Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

gionis trifctu consistere non poterant , se recipiebant in insulam Rhodum , quam regioni esse oppostam is tenui discrimine separatam a

continenti, dixi ante , ita ut ea insula tanis quam aetylum refiigium illorum hominum es lat. Quam ad rem insula haec magis erat per pposita , proptς gubernatorem , ut qui ipse erat uakerus. Etenim is gubernator erat ille viri, de quo itidem superius commemoravi, si j. Coddingtonus. Atqui fuerat is unus e pri. mis,sionis, qῶ negotiandi causa in hanc oram pervenerant. Et habebat jam domum amiaptam Morii tam Bostonii, priusquam urbs h hebat id nomen , inuidem adeo ornatam . utiqstm04iam totius urbis ornamentum esset. Habebauiue deinceps magistratum in urbem. Verum cum tempore persecutionis Quakerorum

in ea re non eandem voluntatem cum senat

F risive taberer, ac porro cunctos hol taretur , ut manus ab illis hominibus abstinerent, atque illi ob id virum eodem, quo Qua heros , condemnarent crimine , is discedebat

in M. uum hanc, in qua ei non modo dicendi, at etiam faciendi ea de Qualicris quae vellet , libertas integra maris deinde o latum munus gubernatoris insulae. Atque itae'reui insala ex eo tempore receptaculium ἐκ domicilium horum hominum extitit. Caeterum antequam ab hac nova Anglia totus abeo etiarii atriingsoda nora Belgica, nova Angliae conterm M , M Ompet Mungendat, et longior narra-

452쪽

tio fastidium pariat. Scilicet eam regionein tunc nostra patria profecti tenebant coloniacum autem nostris passim negotiationum commercium esset cum Anglis, ii saepe accederent ad nostrates , etiam quandoque accede bant is interdum aliquod tempus commora bantur, quidam e Quakeris. Tametsi nonnulli non solum mercium dandarum accipiendarumque causa huc transibant , sed et lain ea ratione , si quid possent eficere in propaganda sua doctrina ac disciplina. Est is mos nostrete patriae rectoribus , ut ciis , qui illorum nomine exteris praesunt regionibus, ut de eo non admodum sint solliciti, quid homines sua duce conscientia, de sua religione credant dicantve, modo ne summa auctoritati, ac publicae tranquillitat , obsint atque adversentur , in iisque neque proserant quod velint , neque faciant quod possint. Ad hunc modum hi, qui tunc

in ea regione cum suprema potestate erant constituti, personam gerebant reip. circa Qua- heros suam dignitatem sustinebant , iacem subditorum suae fidei commissam administrabant. Cujus moderationis haec duo specimina possunt esse Illo tempore hujus novi Belgii prima ac praecipua urbs erat , quam a maxima in nostra patria, & celeberriiva toto orbe urbe, appellabant eoam telodamum Ab hac urbe aberat intervallo circitet duum millium passirum vicus , cui nomen Heemsteda. Is vicus territorium erat noliret coloniae , sed qui praesertim

453쪽

sertim ineolebatur ab Anglis, quorum nonnulli , cum essent antea muniero Broinnistarum sive Puritanorum ut appellare consuetudo solet desciverant ad Quakeros is hinc suos inter se habebant congressus, conventus orationes ac preces Atqui haec nostri, quotiens cautius fierent, non adeo observabant, neque vindicabant, secus , ubi non ea penes eos modestia, temperantia esset is nostris metus ab illorum libertate immodica, deductione aliorum. Hujus rei exemplum , ideo ut exemplum periculi esset omnibus , edebant in uno Ruperi Bodpono , cujus ea audacia erat, ut aliquibus e suis auctor esset conveniundi eo

fine , ut suis precationibus vacarent , non secreto , a palam in hortulum apertum ac conspicuum. Itaque delata illa re tam insignita ad eos , qui absque hujusmodi temeritate , ac velut irritatione , facile interquievissent , hi j omnes aggrediuntur , modiunum , cum in eo investigando praeter Biblia in manu , in sinu cultrum reperirent, cumque ea res ad manus ac minimum ad defensionem , quae pendet ab offensione, spectare videretur, comprehensum ac constrictum manibus , ducunt. Neoamstelodamum , ad gubernatorem Stuyπ- mandium. Is hominem , ut contemptorem le--gum , ac perturbatorem pacis , in locum G

nebrosum squalore ac sordibus plenum, jubet conjici , ac paulo post vocat in judiciuin imaxuno crimine seditionis, atque omnium sen-

454쪽

tentiis, verbis prolatis sermone Belgico , quae alius ei ignaro linguae, convertebat e Belgico in Anglicum, sic damnat , ut aut multam sex cenorum florenorum pendat , aut sarraces, idque catenatus, conjunctusque cum servulo barbaro , biennium reficiendis moenibus urbis operetur Ad quam operam productus cum eam detrectaret , eum bene lacertosus lacer servus ex illa barbaravi immani gente 'egros appellant sene picato , ad quinquaginta ictibus

excipit, cum neque sic se applicaret ad opus, ille ictus congeminat, adeo valides, ut is pedibus non consisteret. at quoniam Omnitempore imperatum facere recusabat , postremum usi gubernatoris traditus ad hoc supplicium t illi hominem denudatum a media parte corporis suspendunt manibus, appenduntque

ad pedes lignum ingens quam acerbissime seriunt flagellis , atque a tribunali abjiciunt in

eundem carcerem. Idem fit biduo post Quibus plagis homo miser ita aflictus suit, ut diu sine sensu , ac poene sine mente jaceret, utque vix spes reconvalescendi reliqua fuisset , si non mulier Anglicana , adducta pio dolore misericordia, suis medicamentis delibutum , deligatum fasciis . vitae restituillet. Ἀ postremum soror gubernatoris sic pro homine disputat apud fratrem, ut illum ex hac calamitosa solitudine dimitteret ad suos. lactum hoc eo tempore, quo in nova Anglia incipiebat servere persecutio in hos homines. Alius vicus pari

455쪽

LIaac III. 33 pari eonditione, id est Anglorum quidem, sed

iuris Belgarum nostrorum , erat Gravesendaὰ Illie nobilis cillultris scemina Comes Nordat, postquam Spuritana facta erat Quahera, 4dcirco in hunc potissimum locum secesserat , in suis aedibus reliquis ejus societatis hominibus aditum ad suos conventus praebebat , verum ea prudentia , atque observatione loci ac temporum i ut nemini extraneo , aut alieno a sua religione, offensioni esset , adeoque, ipsa cum suis ab omni incommoditate immunis foret. Et quoniam hujus seeminae, atque illius in hoc loco consortionis, facta est mentio, libet hunc casum memorabilem addere. Filius erat alicujus ecclesiastae Anglicani, adulta aetate , moribus honestissimis. Is cum saepe cum comite hac in ipsius domo una erat ,

multos cum ea de religione sermones miscebat, haec eum in suum quoque conventum ac concionem invitat , saltem ut semel accederet. Ille respondet iterum atque iterum namque insta.

bat illa velle se in omni re alia ipsi obtemperare , at hac in re morem gerere non posse.

Cum iuvenis animo obstinato perseveraret, illi ceminae quanto magis in ea re perstitisset, tanto majorem dolorem frustratio attulisset, ille sua sponte infit , quod ejus precibus neque volebat neque poterat. Videtur ba quadam nocte in somno multa audire ac cernere de Qua- heris, cum evigilaret, cum nil rebatur esse. quod errorem sensibus offerret, audit tanquam

456쪽

HisTOR LAE QUAXE R. vocem , iret adiretque coetum illorum hornis num , de quibus dormienti tot species erant factae. Ille comprobato somnio, oraculo, die insequente accedit ad concifium Qualierorum, cui dum interest, ita sermonibus illorum assicitur, ut vix suus esset. Itaque ut huc renaearet suus exinde animus assidue stimulat. Verum ubi antequam id ageret , rem cum suis communicat amicis , illi plurimis verbis deterrent , quorum ictis cum esset audiens, at cum ab alia parte nunquam ex animo decederet illius nocturnae rei imago, atque illa non

commentitia fictaque, at facta vox, eum continue agitaret, ille ex multa magnaque contentione mentis , nescia quo se verteret, incidit in morbum gravem ac lethalem , e quo restitutus non solum se totum ab iis hominibus abalienavit, at etiam illud, quod sibi evenerat ab iis hominibus, interpretabatur ut incantamentum is diabolum inter eos homines dicebat operari. . Hujus rei testem habeo virum venerandum , ea memoria in illo ipso tractes, acnm etiamnum in nostra patria verbi divini iniani struin fidelissimum, cui juvenis ille haec pesolebat narrare. Interdum ex hisce hominibus erant, qui coram magistratu negabant posse se capite aperto cum iis loqui, agere. Hosntilla re alia corripiebant . quam convertendo

in ipsos indignationem , depellendo inaudiatos atque increpitos a se. Nonnullae mulieres

quae per vias, quaedam , at paucae, quae

457쪽

. III a n media concione nostrorum interque orationes , vel repentino , vel praemeditate vociferando cantandove aliquid occipiebant. Hae aut abire jussa vel coactae , aut abducta conditaeque in custodias , donec alio transveherentur Ita , si cujusquam culpa non ultra iret, neque poena ulterius procedebat. Jam de reliquis coloniis Anglorum , nutrius, armudum insu

iis , aliis , parum est quod dicam. Dixi initio , quinam huc primi iter instituerint, qui

utrum in ea loca accesserint, haut curto dixerim.

Id constat Georgium Wilsonem venisse in Virginiam anno sexto, quinquagesimo , atque illic conjectum in catenas mortem obiisse Henricus Fellus adiit Barbados illo eodem anno, ac non multo post revertitur. In his quoque

gionibus Quakerorum religio sensi in lucem

prodire ac prorepere incoeperat. In quos ho-nnnes usque ad annum sexagesimum nil invenio fuisse constitutum , praeter cenas pecuniarias,

idque ob has causas , quod alii alios ad suas

domos admitterent exciperent, aut dare jusjurandum , aut coram magistratu aperire caput, aut militaribus muneribus is perihus a care nollent. Quanquam haec pecuniaris damnatio saepe tanta erat, etiam propter unum delictum , ut hominibus , certe non admodum pecuniosis , uti plerique erant tenues, tertia

bonorum pars, supra deperiret. Id video annotatum , in Marilandia, Virginia aut provintia aut adjacente , anno hoc Thomam Thuri.

458쪽

ε; HIs TORIAE IDALER. sonem raptui in vincula , cumque dum id fieret, decurio Johannem Hollandaeum moneret, ut sibi in hac re esset auxilio , atque is tale quid de isto viro fieri oportere negaret, 4Lfirmaret non posse se , pro ure societatis, communionis cum viro illo , praesto esse ea in re decurioni adeoque opus hoc recu

saret quod quidem legibus Anglorum nuru

lam habet excusationem , non inter homines non majoris dignitatis atque ordinis & hunc in carcehem conjecturia, ac post duriter flagellatum esse. Dein anno sexagesimo&sequente, quum hominibus cum suorum numero etiam animus atque audacia cresceret, 4 coamici etiam suos inter se conventus ecclesiasticos inciperent obire , ad ultimumque in eo alacriter pergerent, tum vero , cum ob supra dictas causas , tum praecipue propter coactiones congressionesque has , multis ac gravibus insectationibus carcerum , flagellorum , exiliorum, deportationum in sylvas ac solas terras, agitati, donec tanta severitas etiam heic paulatim coepit

resideres, illaque hominum secta consistere, etiam confirmari, idque inprimis ex intercessione regis rimili rescripto, quale supra dixi a rege missi im suisse ad gubernatores Angliae novae Nota his, qui norunt situs rationesque Americae Anglic nae, quae sit Penstipania, cujus nimirum proprietas atque dominium, vacua morte Guiljelmi Penni, a quo nomen illud illius regionis possessivum, tiansierunt ad filium illius

viri

459쪽

in primis patronorum celeuerrimum. Atqui per hunc haeredem eadem regio similiter sicuti Quakerorum haereditas ac portio evasit, inprimis ab anno octogesimo secundo , quo tempore Pennus in suam illam ditionem profectus. cuncta e sui animi sententia disponebat, sua singulis rectoribus Madmi nistris munera distri.

buebat. Et vero ut mittam ac praeteream sigillatim dicere de ordines regimine politico, statu iuridiciali, itemque de commoditatibus ac beneficiis, quibus homines hi Qualieri perfruuntur, cum regionatim tota provintia, tum maxime in oppido, quod ab suo inter se amore fraterno appellavere Philadelphiam, erat ab hoc tempore in eo tractu tanta ac talis illorum hominum sortitudo iudentia animorum, atque spes de sua constitutione iubernatione &unanimitate atque consensu, ut etiam barbaros terrae Americae omnes, omnino omnes homines , in quibus modo semenin desiderium & studium inesset religionis, & honestatis, vitae tranquillitatis, ad se auderent invitare, iisdem, si bene agerent, pares conditiones vivendi , sitas exercendi religiones, offerrent ac pollic erentur. Quod ut melius deprehendatur, opem erit ipsum illorum decretum tradere. Erat autem hujusmodi Universalem dari libertatem con- scientiarum Omnibus iis, qui agnoscunt uηum Deum

omnipotentem, creatorem , conservatorem . recto

460쪽

ut nulli negotii habituri sint quicquam, quantum attinet ad ipsorum religiosas opiniones raelationei que , utque nullo tempore cogantur , ut flant se

alicui cultui secro, quem versentur, aut ut conferant aliquid ad sustentandum aliquos concionatores, aut locos dicatos βιris exercitiis. Proindefu- turtim plenum, absque ullo detriniento, sum uni-

unus alteri male faciat, aut illudat, propter dipersam opinionem actionemve eorum, M spectant religionem, hunc habendum ut perturbatorem conmIunis pacis, ct ut talem punitum iri. Etenina tametsi adhuc solum sum recitator hujus scripti, sicut earum rerum omnium, quas hucusque dixi, ac necdum accedo ut interpres mentis ac voluntatis horum hominum, tamen non possum hoc oco praeterire, quod illi libertatem hanc appellant Christianam , cum eam extendunt ad omnes mortales , qui modo unum agnoscunt

Deum , quodque, cum homines hi sibi volunt esse consentanei, id ita necesse est ab iis intelligi, ut ipsis sint Christiani omnes, in quibus aliquod bonum semen religionis & pietatis apparet, ut quod aiunt esse a Christo imo esse Chri- sum. Caeterum quemadmodum hujus regionis incolae plerique erant Qualieri, ita propter regionis commoditatem Mutilitatem religionis libertatem lianc tali edicto firmatam, inde post haec variis temporibus plures Quaheri ex aliis oris hujus partis orbis illuc commigrabant. Ne-

SEARCH

MENU NAVIGATION