장음표시 사용
31쪽
Io Is TORIAE SAXE R. horum quidem isti homines alterum indignum, alterum nequaquam putant ferendum. Nam
praeterquam quod illud nomen saepe injuriose datum sit illis setoribus, quos hi, qui siccavillantur, putant maxime honorandos ,
idem etiamdum alicubi detur his ipsis , qui id dant aliis, illi sic respondent : utique tale nomen cedere in dedecus ac probrum omnium Christianorum , utpote de quibus omnibus ipse Spiritus ait in Scriptura, eos astiari Spiritu Dei, cita amari debere docet , ut sine eo nemo Christi esse possit. Iam cum illi antiquiis recentiores Enthus astae, ita appellati, sibi solis arrogabant spiritum aliquem familiarem, contra sancti Spiritus dictamen, interdum ad turbas seditiones. bella ipsa prorumperent , hi homines , quo spiritu se dicunt agi, illum ficiunt communem omni-hus vere Christianis , adeo ab inferendona alo absunt , ut vel vim vi repellere recusent is ullam sui defensionem justam esse negent , nisi quae verbis suscipitur , atque
etiam irasci vetent. Etenim est hoc solenne omnibus , etiam qui omnino novam viam rationemque doctrinae ac vitae comminiscuntur, ut quamvis novissima sint, quae tradunt atque observant, tamen eadem velitatis jactent ab longa atque ultima antiquitate repetita prOpterea quod , etsi veritati nemo potest praescriberes, neque id bonitati praeriperes, ne,
ideo quod recens sit, si au landa , nihil
32쪽
L I I. II minus ea, quae antiquiora sunt, sere veriora ac meliora esse consueverunt, atque ea, quae in se incera ac recta sunt, a vetustate ac consuetudine sibi majorem laudem commendationemque mutuantui . Et hi Qualieri igitur
suum nomen 'uanquam de nomine parum sunt soliciti is doctrinam is religionem vivendique modum, & habere&auspicari se aia. firmant ab ipso Deo , quem sua ipsius loquia vocant. antiquum diebus, illi haec verbo divinitus edito , ac postmodum scripto a sanctis Dei viris, sive S. Scriptura, quae prima origo radix, norma omnis veritatis. Iam priscos patres appellant, ceu sensum illorum librorum , quos habemus sacros,
regales ac regulares, suo testimonio ac consensu referentes , atque eadem , quae hi ipsi homines velle se cum Scriptura sacra adstruunt, asserentes. Patres cum dico, sequor non horum, at nostrorum hominum consuetudinem
ac loquelam , quippe illi talia nomina hautquaquam admittunt. Per hos autem patres intelligunt potissimum eos, qui primo ac secundo seculo ab exitu Servatoris extiterunt. Ita enim volunt, intantum singulos e patri, bus magis incorrupte, integre eadem cum illis viris sanctis, qui nobis sacra illa volumi-mina reliquerunt, docuisse, inquantum aetate propius ad eosdem ecclesiae Christiana optimates accesserunt caeteroquinquanto plus recesserunt , tanto plus de eorum sinceritate
33쪽
xa a sui R IAE U A RAE R. imminutos fuisse, veluti aquae , quo longiore intervallo a sua scaturigine decurrunt, hoc lutulentiores solent fluere. Quocirca illos patres sive doctores , qui seculis insequentibus vixerunt , neque tantopere curant , multro id limi esse concedunta inulta in eorum scri
ptis i moribus reperiri , quae possunt justo ju
dicio, Nulla temeritate, sperni ac rejici, neque eos allegant , ni ubi credunt ad rem suam valde pertinere. Quamobrem cum illi quidem, quibus hi homines necdum sunt noti, aut suspecti invisive, eo passim illis nominibus novis atque ignominios invidiosisque solent denominare, eorum doctrinam adeo deformare, illi , quidem neces e sit, se, qui sint, distincte dicere, se ipsi vocant Christianas, Euangelicos, Apostolic. , Catholicos,
suam doctrinam ac religionem vitaeque rationeni praedicant, tanquam quas ipsemet D minus Jesus Christus suis Apostolis, Apostoli per Euangelium cunctis mortalibus annuntiaverunt , ac tenuerunt omnes fideles ac pii per omnia tempora, quos usus facit nominare Catholicos. mapropter, ipsi priores provocant ad Scripturam,is facile patiuntur dogmata sua cum doctrina illorum patrum qui illis pristinis tem poribus fuerunt, conserri, neque etiam defugiunt hoc , ut comparentur eum scriptis patrum consequentium Monetres , quoniam tantum dixi de horum hominum institutis, uti ad ea, quae dicta sunt, haec
34쪽
cturus sum homines sint is quae sit eorundem secta, quam usque eo sequuntur. Omnibus Christianis proponunt imitandam. Ergo hoc volunt, cum diu tanta doctrinae morumque corruptio omnes Christianos, doque eos etiam , qui cluent Protestantes, invasit, jam
tum ab ipsis temporibus postolorum incepisse operari postasiam , seu desectionem a doctrina, disciplina Apostolica, deinde magis ac magis increvisse, invaluisse autem ac diutino usu occalluisse seculo sexto vel septimo, ab eoque evapore perpetua assuetudine sic obduruisse, ut nulla tollendi spes superesset, permansisse in illo statu usque ad nostram vel patrum memoriam Tametsi inquiunt, omni interjecto tempore , pene post unumquodque
spatium centum annorum , unus aut alter extitit, qui contra illam defectionem vehementer disputavit declamavitque , verum absque ullo fructu is non sine omnimodo suo i commodo. Ad istum vero modum probane illos egregios viros, quos vocamus Reformatores,is de ipsorum studio atque conatu in
restauranda religione commemorant, ut excipiah hunc actum, quod magis falsitatem, ac
levitatem hominum everterint, quam veritatem , vitaeque gravitatem induxerint, aut has
virtutes ad pristinam claritatem nitoremque reduxerint, uti si quis demoliatur domum collapsam, neque sibi de nova habitatione prospiciat.
35쪽
x HIs TORI EAE A WE R. spiciat. Praeterea ita sentiunt de iis, qui in locum horum Reformatorum successetunt, eos, dum opinabantur se opus illud reformationis promovere, a tota reformatione aberravisse,& pro eo , quod illa vitia, quibus ad hoc tempus eceses fuerat inquinata, infecta, correxerunt, alios quam furimos errores intulisse is homines novis pravitatibus corrupisse, haut secus, ac si quis servatas in domo sordes ejiciat ita, ut ingerat alias , aut coenum coeno eluat. Ergo hi homines ita suam religionem celebrant, sicut antiquissimam , ut statuant , eam quidem olim jam apud seculum primum aureum illus obtinuisse, ast deinceps omni tempestate, serme ab ipso illo principioMaominis Christiani , usque in hane aetatem , fuisse insigniter neglectamis interruptam, tandemque intermortuam nunc ipsum a se, excitatis ad id afflatu divino instinctuqne, renovatam , aut postliminio revocatam, restitutamque ad salutem cunctorum
hominum. Quare passim in suis libris in singulatim hanc rem tradiant, .hoc capitibus sive titulis inscribunt, se , quemadmodum θη- νο Jesu Christi, reatos excitatosque divinitus hos extremo seculo, ad dispensandum Euangelium , quod post longam' tenebrosim postasia noctem, iam denuos revelatum , annuntiandum omnibus gentibus. Atque ita plurima coarguunt coaspernantur in doctrina, atque contemnunt ac damnant fere omnia in cultuis ritibus ac in
36쪽
conversationem eorum omnium , non modo
qui appellantur Christiani , sed etiam qui se perhibent Evangelicos ac Protestantes, quos se hoc nomine dicunt actare, efferre , ac gloriari , se illam magnam apostasiam effugisse se colluviem istam Babylonicam seu Papalem deseruisse. Quibus suam doctrinam cultum ac rationem vitae opponunt, qua ejusmodi sunt, ut doctrina quidem magna sui parte prorsus nova sit , aut renovata ex antiquis dogmatis , olim reiectis damnatisque ab ecclesia , de caetero . veluti cinnus quispiam sit ive commixtio dogmatum Protestantium omnium , neque prorsus expers , neque funditus particeps , cultus vero
omnino e regione contra occurrens , ac vita adeo singularis , ut inter mores consuetudinemque horum aliorumque , non dico Pr testantium, at Christianorum omnlrum, tanta sit distantia , quanta major esse non potest. Scilicet haec illi initio sui exortus , post, sui auctus ac progressus tempore, cuncti, qui modo sando scribendoque essent , publice ac propalam, in omni loco, inque os omnium, dicere , concionari, libellis indicare, explicare , extendere, verbis quai poterant durisis amarulentis, Mistos libellos quaqua- versum mittere, ac dispergere, etiam versus regiones alias, inprimisque eas, in quibus armbitrabantur, se habituros super hac re consen
37쪽
16 HIs TORIAE MI R. tientes, aut denaum habere, qui ut fit, i Ies criminationes, cillam novam reformationem arrectis auribus,, animis pronis incitatisque sua sponte ad id , ad quod jam illa
consilia vocabant accersebantque, acciperent.
Dixi generatim de conditione horum hominum. Sequitur ut speciatim de illorum ortu progressu is vicissitudinibus , eventis , qui varii multiplices , dicendum esse videatur. Principio horum Quakerorum matrix, altrix est Anglia , illa quondam.
non uno seculo , expultrix , nunc hoc seculo , receptrix, is pene omnium , errorum
tellus. Reserunt autem hi ipsi homines suam originem ad annum huius seculi nonum quadragesimum , adduntque , se ab anno quinquagesimo secundo ingenti incremento fuisse auctos is inde etiam atque etiam robur firmitatemque acquisivisse. Etenim cum in eo regno, ante medium hujus seculi, propter bellum intestinum , gestum ob discrepantiam regiminis ecclesiastici, illis turbulentis ae dissicillimis temporibus , quibus cum republica similiter ecclesia adeo quassabatur ,& duae sanctissimae res , religio ac disciplina,
usque eo vacillabant, ut jam labascere viderentur, innumerabilis multitudo hominum se ab omni parte ecclesiae subtraherent , deinde vero , sublato Episcopali regimine atque ordine, quae causa existimata fons tantorum
malorum constitutoque regimineis ordine,
38쪽
u vocant, Presbyteriali quod unicum habitum solatium atque auxilium aerumnarum ii , qui ne tum quidem poterant conquiesce .re , rursus in varias, fere innumeras, sectas abirent, hi quoque homines se commovere , ac novum consilium coetumque inire coeperunt. Illius inventi consectationisque princeps, suasor atque auctor fuit Georgius Foxus. Quidam illorum virorum hunc virum post fata , appellaverunt ac nomen scripserunt, hujus verisi hujus societatis nimum asguriosium Instrumentum , ct magnum ac beatum apostolum. Unde quemadmodum magistrorum habent discipuli ac sectatores ex ipsis sua nomina, possemus hos homines appellare Geomgianos , aut , quia demum sunt alii , qui ob suam sectam hoc nomine appellantur, Foxianos, si non indeceret Christianos , ut sese, ita alios , qui itidem Christi profitentur nomen , denominare ab hominibus. Habeo de Oxo multa scripta , cum ex ipsius Oxi dictantis ore , per ejus amanuensem , paulo ante ejus obitum , tum ab Fox amicis familiaribus, consectatoribus , tum etiam ab illis , quibus nulla cum Foxo ejusque sodalibus fuit consociatio atque communitas. In quorum relationibus cum nonnulla est disparilitas, ego ea seligam quae testimonio communiori, aut eo, quod est prae caeteris probabile, nituntur, quandoquidem dissicile est, in ejusmodi casu, rem rei auctorique au-
39쪽
ctorem , praeserre. Natus Georgius Foxus in Anglia , in comitatu sive provincia Lec striens , inibique in pago, seu paloecia, re-ronens , anno supra millesimum sexcentesimum vigesimo quarto. Pater ei Christophorus
Fox, mater Maria Lago , a vitae conditione externa parum locupletes ac tenuiculi, vitam textura exercentes, caeteroquin homines honesti ac probi , addicti religioni Reformatae, qualis tum praesertim obtinebat publice, hoc est , Presbyterianae , ejusdemque assensores veneratores fervidissimi observantissimique. Quod quidem huic familiae tanquam beneficiarium. ω parte matris veluti propriun erat atque haereditarium. Quin o xi mater numerabat inter suos majores , qui temporibus regina Mariae propter flagrantem amorem earum rerum , quae pertinebant ad restitutam in integrum religionem , non solum suas omnes vivendi facultates raptu aut publicatione perdiderant , verum, vitam ipsam igne ac flammis finiverant , atque coronam illam martyrii incontaminatam reportaverant. Puer , etiam ab infanti . singulari erat ingenio , non inter fratres, aequales ludens , neque appetens ea , quae isti aetati jucunda, accepta sunt , verum illorum consortia fugiens , ac ipsorum puerilitatem sicut ludibrio habens semper solus agens , taciturnus se si loqueretur , tristis locutione is ulti, plus rogans, duo in do
40쪽
do attentus Ceonsideratus , multaque bis servans , atque inter haec moribus modestis, deditus tyrociniis, exercitiis pietatis , ut omni tempore futuri tempore procedente animi ac spiritus notas cerneres Missus eo gius , ubi ex aetate infantili excessit , in ludum literarium, ut linguam Anglicanam ad
disceret, legere scribere. In quo studio
more puerorum rusticorum egentiorumque , tantum proficiebat , ut qua libet exarata typis satis , a lana , parum legere, at vero eadem repraesentare ac scribere vix aut demum utcunque calleret. Et haec unica illa scientia quam tota vita est assecutus. Neque enim vel isthac prima aetate , vel maturiori, atque omni sequenti tempore , ad ullam liberalem eruditionem artemve se applicuit. Unde non tantum nullam aliam linguam . prae ter suam Anglicanam cognovit, sed etiam in eapse se patria lingua adeo rudis, adeo inexercitatus, addicendum, de multo magis adscribendum , per omnem vitam extitit , ut quanquam rem ipsam probe intelligeret , ac traderet, tamen explicare pura langlorum linguae ustata oratione, dicendo , maximeque
scribendo , prope nesciret , nisi si alii quibus res notae essent,is verba non deessent, ejus cogitata ac dicta commode exprimerent. Quamobrem raro aliquid , taeterquam per dispensatores atque amanuenses scripsit atque luci donavit. Atque hoc propterea a duxi
