Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

returque. Etenim mulier haec , postquam una vice expulsa reversa erat, tamen erat di-niisses, eo pacto , ut ne rem repeteret neque se ageret iterum , nunc secundo repetit eundem locum , ea mente atque proposito , ut vel

liceret sibi, utin sociis suis semper tuto persistere, abrogata lege de ejectione ac nece Qua-kerorum , aut si id consequi non posset, sua morte suam pro sua religione constantiam ac confidentiam obsignaret is simul illorum u- didum improba facinora saevitiam insatiabilem argueret palam, eosque ipsos extremae injuriae in conspectu hominum omnium convinceret. Itaque venit illa anno sequent , id est sexagesimo , imperterrita Bostonium ex insula Rhodo. Dies erat trigesimus: primus mensis Maji. tqui illa e velligio comprehenditur, duciturque die insequente in domum praetortim, ubi frequenti senatu praeses, postquam quid mulieri ante esset interminatus , dixerat, eodem tempore illi denuntiat , ore nunc die crastino, ut certo ipsi mortem irroget , it sic ipsi ex

angore fauces occupentum, viaque praecludatur spiritui, ut certo certius nunquam rediret neque fas tum repeteret. Sic postero die exit ex urbes, comitata ante , ac pone , militibus, inter strepitus tympanorum , ipsa animo magno , ac vultu hilari, pervenitque ad patibulum, unde non denuo redituram se sciebat statuebatque , atque in eo, postquam multa verba erat prolocuta , quaeis animi magnitudi-

442쪽

4ra His et ORIAE QUATER.nem is spem certissimam repolitam in coelo indicabant , enecatur ac spiritum reddit Sculicet hanc forminae laudem tribuunt Quakeii , qui norunt , vel qui ex iis qui noverant acceperunt , quod erat mulier non obscuro genere cognatione , domo satis copios , statura ac facie decora , sciens multarum rerum , mira suavitate sermonis , apta ad magna negotia , prorsus ut nihil ei viriles, praeter sexum ac nomen , deesset. Aliud exemplum hujus constantiae suit uidelm in Ledra. Et hic Bostonia ejectus sub poena mortis, ut ante demonstra- vi , nihilominus anno sequenti primo dexagesimo eo redierat , paratus ad idem hoc quod hi qui antecesserant experti erant, e

spectandum ac tolerandum is suum pro ira religione jugulum iis , qui peterent, praebendum. Ubi autem fama illius adventus percrebuit, atque eaden ad aures pervenit judicum, hi virum , sic judicium omne ac poenas omnes contemnentem, jubent comprehendi, iraecipitem in carcerem pertrudi hieme tota ,

eaque perfrigida, magna inopia atque algu contineri , idque alligatum ligno crasib ac ponderos , adeo ut prae compedibus bis vix loco semovere posset, ipseque tanquam truncus esset hominis Dei quidnam de eo faciendum es se consideratum. Querebantur in judiciu multa de ejus huc reditione, illo respondente identidem , ut causa sui ejiciundi fuerat injusta, ita

sibi refrediendi justam suis causam. Propo

443쪽

III. Ars situm ante oculos periculum vitae , propterea quod jam nullis minis, neque metu ullo potuerat restringi. Respondebat, si de capite suo

laborasset, se nunquam reversurum fuisse Rogabatur alio tempore , utrum velle proficisci

in Angliam. Ait ille , ni sibi in negotii

esse. Tentabant alio tempore , possentne permovere , ut suis erroribus renuntiaret, ac rediret in concordiam cum ecclesia Anglicana.

Tum ille multo vehementius , quod si suam confessionem pronuntiaret salsam , jam ipsum Deum abjudicaret rejiceretque , si cum iis faceret, atque ad eorum se aggregaret ecclesiam, faceret cum sicariis ac homicidis. Sic rursus mortem infamen interminantur. Atqui ille, si ob suam fidem ac religionem, immortaliter se gavisurines, neque enim se metuere mori, at solum hoc juste damnari quin nullum se quasecunque genus mortis, modo causa iusta abui extimescere, vero ita sibi eam

ipsam, quam isti indicant, mortem quam maxime viam futuram ad vitam ac felicitatem aeternam . ac laetitiam interminatamis immensam. Ita res ea longo empore non perorabatur. Atqui dum sic haesitant ac cunctantur , neque ad exitum queunt progredi, Quakeri alii . numero quinques, omnes ejecti , ea conditione , ut , si redirent, nostis pcenam luerent, nihilomihus huc remeabant. Quorum unus eniscus Christisionus , quum , quid de Ledra ageretur in senatu, cognosceret, recta petit senatum, ac

444쪽

414 1sTORIAE QUATER. se hane ob rem in senatum dicit accedere ,

moneat eos , ne ultra sanguinem immerentem

sundant. Sed huic id praemii persolvitur , vsine mora protrudatur in carcerem. Tantus impetus plerisque horum virorum hoc tempore incesserat , ut nulla vi, nullis contumeliis frangerentur, rium demum bene secum agi opinarentur, ubi liceret sibi pro sua religione ma- . a quaelibet subire mortem, etiam hanc ignominiosam, obire. Nempe hoc illud erat. Habet quaeque secta suos martyres. Itaque hi homines huc , veluti ad sacrum certamen currebant, 'uoque mortem hanc amplectebantur , sicut sua religionis indicium , Ἀ-- gnum fidei, notam societatis , testemque communionis is sui nominis monumentum, materiam perennis famete ut finem hujus temporariae quide m , verum ut initium ternae vitae. Atque ita senatus Bostoniensis, post multas controversias de Ledra habitas tandem rei res , non verba sequens , actionem perduellionis intenditi virumque e vivorum numero eximendum judicat ac declarat. Quod factum die quarto decimo mensis Martii, quando sublatus in altum signo infelici vitam impavide finivit , praefatus e loco illo superiori coram nonnullis amicis qui adstabant, verba haec tibi vem mi l meam justam animam com-m odo. Post hunc primus aditus, postulatio senatus erat de Nen loco is videbaturis suam squiςm in Penlocum spventateua expromptμ-

445쪽

L III. a rus. Verum cum de Uenloco res minime videretur dubia quin caderet, secus quam cecidit, tamen cum de eo ageretur in judicio , entorcus diu t ntopere disputare is judices sic studiisis consiliis dissentire rursus Nenlocus adeo illud urgere , equum esse , ut juxta leges Anglicanas illa res disceptaretur, atque insisteres, eas leges duntaxat pnstitutas contra Jesultas, non adversus Quakeros, quibus adeo dent impunitatem , etiamsi h inum opinione quid errqnt, ad postremum judices ita ipsi se impe tire & implicari, ut ad veterem judiciorum serinam rςditus fieret, totaque causa committeretur judicibus juratis duodccim. Sed &hi demum post multum comperendinatum Uen locum dignum judicant morte. Fit hoc die decima tertia aestivi mensis primi. At vero etiam hujus judicii executio aliquot dies differ- xiii ilam &Johannes Curreyer , incola. Bost hiensis , quod alligatus flagellis , ab ea urbe Per tria oppida , per eadem loca B'stonium adseam uxorena Hiberos rediisset. . denuo inisi hi locis caesus loris, carcere in sui illa incolatus urbe asservabatur, sua inominum opinione id porro suppliciuna daturus , ut in humero ferro candent ureretur , notareturque liter R. quae designaret esse eum , quem leges Anglorum returner, Romanorum refugam a pellant. Praeterea S plures alii , octo nimia rum4 viginti, captivi erant , unus, condemna- us ad carcerem , men inhauitabat, ad totam D s vitam,

446쪽

et His Tolli EmyAx K IN vitam , caeteri omnes incerti , quid de esse ret, siquidem 'orum res quotidie differebantur ac procrastinabantur. Atqui ut multa inopinata, insperata accidunt in vita horninum,& saepe magis quam ea, de quibus habemus opinionem ac spem , ita dum judices hi adeo tardi sunt ac minus efficaces poena toties

intercalabantur , neque tamen quicquam erat ,

quod rem istam distinebat, enloco, caeterisque captivis , inopinanter ac praeter exspectationem, jussu magistratus indictum, conditam a magistratu legem novam, qua illi lege veteri solvantur, ita ut liceat iis exire e carceribus, de simul adapertae anuae. Quo signo dato cuncti absque cunctatione discedunt. Soli in. sperantes retenti Perm Pearsonius Iudith Brou-ma, qui ambo paulo post uncti plaustro, quod

trahebatur ab equo , inter flagra ejiciuntur. Causa hujus mutationis credebatur esse , quod senatus verebatur aut praevidebat, futurum , ut in veteri Anglia rex atque magnates tantum horum judicum in puniendo rigorem male interpretarentur is quo minus id imposterum facerent impedirent. Utique haut diu erat cum Carolus rex , postquam haec de ualleris innova Anglia per rumores nuntios , imo per illorum hominum pro ipsorum periculis deprecatores, e libello supplici, Regi ac Pariemento exhibito , non semel, aliis, inaudivisset, mittit Bostonium ad gubernatorem , itemque ad rectores reliquos Madministros earum regio

447쪽

num3 coloniarum omnium epistolam de captivis Quakeris , tradens epistolam perferendam Samueli Sattoco , ipsi Qualtero, incolae regio. nis , at pulso in exilium , ut supra posui, qui huc revenit , revectus navi , cui praeerat uinnus itidem de ejusdem generis hominibus. E. pistola haec erat Carolus rex suis du ac peri ris suoniam docti sumus , plures e nostris bubdi. iis, dicti apud vos Qua eris , datos a vobis si in carceres , O auios interempto , alios , u moniti sumsi, in eodem periculo versari, visum e nobis. vobis quod nostrum de ea re in futurumst beneplacitum indicare. Quocirca cupimu , ut bt qai ηtervos ' Qua eri, quorum demum aut mori , noaliam poenam corporalem addixistis , aut , ut conditi sunt carceribus, addicere polletis , de iis naultra progrediamini, verum ut e vestigio eos , seu damnatos , seu con trictos, mittatis in nostrui a glia regnion de iserum delictis o qua 'u - η referatis , uti sic hoc loco de iis decernatu , ut cum Uris legibus , atque illorum meritis , decet Mere. Quibus in rebus , ite a vobis ommmodam auctoritatem dabant. Scriptum in aula nostramithallen=, quinto Id. Sept. amo millesimo sexcem resim sexagesimo pruno , si hi imperii tertio deci- no. E mandato regio. uidelmus Morris. Sic quidem illa epistola regia haetenus perlecutionem horum hominum stitit , ut ultra, etiamsi quis es et Quakerus , capita non esset. Et quoniam senatus Bostoniensis suspicabatur , - sere sibi aliquid succensere o commissum aci

448쪽

4,8 HisTORIAE Qv AxRR. nus , legati a Bostoniensibus tribunus militum Templius, senator Broadstretius, verbidi,ini minister Nortonus , qui transmeent inveterem Angliam is regem , ne ea , quae facta erant, accipiat male edoceant. Atqui non ideo omnis jurisdictio consiliebat , ne que omne judicium sublatum. Quin quasi propterea quod esset jam vacatio a severo

ultimo supplicio hoc, poenam cruciatu temporario quidem, at tanto graviore compensarent ita aliquos castigabant , ut satius fuisse , brevi tempore emori , quam tot ac tanta , idque sepe tam diu , mala perpeti. Cujus rei cum varia exempla possem referres, tantum unum aut alterum exemplum proseram, tum ne in hac re nimis sim multus , tum quia ex uno hoc de caeteris conjectura potest fieri. Venit eo anno Bostonium Anna Cotoηa , mulier sexagenaria animo habitandi. At illam Bostonienses non modo non admittunt, sed insuper conjiciunt in custodiam. Deinde ubi ejus pertaesum est, deducunt in locum silvestrem , unde post mutatas errationes , nacta opportunitatem, redit in Angliam. Illic diploma obtinet a rege , quo ei permittitur, sedem ac domicilium habere Bostonii. Itaque denuo iter redauspicatur in novam hanc Angliam, venitque perniciter Bostonium. At ne sic quidem admittitur. Quare abit Cantabrigiam. 1llic vero in sordidum specum mittunt , damnant , ac tribus regionibus eaedunt flagellis abjiciunt in locum remo

449쪽

tumin desertum ac relictum , in quo magnum periculum ostendebatur a seris. Quanquam mulier sic tamen iisdem tramitibus, quibus exierat, redibat . quemadmodum tae novo supplicium de tergo dabat Altero hauidum exaacto anno Anna Colemanna, Maria Om infla Ilida Ambrosa , singula foeminae , non adeo magno natu , sed tamen jam aetate proveetie accedunt Doverum .imae ex loco hoc per loca alia undecim trahuntur , mediae brumae tempore , is diebus nivalibus is singulis locis denas plastas accipiunt in corpore , ita nudato, Mexpbsito ictibus , ut ne mamillare relinqueretur. Et hae adeo ingenio duro, firmo setore erant, ut tamen idem Oppidum repeterent,&illieo eum suis celebrarent conventum. Quo

cognito duo fiatres Rupertii , filii patris Qua

heri hambo limenarchae, mulieres e coetu ui extrahunt', ac pronas trahunt per nivem ac coenum' facie in ea versa, atque die sequente eodem modo tractas, oblitas perducunt ad portum in litus Mintroitum maris, ac nil motiim ensissimis precibus mulierum , praespitant

per aquas in parvam naviculam caudicariam barbari vocant canoe atque in eo sunt, ut

committant pelago. Verum Orto repente ven--,ehementiore, immoderata tempestate, mulieres de scapha eximuntur, non imperio illorum rectorum , qui hanc habebant potestatem , verum impulsu illorum , qui circunstabant, quique tam crudeles quam erant illi non

erant.

450쪽

Io Is TORIAE NATE R. erant. Ita quanquam jam obrigerent glacie ex aqua concreta in vestibus is propter intolerabile frigus vix vivae evaderent, eandem do

mum unde venerant , remotam procul a Nari,

reducunt refocillatas paulisper abigunt ac

fugant. Verumenimvero adhuc mulieres adeo duris erant cervicibus, atque ita obdurescebant ad novos dolores , ut non semel at picule ad loca , in quibus talia toleraverant , recuris

rerent. Non desinunt Quakeri conqueri de his aliisque hominibus suae gentis, illam multis eorum notam inustam fuisse , quasi modo hominum sui issent quisquiliae , nihili, mendiculi, errones, Olatici, desperati, quibus omnes homines probos oporteret esse infensos cinimucos, atque eo nomine iis fuisse libertatem omnem ademptam, ereptum jus omne, quemadmodum ignominiosis, infamibus nulla est actio , nulla querela. Tametsi dicunt fuisse rui multos annos , quosdam qui aetatem prope ominum , illic terrarum 4edemis domicilium habuerant. Post haec procedente tempore , quoniam & regis , alieni ab hujusmodi infestatione, auctoritas indies magis valebat, horum multitudo hominum quotidie magis ac

magis augescebat, atque natura ac indoles, animi ac corporis duritia omnium omnes poenas legibus constitutas supervadebat ac vince-

hac paulatim judicia haec fieri desierunt,

ipsorum impunitas Hicentia accreverunt. Inter haec Quaheri omnes , quotquot in hoc re-ν gionis

SEARCH

MENU NAVIGATION