prorsus abonini humanitate relictum esse , anno septuagesimo quinto iterum curat, homo ut conjiciatur in carcerem inter homines distatutos ac perditos fures, praeter istud flagitium, etiam lupanarium turpitudine infames, atque istiusmodi exulcerationibus papulis ardentibus etiam-duin foetentes membris omnibus aegrosi languidos Ubi tamen obsoni hactenus id solatii erat, quod etiam de sua societate homines reperiebat, scilicet huc propter conssimile delictum conjectos ac nexos. Factum autem quum antis ex ista teterrima faece ista lue impura com- 'putruisset atque exiisset, ut pilos carceris, nul- ii mortalium morum pravitate, immanitate cedens, atque ita inter homines agens , ut ei sta anima data eis videretur , uti tormentum esset hominibus, strame in , in quo is homoe

287쪽

mortuus, ad extremum halitum, e contagioso illo morbo cubaverat, comportaret in unum iulum locum, in quo obson tum cum flagitio sis iis , tum cum suae sodalitatis hominibus servabatur, atque illic igne combureret, singulari odioin ira in Quakeros , qua perpetuo urebatur. Unde tanta exhalatio , tanta graveolentia, ut Quakeri in acrem difficillimumque mor- tum inciderent , e quidam in spatio brevi momte exspirarent. moeson convaluit, ac permanens in eodem loco anno septuagesimo septimo mensis Maj ultimo placide obdorinivit. Ita ergo Quaveri suorum fratrum vicem dolentes, ωhatum rerum omnium sibi omnibus casus extis escentes, neque suas animorum artiuationes retineres, neque non uti sua linguae ac calam libertate ac queri ubsque & lamentari, scribere publice , videri amis palam conspici, qui illi Euangelici sint, Resormati, &Protestantes , qui olim tant9pere persecutionibus occlamitaverunt, soli Deo suae religionis ac conscientiae reddendam rationem esse pertenderunt, cum illos ita cum suis popularibus videre sit contendere de iisdem rebus , latuere armis carnalibus is sic ipsos prosternere , ipsorum quidem vitae parcere , at interim morte duriora mala infligere sic alio nomine eandem, quae quondam fuerat, tyrannidem venire.

Narrant Qua heri, scribunt quoque nonnulli annalium confectores, anno sexagesimo quinto, in funesta urbis Londinensis to usque illius tra-

288쪽

a68 His Tonet AE FATER.ctus peste, quosdam episcopos regem hortatos fuisse , jam liberius monuisse, demereret sibi suoque populo divinam gratiam atque opem, per id, ut seque populumque petie illa Quakerorum Maliorum fanaticorum liberaret, eosque ut catharmata ac piacula e suis terris ejiceret. Sed non tulit haec moderatio regis, qui ut hisce hominibus adeo subvenire opitularique nol hat, ita tantam in eos inhumanitatem feritatemque exercere non volebat. Itaque placuit non ultra quam solitum supplicium agere. Hic annus, qui multas regiones depopulabatur, plurimis, cum Quakeris, tum inimicis Quakerorum glebam in os injiciebat, etiam emortualis fuit Samueli libero , de cujus tantopere celebrata inter Quakeros doctrina, cingenio, csecundo ac polito scribendi genere, antehac dixi. Et is excessit e vita in carcere. Ejus mortem Quakeri valde deflebant , propterea quod tantum tam peritum nitidumque suae religionis doctorem a defensorem amiserant gaudebantque in sinu illi illorum ad Vestiati de

praecones verbi, e quorum caetu non tantum,

sed etiam collegi Hsherus prodierat , ideo quod ille vir, ut imbutus eadem doctrina, sunt tus eodem munere , versatusque in ipsorum scriptis institutis&consiliis Madministratione ecclesiastica, ipsis prae aliis magnum negotium exhibuerat , illos illorum ipsorum argumeniis de dictis factisque multum vexaverat. Cum

289쪽

et a II. fluens laude inter Quaheros, his hominibus decedebat, non vita, sed vitae statione ac societa te. Hic si natu ollandus, ortu Angliis postquam transmigrans in Angliam studia hi alosophica QTheologica absolverat in Acade mi Cantabrigiensi , ea quae ut mater integritatis gloriatur antiquitus, se nunquam alumnos habuisse qui de religione male sensissent, factus minister ecclesiae in oppido Villa Faustini, ordinatus ab Episcopo Norvicensi Raὶ noldo, cum munere hoc non diu erat lanctus, desciscit adserum Quakerorum, tunc, cum se suosque maxime ab eo hominum genere conatur iam nire Virgo erat Qua hera magni nominis a coniscionandi peritia Messicacia, ad quam ingens rat cursus hominum. Cognito hanc habituram concionem hic praeco locum adit, indutus suo amictu ossiciali, eo fines, di suo sermone impediat , ut ne aliqui e suis auditoribus illius

virginis oratione seducantur. Ubi vero Coughenus eam audit sermocinantem, ita suo animo toto movetur accenditur, ut non solum se hominum doctrinae ac religioni non opponar, sed etiam pro ea lentiat, cloquatur,4 stet eopse loco ac tempore , de abiens domum suum, nus ecclesiallicum deponat, transeatque in soci tatem Quakerorum , interque eos munus aggrediatur docendi , exinde iis valde carus de jucundus, honoratus. Idem tamen vir non

multo post repetens Hollandiam , t artemiolloquens cum ministro ecclesiae Anglieanar Eduataci

290쪽

1 o Hrs TORIAE QUAXE R. Eduardo Richardsono , rursus ita hujus viri oratione asscitur , ut a Q herorum laeta desciscat, seseque conserat Lugdunum , atque ib-lic animum adjungat ad studium medicinae. Quo peracto retro redit in Angliam Lis Londini

tractat artem hanc curandae valetudinis hominum, interim se omni hominum secta abstinens , donec abhinc triennium novam quandam doctrinae ac disciplinae rationem intendit

introducere, toties stultra a tot viris tentatam,

qua omnes undique Christiani in unam communem fidem consentiant is sese in pacificatio. ne religionum inter cunctos Christi nomen profitentes interponant Magnum ad hoc tempus silentium de Oxo fuerat, praeterquam inter junctos religione ac societate. Siquidem is ustque triennium captivus in carcere inhabitaverat parte dimidia altera in Lancastriensis , altera in Eboracensis comitatus castello , idque primum propter crebros coetus habitos, tum propter negatum, quotie de eo quaestio esset , u-I mentum fidelitatis. Illo toto tempore judices multa incomposite aspere atque injuriose in Oxum dicebant statuebantque. Habebat autem Foxus in primo loco aliquam consortem suae captivitatis Margaretam Fellam , quam postea tori participem habuit, qui ambo multum inter se capiebant fructus ossiciorum, quae solent homines conjuncti resigione amicitia a se invicem exspectare. Posteriori in loco Foxus dure&iuclementer tractatus, inclusus in fovea, plena

SEARCH

MENU NAVIGATION