Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

gitam novam, ubi in quodam ferinone, vehenienti contentione irae , in quempiam quoddam judicium , ceu jussiim dictumque a Deo

venturum intra quoddam certum tempus, pronuntiabat Quod oraculum quum falleret quumque Eccles suam vanitatem expertus ,

spatium resipiscendi haberet, postea, etiam publico scripto, suam praecipitantiam atque eris rorem agnovit ae fassus est , hoc postrenatura ingenuum imitatus virum , quidem optimum nil poenitendum agere, proximum ejusdem duci poenitentia, idemque corrigere. Dum haec hisce Quaherorum capitibus incidunt, militer in Anglia, Scotia, inprimis Hibernia multa oppugnatio fit multorum totius Societatis, denegantium suas ad sua sacra congregationes omittere. Sed cum de ea nihil invenio praeter quod ante dictum memorabile ac dilatandum , sufficit digitum intendisse. Excurrebat Fox hoc anno in Hiberniam , verum nihil rerum gerens , nisi quod viseret amicos , atque iis, singulis quod iis bono esse censebat, id persuaderet Ubi vero Foxus ex hinere hoc redi ei Angliam, quum usque ad hoc tempus , propter molestissimas occupationes , vitam egisset celibem, cum eum jam nactum paulo plus relaxationis, otii , lecti , libet quia dem hactenus jucundi , a solittiti cederet,

coepta cogitare de connubio, &cum hoc consilio abiens ad suam veterem amicamis hospiram , Margaretam , viduam L. Felli , illam

342쪽

sibi petit uxorem, ac postea e communium amicorum sententia ducit, nubitque illa Foxo non ad pastum hujus mendicitatis , atque illius libidinis , verum ex mutuo amore , atque ideo nil utrinque de dote solliciti vixerunt amisbo , tametsi sine communi prole , conjunctis. sime usque ad seram aetatem. Haec non inconveniens putavi addere , propter ea quae non ita diu antehac Gallus ille , impraesentiarum bonus quidem , is est crederes, catholicus, verum antea bis apoliata, scripsit de hoc pari, deque variis honestis hominibus , in suo opusculo Gallico , non invenusto , quantum ad linguae Gallica nitorem , sed omnibus mendaciis referto , factoque ad cachinnos populares. Dignior memoria dictuque annus septuagesimus. Oppressi vexatique onmibus modis in Anglia, quotquot perstabant in celebrandis coetibus, qui nolebant solvere decimas, aut cum exacto is ribus ad ipsorum voluntatem ac conditiones depacisci, qui, non quidem facere juranda, sed juramenta dare recusabant. Et concurrebant vero ad coetus hos disturbandos, oppria mendos exstinguendosque Quakerorum , veluε exliinetores communis incendii, in unis locis

ipsi magistratus , in aliis inciales ac ministri, alicubi milites , alibi ipsi ecclesiarum pastores eum edituis ac custodibus templorum. Et hi quidem congregatis supervenire, atque illorum

annotare nomina , ut post dicam scriberent,

a jure in eos agerent. Nihilominus factum

343쪽

id quandoque horribili impetu. Et leve erat hominibus infringere colaphoc impingere sciis piones ac fustes , tanta vi ut assulatim dissilirent. Carimi in loceltria quidam e coenacu

lo in parte domus superiori , sublatis scalis . in imum detrus ac graviter allisi, inter quos mulier vidua admodum anus , fractis scapulis , rex post suam edebat animam Pauci abducti in carceres Imposita omnibus viritim multa pecuniaria , aliis quinquies , aliis decies, quibusdam vicies stertingpondium, pro habitu personarum aut divitiatum. Qui suas domos commodaverant, qui erant locuti, qui soliti crebro adesse , his major summa irrogata. multa inter haec ab ossicialibus avaris , a militibus humanitatis expertibus atque ignaris, ab improbis civibus, aut civitatem usurpamibus , a peregrinis , a faece hominum , pro quibus viri honesti ac frugi non sentiebant. ficta atque cum suspicione arrepta ab aliis. Quaedam ab iisdem cede ac turpiter admissa. Accidit ut etiam ii multarentur, qui ne quidem adsuerant, sed qui, ideo quod nunquam non adesse credebantur , etiam nunc non abfuisse, at abscondisse se , deferebantur existimabantu

que Et quanquam nemo fuerat locutus , tamen ponebatur ut certum , non potuisse ipsorum sacra aliter constares, nisi qui fuisset locu tus adfuisset Tradunt Quakeri contigisse, eum in aedibus cum patrefamilias ac familia ipsa solum unus esset Quakerus et ixam s , ut S

344쪽

3r HIs TORIAE QUATER. inquisitoribus aecesserint, qui herum, praesente Quakero altero, velut de re quadam convenirent, cillo paucis respondente , abirent, eumque, quasi in coetu Quakerorum instar princonis verbi fuisset locutus , deferrent , ac simul locutor . simul ainico grandem multam facerent. In has ac similes fraudes ac fallacias plures ex his hominibus tradunt incidisse in Νοrthingamia comitatu Mihi hi homines narraverunt accidisse , ut quidam nebulones comis posito aliquo ingrederentur, jacentibus Quaveris , unus ex iis se in medium proriperet,

minciperet fari, ad hoc reliqui protinus assilirent is primum in Quaheros , tum in

aedium bona impetu irruerent, eadem re secum auferrent. In hac oppugnatione , sane insigni consectatione, machina concinna ad evertendas opes hominum , cum nullus Qua-kerorum injuriam largitione pecuniae redimere, neque ullus alicujus violentiae cimpugnationi, quantumcunque sibi noceretur. Repugnare vellet, quod uiplurimum ficile factu fuisset , si juxta ipsorum legem fieri debuisse , singuli ex iis copiis , qui sibi aliquid deberi putabant, pro sua parte , loco pecuniae, quicquid apprehendere poterant, capere , rapere , ex agris jumenta, pecora, instrumenta rusticationi propria , ex aedibus mercimonia , suppellectilia, culcitra , stragula , vasa , vestes quoque , ipsaque cibaria, tametsi duplo pretiosiora. Quidam advehere plaustra , iisque suas domos pervehere

345쪽

vehere omnia, tantummodo relicto quod loco moveri atque exportari non poterat. Quae

bona tunc tape , post hasta in sero , veniebant, sed qua proposita auctione, quidam homines adeo probi erant, ut ex ejusmodi bonis, quae his , qui perdiderant , moerori, mercantibus pudori essent , nil emere cuperent. Quorundam bona clam, noctu quoque, ablata. In hac raptura etiam decumani valde vigilantes paratique ad cursum erant. Pecuniae multatitiae e partibus trinis una in gazam regiam , altera in pauperum aerarium sterebatur , tertia in crumenam veniebat eorum , quibus mandata

erat cura legibus in Quakeros agendi. Scribebant Quakeri se inprimis adeo duriter cin- humaniter excipi in ducatus Eboracens parte septentrionali, in Bercheria, in Colcesti , in Suria , in Notiribamia. Infandum , quanta vis pecuniae hoc multatilio nomine deperdita hominibus. In hac persecutione praecipue animadversum in praecipuos primosque magistros horum hominum , itemque in altioris gradus ac dignitatis socios. Porro cum homines hi expulsi ex aedibus in quibus convenerant, peati te eas deis in publico subsisterent , inter

dum taciti, interdum etiam suos habentes sermones , singulis vicibus vel omnes , vel ii, quorum prae caeteris audiebatur vox , majori multitudine pecuniae , aut captivitate multati,

quandoque hostiliter ac belli lege , aut cinnilli minime resisterent, jure victoriae , quem X s admo-

346쪽

31ς Hrsu ORIAE QUA KER. admodum qui jam universa in sua habebant potestate ac manu , in eos actum. Quarum rein rum cum non pauca edita sunt exempla , tantum e multis unum cujusque generis adseram. Accidit in provinti Herefordieno, in vico Sawhrid geruorto , ut homas Greη- , quem libro primo numeravi inter excelsiores Quakerorum duces, cum suae sectae viris, suae religionis exercendae gratia , in unum coissent locum.

Quod ubi deprehensum ab inquisitoribus , illi

confestim accurrunt, animo infesto atque inimico Grenium , nixum genubus , ac praeeuntem reliquis precibus ad Deum , adoriuntur , deseruntque ad judices , qui Grenio solitam multam dicunt Quam cum is more quoque solito negat persolvere , dum se injuste multatum contendit ae proclamat , illi duobus praefectis limitaneis mandant, ut quod Grenius debeat ac nolit dare a multa , illi hoc capiant ex ejus bonis , quae habebat in oppido Reystonio. Id quod illi, hanc occasionem aucupantes ad suum traducentes quaestum , impigre agunt , sic , ut omne viri mercimonium auferant , e vendant per auctionem , ex ea que pecunia plus duplo quam esset multa avertant ac sibi clineant Alio tempore Grenius in sui ipsius aedibus concionabundus exinsperato opprimitur , atque ita suae tabernae mercibus ab inuasoribus exuitur Perat autem fili uendi tot ut nihil reliquum esset, praeter unum glo- nilim , qui non sponte ab illis relictus erat.

347쪽

sed ipsis exciderat. Item alio tempore accidit, quum Grenius in sua domo , in media suorum multitudine , haberet orationem , ut quidam emissarii, instructi insigni armatu, quasi praesium aut certamen inirent, concionem obis reperent. Facto silentio , illi petunt concionatorem Hi negant proserre. Ita isti multos ex auditoribus arripere is intentare siclopum aut ensem, ac nisi concionatorem prodant, ipsam mortem minitari. irrito incoepto, quando nec illi quod minitabantur perficiunt. Postremo ubi ventum ad Grenium , quandoquidem is se oratorem fuisse aliquibus signis conspicuum secerat,is eum idem rogant, eoque similiter tacente , easdem minas proponunt, quibus cum is quoque nihil moveretur, illi de illius habitu maxime duxerant suspicionem, neque eum quidem interimunt, veruinducunt ad magistratum , cui renius , statim ut erat rogatus , ipsene fuisset concionator, suisse respondet, eoque porro sciscitante, cur non illis ductoribus idem indicavisset, ait, serunciso luisse, propterea quod florum hominum nurula in ea quastione esset auctoritas , at nunc facere

bibenti e , coram magistratu , ideo quod magistratui juste ac legitime non modo ruare post, sed imperare. Quod sequitur exemplum propter personarum is loci, variarumque circumstantiarum claritatem memorabile. Convenerant Londini medio die in unam domuim perplures Quakeii, conclavi vix omnes capien-ς te.

348쪽

328 His TORIAE QUA KER. te. Quod ubi nuntiatum magistratui , mi t8ntur aliquot milites , qui coetum disturbant, cunctos e domo expellunt Qui ubi migravere foras , universi eadem frequentia permanent in via, qua tangebat domum, inter multas commotiones, vociferationes praetereimintium. Erant in numero praesentium de Guillelmus Pennus , ille genere nobilis ac notus vir.

quem nuper descripsi. Guillelmus Madus, gener Felli ac Margaretae , nupta ante Fello, post Oxo . mercator bonus magis quam ill stris ad id teinpus, mos milites e toto grege capiunt, abducunt , atque includunt sic, ut suis aedibus publicoque carerent , e praetextu , quod ambo in congregatione illa in platea fuerant concionati. Indicitur concilium. instituiturque examen. Constituitur crimen Quaheros congregasse se haec verba erant)vi armis , illicite, tumultuose , ad conturbandam pacem , in contemptum regis. VO- cantur, adducuntur in c*mitium ambo Guillelmi Atqui cum certum erat , velle judices atque desiderare comitiorum leges , ut viri isti nudis capitibus coram judicibus apparerent,

quo se quam demississime ac subjectissime apparere ostenderent, cum in hoc quidam ex ossicialibus iis viris succurebat,is suis manibus illis pileos detraxerat judices ad primum aspectuin suis satellitibus mandant, ut recipiant pileos , ac imponant illorum virorum capitibus.

Qui iri illi eqs ipsimet e suis auserant capiti-

Dissiliae bi

349쪽

L I I I. 33 bus. Illi viri id detrectant, quoniam judicra julserant eos tegi , post quain denudati venerant intro. Id judices valde graviter accipere, Quirique singillatim infligere , tanquam ob

proruptam irreverentiam ac despicientiam regis, illiusque consilii , multam quadraginta marchaisrum. Valet autem apud Anglos marcha tres nummos aureos , quos vulgo appellant ducatos. Eam ob rem Pennus ac Madus valde disceptant. Tum introducuntur testes , qui interrogati nil aliud affirmant , quam audii est Pennum ac Madum in ea in publico congi e-gatione quaedam verba proferre , at quae verba , non audivisse. Quod testimonium Pennus ac Madus , ambo exprompto in senio , de ubi opus erat lingua quoque veloci, pluribus actibus verbis confutant. Deinde postquam

judicii praesesis quaesitor ego nomina viru

rum nullo certe ipsorum damno praetereo id eriminis in duos hos viros objiciunt, peccavisse contra leges communes, Pennus eo pactos suosque delendi ac vendicat , ut praeses, ratus Pennum dignitatem auctoritatemque comitiorum nimis minuere ac convellere , iisque non exiguam inscitiae ac malitia imputare culpam , ubeat , eum removeri extra fori cancellos. Idem fit de Mado , quia is etiam nimis audax irae stactus sui facti propugnator videbatur existere. Post varias contentiones introeunt cognitores juris , qui ubi in judicium juraverunt, omnia, quae de objecto crimi-Ws ne

350쪽

HIs ORIAE QUA KER. ne poterant exillimare , examinarunt expenderuntque , talem serunt sententiam , Pennum locutum esse in concione in publico . Madum criminis, de quo accusabatur, expertem esse,

nullo alio insuper verbo addito. Quae sententia cum praesidi ac quaesitori valde displiceret, quoru in haec fixa Mimmobilis opinio , viros illos duos omnino ejus criminis , cujus insimulabantur . reos esse , illi in judices illos perquam irasci inomachari , inprimisque invehi in Eduardum Bushelum , quasi is solus remtimnem gubernaret, duos seduceret collegas, hoc ei invidiosum ac noxiae sere minitam Judices jurati in sua sententia persistunt, Pennum nihil contra legem secista, Nadum a culpa remotum esse , neque id adeo obscurum esse ac cecum, ut non quivis aspicere posset is vero se , cum nihil gratiae, nihil odii causa agerent, neque quicquam praeter suum officium ac fidem in judicium adserrent . adeoque nil commisissent, nihil timere. Qui postquam dixissent , Pennus etiam liberiore Wacriore sermone usus , perinde ac judices nil quod pertineret ad jus cogitarent , IO- tam quaestionem solummodo ad suam libidinem judica ent. Ob quas voces illi , qui sedebant

judices , adeo exardebant, ut uberent custodem carceris illum abducere ac vinculis servare. Sic cum forum adeo esset consulam ac litigiosum , quaestio dimittitur eo die rei ampliantur in diem sequentem. Eo die cognitores

denuo

SEARCH

MENU NAVIGATION