Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

hementes natura, at causa ratione. Sed&Keithus cum suis , etsi vir fatis cerebrosus ac praeceps , tamen hoc tempore ac casu similiter non natura ac voluntate , sed coactus, nodsuum justissimum injuriae dolorem dissimulare

ac moderari amplius non posset, tandem in adversarios invehi verbis, ut justa ira effectusque justitiae esset , neque esset maledictum, sed responsium dignum aliorum impetu ac contumelia. Ad extremum alteri alteros urgere, esse homines ignaros , fatuos, haereticos, infideles, ethnicos, prasenos impios. Sic illi. Ut quantum sua doctrina ac disciplinae his in rebus obliti essent, quantumque abessent a perfecta consensione, & modestia absoluta, cum de eo viri cati, perspicaces diu ac saepe suspicionem habuissent, nunc cauti incautique omnes deprehenderent. His litigatoribus altercatoribusque nunquam defessis , fratres conscripti, qui quae- stioni notionique erant praepositi, animadvertentes, in hoc tanto certamine partium , antaque contentione , disceptare famam ac loriam nominis Quakerorum , ita negotium terminant, post reprehensionem tantae rixae acturbae, in qua neutra pars culpa carebat, ut Kei-

thus absolvatur , atque illius de Christo Iesu

doctrina agnoscatur recta ac sincera , de Stochado itatuatur, his fateatur, se perverse

cum Keillio egisse, utque eitho de malo quod in ipsum insontem protulerat, satis iaciat. Sic Ff 1 ali '

472쪽

aliquanto tempore quies erat certaminum. Deinde in hac pace atque otio Thomas Flix Materus, sectae Quaherorum minister, inflatus hominum quorundam, de quodam sui ingenii acu- nune doctrina aliqua, opinione, in conventu menstruo eithum accusat illius haeresis, quod negaret lassicere hominibus lumen Chri-iii. Hic rursus ambae partes admodum actuosa multa efferuntur ex tempore, quae mentis dolore ac permotione poterant accipi excusatius. Neque hei totus senatus entheatus hos duos viros poterat reconciliares, aut certas ad conditiones concordiae redigere. Protenditurres in alium conventum , vocantur, una gubernator Thomas Lydus, alii e magistratu univeris provintiae, ut itidem sua prudentia ac suffragatione omnem rem moderentur. Illic Keillius magnam habet actionem in Stochadum,

quod nondum sibi satisfecisset, juxta edictum superioris concilii oriuntur aliae querelae ex una mulite Gubernator ac magistratus Leitho multa exprobrant. Ad postremum pleraque pars ministrorum ac seniorum propendet in Kei-thum. Quo viso, etiam rectores illi declinant. Fit senatus consultum , ut Stochadus se ipse damnet inscitiae atque infidelitatis. Stochadus se tale quippiam negat facturum, ac se id, quod dixerat deaeitho, ait cum ratione ac jure dixisse , ridem adhuc defendit Agitabatur quoque dissensio inter Keithum MFitzwaterum quae erat tractata in superiori conventu menstruo

473쪽

R II. struo Statuunt omnes, atque ita turbulentum judicium concludunt, ut Stochadus scripto publico se de suo adversus Keithum delicio condemnet, utque ita aterus, idem hoc agat de se, quantumad Keithum is in stipe coram concilio hoc scriptura suam fidem exponat, in eo satisfaciat, quantum pertinebat ad Christi resurrectionem, illiusque hu nae naturae statum praesentem in coelo, utque uterque tam diu

praedicationibus ac precationibus in suis coetibus super sedeant, quoad imper ta secissent. Hujus consessus judicio cum Stochadus TitaNaterus se initio, aut expresse, aut tacite, submisissent, nunc in fine, lata in se sententia, se subtrahebant,

atque ei parere detrectabant, causati cum negotium esset ecclefiasticum omnino coatroversia se inter eccles ministrys, eaque valde ardua ac disicilis, quam Umet pix amplectuntur, hanc ministrorum ecclesia duntaxat cognitionem θ desinitionem se debui . nunc horum quidem partem, quorum ea juris est o arbitrui, at magnam quoque partem eorum , ad quorum s icium ea non pertinet, imo quorum procliνitas adsuam extendendam potentiam o jurisdictionem abunde nota es , hanc procurationem suscepise proinde, neque hujusmodifla- tutum ac judicatum alerς, eqsse se tali interdicta obtemperare oportere. Ergo Stochadus &Titz-waterus nihilominus inter suos iunctiones ministerii obire, seseque distrahere, ac disjungere ab iis , qui Keithum sequebantur. Neque ta- nen cithus cum iis, qui erant cum illo, statim

Ff istam

474쪽

43 HisTORIAE QUAXE R. istam distaciationem agnoscere ac probare, neque pariter se prorsus ab eorum societate in jungere , verum exspectare , ut iidem sui facti poenitentes, satis pro injuria facientes , o saltem quod re malefecerant, solventes verbis quam maturrime secum in gratiam redirent,

unam eandemque communitatem arcta animorum colligatione colerent. Ἐeithi partes tenebant plerique cum ex oppidanis, tum e provin-tialibus , quos exinde appellabant eithianos. His ita constitutis rebus gubernator caeterique magistratus , veriti ne dissidium hoc latius serperet initium foret majoris turbationis, huic malo citissime .maxime statuςbant esse occurrendum. Quare tale capiunt consilium ut non quidem rem judicatam scindant, at curent, ut ea, quae ante acta erant , revocentur

sub cognitionem novam. Itaque jussu illorum conveniunt in unum , anno videlicet nonagesimo secundo, mense quarto die vigesimo,

Philadelphice viri viginti octo, quorum quidemnaajor numerus ministri seu concionatores, verum inter quos ministros etiam erant , qui una ministerii munere in ecclesia munere magistratus in reptiblica fungebantur, quorum unus Samuel Peningus, eithi inimicus summus, Malter Artus Coqim, eitho non admodum benignus His viris ea curatio data Madministrati, ut pro communibus amicis marbitris de dirimenda discrepantia ac lite, quae erat inter Keil humin ipsius adversarios, consulta

rent.

475쪽

L III. 4ssrent. Atqui hi viri, tanquam non ad componendum dissidium , quod erat commune, sed ad damnandum Keithum ejusque sodales , absolvendum reliquos , convenissent , primo coetu de Keith, inaudito, nulla de re appellato , hanc brevem serunt sententiam , eamque scripto obsignanici eithum hominem esse, qui nullum habeat timorem Dei. Qua sententi Keitho non majus malum poterat adferri ab hostibus apertis , quam imputabatur ab his judicibus. Et vero ita jam quod adversarii praecipue habebant in voto , magistratus eitho. sine mora, omne docendi in ecclesia exercitium interdicit, ipso tamen confidenter pergente, ut hostem judicatum persequitur, applaudentibu inimicis Keithi, ita jam se voti compotes, atque ipsi icissim repensium esse. Quare Keithus, Maliquis Thomas Buddui, edunt libellum legendum omnibus Anglis , ideoque ipsorum scriptum lingua , quem nominant, causa innocentis diciis contra falsum judicium Uus noxii. In

quo libello enarrant sorinam,is continuationem, seriemque judicii, redditi in Keithianos, itemque judicum quorundam in judicio hoc inter se nexorum, jugatorum mores pravos, ac speciatim ministrorum verbi. Non quo magistratum sugillarent, neque ut suae ecclesiίeministrorum famam arroderent, aut vitia cujus quam ordinis detegerent, verum ut ostenderent, quidnam esset, a quo illi sibi deberent cavere, cui debeant medelam adserre, ne ma-

476쪽

36 HISTORIAE QUA KR R. tum a capite serpat per omnia membra, lostes tale vitium in hujus ecclesiae dedecus, ac suae gloriam , vertant. Venit Κeithus tempore quodam in colloquium cum gubernatore , atque apud eum multa inuerebunda oratione agit de judicio facto in se absentem . indicta, indefensa causa , de judicibus , inter quos tot numerabantur sibi insensi , de variis injuriis inusitatis, atque etiam inauditis, inter castos ac pro bos judices, de insectationibus. Post quae gubernator , velut applicans se ad Keithi querelas, eithum monet, ut si in superiori illo conventu passus esset injuriam , de eo quereretur, ac suum ius persequeretur apud generale&anniversarium concilium, quod instabat Philadelphiae. Ne illius tot rebus adversis ac molestiis afflictus, non victus, idem pro se optimum sectu ratus, dum injuria acuit animum, scribit appellati nem acrem ad concilium , appingitque articulos duodecim , in quibus suam suorumque exponit doctrinam ac fidem. Et quo post tantamiactam diuturnam contentionem cuncta res, quam

totam omnibus partibus brevi spatio temporis pertentare erat dissicile, in synodo faciliore sommodiore ratione apprehendatur raecidatur, atque illi patres breviter pro sua sapientia ae vigilantia id, quod esset conveniens,nis abjudicent, alteris adjudicent, singulisque, quod sui sit ossicii, praescribant, quoniam periculum videbatur esse in descriptione tot libro- um, quae manu fieret, eithus librum utrunt que

477쪽

que curat excudi typis, eo fine, ut mature exemplar ad omnes mittat, illi id ab hoc tempore diligenter explorent, ac tum praeparati rem paucis absolvant. Titulus libri erat Appellatio ab octorigintiviris ad Spiritum veritatis. Excusor erat Guiljelmus Brassordus. Duo exemplaria erant distracta per Johannem Combium. Quae

res ubi nota facta , magistratus omnes reos agit, ceu ruptores tranquillitatis, & violatores

regiminis , mittitque praetorem inithum, qui

excusorem , distributorem , ex ipsorum aediabus rapit in carcerem, ac simul e sabricis, perinde ac si in suam possessionem aut praedam venerat, quicquid utensilium cupit, capitis au fert. Altero die magistratus mandat prίetori, ut actionem intendat in Keithum, ipsius in eadem culpa assine ac socios , adjunetis in auxilium duobus e naagistratus collegio, qui non erant Qualieri, nempe Lucio Coh , viro

Augustanae confessionis , Johanne Baisso, professione Baptista, quasi qui religione diversi, ac neutri parti addicti, integri ad judicium

irent. Sed hi viri id muneris recusant, eo ipso, quod res, de qua illi homines arguebantur, esset orta e religione, spectans ad religionem , nil commune habens cum regimine regionis , ac propterea ab iis ipsis hominibus, unde prosecta erat, ad quos tendebat, inter eos dijudicanda. Quibus addebant, quum neque humana, neque divina lex patitur, quenquam inaudita causa damnari, aequum & fas

478쪽

438 HISTORIAE QUA KER. esse , ut elibus , prius quam in euin aliquid statuatur, audiatur. Hujusmodi responsum ingratum erat apud eos, qui non ad sedationem seditionis praesentis , sed ad intensionem, ad comparationem novae , sua consilia videbantur conferre. Itaque persistunt in suo proposito, Keitho inaudito, ad tale opus aggrediuntur. Dant suum judicium damnatorium in Keithum, Icriptura longissima, cujus hoc erat briviarium

declarare rectores, eithum hominem esse imia probum, malum civem , doctorem mente ac

lingua hostili erga regimen, regem & reginam. Atque id cliptum dant praeconi legendum in foro , in medio concursu multitudinis. Scilicet fuerat eitho in conventu ecclesiasti- eo , in quo tractabatur quaestio inter Keithum collegas , praesentibus & gubernatore , aliis e magistratu, sorte cum ipso gubernatore disputatio de loco , quem gubernator allegabate libro, olim conscripto arueitho. Quem Io-

cum cum eithus diceret, non ad rem propositam , neque bona fide citari a gubernat re, pergeretque atque adderet gubernatorem quoque esse ex iis , qui Keithum non citaverant ad audiendam causam, at inauditum damia naverant, illud Keillio exciderat calore ac impetu repentino animi linguae velocitate, quae tape dominantur in disputationibus, quod gubernator vir esset impudens, quodque ejus

nomen putresceret. Quae verba, cum gubernator non semelladiisset, se nolle considerare ,

479쪽

u dicta tali tempore atque occasione, nunc tamenaeitho vertebantur vitio , ut contumelia

insignis in magistratum, hautquaquam impunita relinquenda. Addebatur , gubernatori in e de colloquio exprobratum a eitho , quasi gubernator minime habilis esset suo gubernatoris muneri Verum illud quidem eithus affirmabat nec dixisse se, nec cogitavisse. Id quoque in ista sententia damnatoria inscriptum erat, quod Keithus etiam alium e magistratu virum nominavisset tali vocabulo Anglice, de cujus

significatione ipsi Angli ambigunt , quod mihi

horum unum, si minus omnia haec , denotasse videtur, altercatorem , rixatorem , verbosum deceptorem, sordidum inter homines, escece hominem , balatronem. Quam accusationem Xeithus ita diluebat, ut non id negaret, id nominis viro a se datum esse , sed hoc esse datum magistratui, quippe qui vir revera non erat

magistratus membrum, nihilominus in isthoc collegio, quod Keithum condemnaverat , adstiterat, ac veluti unus ex iis in eandem sententiam cucurrerat , ac similiter inaeithum subscripserat, reum damnaverat. Inter haec Objectamenta , has commurmurationes , Philadelphiae novus instituitur conventus ut idicialis , in quo cum hactenus de tribus illis viris praejudicium factum esset, nunc plane judicium fieret Praeses erat Jeningus, ex assetaribus autem unus Coquus , quos ambos ecclesiae Qua herorum ministros esse memoravi. Citati huc

nunc

Dissilia πιν

480쪽

nunc ad dicendam causam, eithus, Bradsordui, Combus , Buddus Bussus, aliique de numero Κeithianorum, qui adsunt omnes PQ-stulantur singuli atque universi ejus maleficii, conscriptum editum, divisum ab iis librum appellatorium, seditiosum, isnominiosum , rerum multarum mendacem , in quo speciatim Ieningo , huic concilio praefecto . hec probra adscribuntur, hominem esse arrogantem imperiosum .insolentem , in suis sermonibus , vita

conversationes, eumque librum excusem sublato excusoris nomine. Busius, cui praenomen

Petrus , praeter reliquos arcessebatur , dixisse de Ieningo in colloquiis multo plura , quam erant scripta in libro Mirum. Mu'stio erat coram praesis de Ieningo totoque senatu , num hi , qui erant adducti, ut rei, an Ieningus sontes essent, hic vir indepravatus cinculpatusa an isti obtrectatores cedissimi, summo supplicio puniendi. Forum erat plenum disce. 'ptationum litiumque Qualia scripta cunque

aut dicta erant , illi testabantur, non in Je- ningum , ut magistratum , sed ut in hominem ecclesiasticum ecclesiastem is suum , si

vellet , collegam , scripta ac dicta esse . non

vellicandi criminandique , at corrigendi, at quaelibet tentandi gratia , ut inter fratres mos est , aut esse debet. Et probabant hi rei habiti certissimis testibusvi testimoniis, eos, qui tantopere de factis in se calumniis querebantur , etiam quam iis objectum erat, pejores

SEARCH

MENU NAVIGATION