Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

laborem perire negant ullum tamen sine fructu abire, quoniam nihilominus unusquisque aliquid saltem emolumenti pro se aufert, dum orant alii pro aliis, his quoque aliquid saltem boni communicat, imo dum etiam interis

cedunt pro iis, qui sorte circumspectatum, qui risum , qui lusum veniunt, hi quoque ab se aliquando mirificam virtutem accipiunt ad sui

emendationem conversionemque. Porro illi ita in exercitiis sacris, quae publice ac communiter fiunt, versantu Praedicant verbum, orant ac venerantur Deum is psallunt , pro varia agitatione Spiritus. Itaque interdum unuinduntaxat colunt, interdum solum alterum quandoque in duobus aut in tribus occupantur, non promiscue, at singillatim, nisi quod accidit aliquando , ut simul cantent. Praecipuum autem illis ac fere solenne exercitium est obipradicatio. Ea maxime consistit in propositione partis cujusdam doctrinae, aut ad virtutem aliis quam cohortatione. Et quoniam vim oratoris saeri, non in verbis ac motibus corporis ni fili sint congruentes vocis ac vultus cum gravi. tate ac simplicitate moderationes a vero in rerum dignitate ac pondere positam esse putant,

non viam, formam, rationem, petitas a pra ceptis ac arte affectant , verum tantummodo

verbis planis atque apertis utuntur, directis, minime ad implendum aurium sensum, ait ad sui animi sensa exprimenda,in ea imprimenda in animos auditorum , cum convenienti actione

Vocis

322쪽

3o HIs YORIAE QUΑΚER. vocis ac vultui, non gestus. Et reprehendunt vero acriter Theologos fieri ethologos, aut v luti mimos, quorum institutio Deloquentia omnis in lingua ac gesticulatione Praces potissimum higubres sunt lamentationes , quae quanto sunt sub ssiores , tanto se magis suum existimant officium conficere. Cantant α aliunt, non

moderata pronuntiatione verborum, aut musica modulatione, nedum verbis metricis ac rythmicis quod genus canendi adhibere neque liceret nisi quis extemporalem in componendo

facultatem h1beret a solius in ore soni collisione ac flexu fere ad eum modum, quo Hic panorum natio, tauri in Ahica, hos si quis

audierit, ut nos utrosque in illorum terris audivimus sepe cantitantes Atque ita aliquando non unus, neque alter, sed tota multitudo

canit suavi ac dulci sono. Solent autem in his exercitiis mini liri praecipui esse actorest frequentiores quanquam nulli e reliquo genere excluduntur, nisi si omnino inepti habeantur, aut sint importuni, aut ignoti omnibus. Et cum non modo id spectant, quid quis dicat, sed etiam quibus dicat verbis ata modis, cum multa ac propemodum omnia in iis sunt singularia, qtinae non cadant in illos qui sunt alieni ab ipsorum communiones, hinc si sorte quispiam homo vase de insidiosus vel irrisor accedat,& ipsorum imitetur orationes moresque, mox verbis, voce, vultu dignoscunt notant ut

sannionem irohibent arcentque. Et hic cul

323쪽

tus eorum publicus Privatim multum temporis ac curae meditationi, multum precibus, ut tum lectioni, imprimis Sacrae Scripturae, impendunt suos docent, pueros erudiunt, cum ad artes atque mores, qui siti sunt in societate civili , tum ad cultum Dei, conversationem Christianam, Ic viva voce instruunt, quam appellamus catechisationem , in quos usus habent libellos admodum concinnos. Caetervmi id his hominibus in more postum, in suis aedibus apud se non ante clara voce quidpiam proserre, aut Deum orare, exempli gratia, ante quam cibum capiant, aut abeant cubitum, quam sentiant se ad hoc excitari&impelli a spiritu ,- donec eb veniant, secum in animo cogitare ea , quae istis rebus sunt convenientia, & per hoc saepe solum tacito, nullo externo sermone , uti Unde natus aliorum error quidem, Quakeros nunquam orare Deum, aliorum malitiosa calumnia, eos pecudum ritu prosilire ad omnia, suam orationem illi tolerantius serrent, si tantum vulgi esset, rati confirmatique ad credendum omnibus, ac non etiam melioris habitae partis hominum, eorumque , qui non quomodocunque percepta pro compertis , verum nil , nisi certi expertique videntur dicere ac scribere,, sic, ut quae ipsi dicant ac scribant ipsa veritas fidesque videantur asseverare. me caetero sunt hi homines valde dediti suo divino cultui communi ac

publico, interim alienissimi superstitione,

quam

324쪽

3o Hrs TORIAE QUAR RR quam neque quisquam nisi aut irreligiosus, aut parum sapiens , an magis infelix solet sectari.

Itaque saepe conveniunt, quo huic pio Dei cultui vacent. Habent autem ad id suas aedes, walicubi spatiosas, etiam nitidas Extra has his temporibus raro aut nunquam audias disserentes ac verba facientes hominibus de iis, quae volunt alios de sua religione aut ossiciis Christianorum docere, secus quam olim in viis in foris in templis aliorum suas solebant oratiunculas habere Cujus rei mihi ex ipsis sciscitanti causam , cum hodieque eadem id faciendi sit necessitas, occasio , illi haut aliud responsum reddunt, quam nunc non ita placere Spiritui sancto. Hoc ipsis cum quibusdam Protestantibus convenit, quod dies festos nullos agnos 'cant, at non convenit hoc iis neque placet cuin

Protestantibus aliis , quod diem primum hebdomadae , quem a Domino Jesu Christo appellamus dominicum, habeant seriatum, eum velint observandum virtute praecepti quarti. Coeteroquin assirmant pernecessarium esse, ut detur tempus aliquod divino cultui, ac congressui ad illum cultum , utque Christiani ist- hoc tempore otientur ab operibus aliis , atque ad id tempus maxime opportunum esse diem dominicum, quo die inquiunt Apostoli irimi Christiani se ad illum cultum in unum locum congregabant itaque, hoc die, Waliis,

quotiescunque obvenit occasio, suos conventus celebrant. Atque ita in urbibus majoribus ac

325쪽

ae frequentioribus , quemadmodum Londini sere singulis diebus suos coetus agitant, idque

saepe tanta assi uentia hominum, ut, cum tantus numerus constipari in unum locum non

possit,is mediis ac primis postremi recessum nequeant dare, quidam in animi deliquium incidant ex angustia, qui cum saepe aceto . quod ad id paratum habent, resecillantur ac respirant, hinc ortus lepidus cavillus, qui, ut jam

sere omnis rumor, natus e quodam horum Ginminum facto male accepto, per animos ac sermones omnium pervadebat, habere Quakeros

in suis coetibus ampullam sive langunculam, in eaque potiunculam , e qua qui bibit evadat Quakerus. Sicut homines hi cum aliis inquietis hominibus, multa acriter reprehendebant in Protestantibus omnibus , quantum ad ministrorum ecclesiarum praeparationem, institutionem, ordinationem , sustentationem , ita ipsi inter se quaeque prorsus contrarie disponere, atque suis injungere abhinc magis magisque incipiebant, hodieque his rebus vehementer solent insistere. Imprimis querebantur, atque etiamnunc queruntur de rationis pravitate qua hi, qui adeunt & exequuntur munus sacrum , solent sor- mari ad studia, quibus ad munus hoc gradiuntur accedunt. Ita enim exprobrant , pueros a parentibus atque amicis a primis annis destinari Dunisterio huic , non aliter atque alias designantur alicui arti aut operae mechanicae, vel negotiationi, vel ossis io politico , ut haheant in vita,

326쪽

ιos His To D, QUA RAE R. vita, in quo se exerceant unde victilinquaerant, atque ita quaestui haberivi munus hoc, religionem fidemque ac pietatem , non haec omni lucro anteponi. Et sic pueros continuo

ad id educari is aliquid hujuscemodi doceri

& tradi instituendos praeceptoribus, quomodo .cunque sint animati , quocunque ducantur spiritu , etsi nil agant, nisi jussi coacti, cum tamen in omni alia occupatione soleat spectari, quo quemque sua indoles ac mens serat, cumue sane ad hoc omne consilium .institutum t revocandum. Sic pueros mitti ad scholas de academias, neque illis tum quoque spatium deliberandi seseque excutiendi dari, ut ad istud, ad quod sunt aptissimi , se applicent potissimum , verum hanc viam ingrestas jam modo implicari studio ac labore , multa, quae putent esua est re addiscendi, nil sollicitos de gratia Spiritus sancti illuminanteis convertente, cum ad id viti genus sunt delati, tum ita adhaeresceres, ut quicquid obveniti, a proposito non desistant , cumprimis dum sera est mutatio is transiit aetas qua opus aliud , quod

conducat ad emolumentum commodum incoeptent. Adhaec sic rudes Mindoctos homunculos , quorum mens ut cera inprimitur , canimus molliculus in quamcunque facile trahitur partem , quos sibi semel delegerunt praeceptores, hos inconsiderato impetu, audiendos, hos imitandos sibi proponere, in omni cogitatione actioneque minitorii& vitae. Inter haru

multos

327쪽

L I BER. IL 3o 7 multos insuper inertiae , ludis , luxui volup tatibus se dedere. Ita postremum se tradere

concionalibus exercitationibus & declamationibus , multos solum bene coram populo diatendi volvendique linguam peritia omnes ingenii vires intendere quosdamis vocis se-ituum modulationi, in quibus omnem disserendi vim, eloquentiam collocant. Ἀtque ubi his modis ex infantissimis perfecti oratores evaserunt, digni habiti sunt, post examen

ac probationem, ita munus appetere, iosita in medio palma ei, qui ex omni examine optime ad voluptatem aurium & oculorin verba scit flandere, homines, captos eorum oratiunculis, sicut pastoritia fistula , sibi asciscere pastores , iisque suam animam ac salutem committere, cum interim nil quicquam spirituale ac salutare ex illorum virorum pectoribus ad animos auditorum effluat, nihilque ad eos veniat praeter verba, hi ad sermones concionantium aridos sedeant in templis , tanquam lapides super lapides , cinitar mortuorum supra mortuos , quos habent infra pedes. Adhaec hoc de studiosorum in Scholis affectationibus

habent dicere. Agnoscunt notitiam Linguarum, cumprimis Hebreae, Graecae ac Latinae, olim perutilem suisse, etiam nunc esse, ad intelligendamin interpretandam sacram Scripturam, sed non ideo eas scientias putant necessarias ad opus ministerit . ut quod unice peragi volunt Spiritu , neque adeo proficuas, ut si quis eas' a ' linguas.

328쪽

lmouas non calleat , idcirco merito clueat idiotain illiteratus is minus autoritate valeat. Philosophiam autem ut docetur in scholis, quae hinc exorta , Theologiam cholasticam non modo. ut inutilem habent, at ut perniciosam, con, tra sanam docti inam plagam existimant, introductam a Satana, ut pleudothyrum mendaciorum, ac repagulum genainae Dei divinarumque rerum cognitionis, Qvitae probitatis. Contemnunt titulorum nominumque diversitates dignitatesque inter ecclesiasticos, ut sunt magistrorum , licentiatorum, doctorum, profestarum, contenduntque eos titulos eo solummodo tendere, ut ii, qui his honoribus dignantur, atque inde sic digito monstrantur, elati cinflati modo supercilium attrahant imperium affectent in socios Coarguunt Protestantes , numerum ministrorum verbi pastorumque ecclesiarum ab iis restringi variis constitutionibus, nempe eos multas leges ambitus, Heges an-narias ponere, aut pati sibi imponi, prohiberes, aut non id operam dare , ut per omnes ecclesias, utique per majores, plures sint ministri pastoresque , qui cunctos publice ac privatim doceant, moncant, alia obeant munia atque mittantur seras ad gentes alias , qui curam ac laborem impendant, ut homines, alienos a notitia Dei ac pietates, hac cognitione cultuque hoc imbuant, quique de proserendis ecclesiae finibus, augendo regno Dei per totum terrarum orbem cogitent. Denique incu-

329쪽

sant Qualieri vehementer Protestantium ecclesias, dicamque grandem scribunt, propter rationem Salarii, quo ipsorum ministri ac pastores susten stantur. Non negant hisce viris deberi sustentationem in victu amicita,& caeteris rebus, quae sunt ad vivendum neeessariae; affrmant , probant, deberi e mandato divino. Undespcrspicuum est eos multum discrepare ab nostratibus nabaptistis , cum apertis illis simplicibus, tum maxime illis dolosis, suoium operum liberalissimis, atque interim sub specie benignitatis ac munificentiae homines trahentibus in suas nassas, inde ut arbitratu suo affatim cotidie escam petant. Hoc nolunt, ita hoc studium , quod ducit ad munus hoc, ac tum munus ipsum, a quoquam tractari, ut omnem aliam operam , qua se sustentet, omittat , ac postea hoc ministerium suam habeat vitam. Nolunt dari stipendia ad certam summam, intervenire

pacta conventaque , populum , ut det, cogi, dari adeo ampla superflua, sumptuosa, magnifica. Dicunt clamant, totum illud genus esse illiberales, mercenarium , conductitium sordidum is homines solo lucro ad ossicium impelli tantum propter opes opus suum

gere, atque ubi nunc ad summum pervenerunt, parum aut nihil agere, imo quaestum hunc sontem ac somitem esse , incitamentum rimitamentum avaritiae , cupiditatum , otii , lascia viae , luxus , ambitionis immenta , contentionum perpetuarum , dominationis , pluri-

330쪽

3io Is TORIAE SAXE R. marum gravissimarum iniquitatum sic regali

magnis entia splendidas domos ac familias vi-dcri illorum , qui se ministro Christi ob

Christum, ecclesiae praedicant, pompam Omnem, Winter haec negligentiam muneris, Sccontemptum minorum oppressionem subditorum ac tyrannidem is hac via quondam Antichrillum intrasse in ecelesiam, in eaque invaluisse. His omnibus homines hi hanc unam simplicem opponebant sui ministerii rationem ac sorrnam, eamque constanter servant, sic argumentantes. Cum singuli in ecclesia, ut quaeque in corpore membra sua habent dona, tun, suas ianctiones, operationes ad utilitatem communem habere possunt. Ergo dicunt unumquodque membrorum Christi oportere se expergefacere is experiri in se dona ac virtutem Spiritus vitae in Chri ilo,, quod accepit donum in commune ministrare, certe,

si sentiat se ad id allici ac duci a Spiritu, posse,

debere, ut bonum canditatum, ad sacrum ministerium aspirare, Meo iungi, etiam pastoris ecclesiae, iusseis debere se ad illud applicare eo tempore ac loco , quo Spiritus trahit atque impellit; 'anc ei volunt ejus vocationem esse, neque ad hanc requiri, sive necessario, sive ordinis ac decori causa ullam exercitationem, praeparationem, vocationem singularem, factam a quoquam coetu, atque ullam approbationem vel acceptionem, quae fiat a populo, vesaecclesia constituenda, sive constituta. Ni

SEARCH

MENU NAVIGATION