Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

que tantum homines istiusmodi, verum, aliarum religionum prosessionumque, aut nulla scilicet , aut tenui conditione , atque in istis extremis partibus alterius orbis, admota manu, divinam benediistionem sortemque meliorem exspectantes , uti raro quispiam, cui in patria aut res , aut spes bona es , loca aliena , a suorum commercio ac conspectu remota , inculium adibit. Praeterea G. Pennus, regionis berus ac gubernator, proxime ante bellum da

nosissimum , quod adhuc fervet inter Gallos , atque Anglos horum socios atque amicos Germanos inferiores superioresque , nonnullos homines, degentes in Anglia , nostraque patria, palatinat Rheni, quibus omnes copiae in usu cultu corporis quotidiano , invitaverat pertraxeratque i has ultimas terras , in quas cum nihil in serrent quod poterant perdere, hanc de se habentes spem posse se in iis

labore manuum acquirere, unde porro commode ac jucunde viverent. Atque ita quidem hi coloni omnes se dabant agricultu in praee rationi atque amplificationi terrae inhabitabilis inculte, ac siimul suarum rerum familiarium. Quibus omnibus sua diligentia & assiduitas atque molestia sane bene ac feliciter cadet ac cedet , si non quandoque , terra tota omnibus que bene ornatis, quispiam legum agrariarum peritus .callidus interveniat rite ercis- .cunda possessione, quam suam putet esse or tionem auferat. Et his advenis omnibus peraeis

462쪽

qua data potestas , suas quorumcunque religiones eum suis sodalitiis exercendi, vivendique ut vellent. Adhaec ea quoque facultas, licentia concessa, ut etiam quos, is honores dignitates .magistratus , etiam in urbem totam regionem gerere possent. Quanquam haec praerogativa erat Quakerorum , non ex lege iis pria vatis irrogata sed ob maltitudinem consen-rum moderamine ac remone priores ac primas partes tenerent. Unde, erant, de quibus vix poterat dubitari, quin solum commodi ac emolumenti gratia, simulata professione, eho isque ossicio , ad Quaero accederent , ut ventus erat, exin velum verterent. Iam ut plerumque videmus festunam , seu statum operamin occupationem mortalium sequi indolemin industriam ac mores , ita horum hominum pars propemodum maxima , homines

integri quidem ac religiosi , at simplices, doctrinae rerumque usus rudes pars non modo ignari inexercitatique , verum qui e sermonibus conversatione cognoscebantur valde licenter

immoderate loqui agere. In hoc num ro etiam Quakeri. 'taque procedente tempore at viri graves constantes, sua intern inina indeclinabilia profitentes , id cupidissime inter homines petere , quod semper pertinaciter contempserant, cloca ac subsellia in curia, tribunalia affectare is ascendere & frequentare , is munia multum mutuo exercC

463쪽

isto munere excellenter gerere erga subditos a clientes saepenumero aspere arrogan-

'ter se habere, de in iudiciis, in dirimendici tibus, de puniendis maleficiis , se ejus generis juris actionibus aptare, quas semper fastidierant, 8 eum incideret, ut aliquid sancte esset Lffirmandum praestandumve, etiam juratos arcesserescribitores atque testes, certe qui ejusmodi assertione uterentur , quae a juramento non dissert, nempe formula acri dic a promittain praesentia Dei, vel tam vere quam Deus acta est, quod minimum baut minusquam jur mentum olim a populo Dei Judaeis usurpatum. ωνit Dein Quinciam tales quoque, qui munus ministerii sacri Euangelii in ecclesiis obibant, ad ejusmodi gradus atque honores obrepere is lecti conscriptique ipsi a se , aut protracti ab iis, qui plurimum in senatu pollebant, quorum obsidebant animos, rempublicam ac dicundi juris potestatem capessere in oesuae dignitatis Mautoritatis bene meminisse,&se in suis officiis judicialibus accommodare ad

instituta & consuetudinem reliquorum. Praeter haec multi ex universitates averorum reis periebantur, tum mares , tum sceminae, qui sibi munus concionatorium asciscebant, idemque exercebant, nulla aut nequaquam idonea testa

tione instructi, ita ipsi se interentes intru dente, neque suae habilitatis , neque vitae satis aptum indicium praebentes. Et sunt ex ipsis

464쪽

HisTORIAE QUAE R. ipsis Quaheris , qui asseverant, suisse inventos

inter hos , qui propter inscitiam elementariam religionis , tantum aberat , ut titulum ecclesiae doctorum ac ministrorum possent sustineres, ut ne pro membris quidem suae ecclesiae haberi ponsent. Quae res omnis non levis inter ipsos illos homines aemulationis de invidiae, & dissensionis ac contentionis , stirps ac firmamentum, usque ad hanc memoriam , ut non sine causa metuendum sit, ni illi melius colant pacem, futurum aliquando, ut illorum inter se domestica discordia barbaros, aut alios externos hostes, alliciat, qui multo bellicosius aggrediantur, ipsorum imperii, commorationis diuturnitati brevi finem statuant. Et scire licet, cum etiam in his novi orbis oris bellum flagraret inter Gallos atque Anglos , tu ut hi homines sic satis verbis pugnarent , at vero bellum Marma armatam tutelam omnem fugerent, ac proinde aut illi se ipsos expugnarent, hostibus quiescentibus, aut hostes, sine suo periculo statim eos vincerent, missum a rege Britanniarum Guiqelmo, extra ordinem , gubernatorem addictum ecclesiae Anglicante, instructumque suisse, quo, si tempus ita erret, is iis melius adversus ho-silem vim prospiceret, quam illi sibi ipsi.

nimvero quoniam impraesens versamur in ipsa regione Qua herorum, ac jam mentionem fecimus aetnae dissidentiae ac distractionis horum hominum, inconveniens foret relationi rerum

illius gentis hujus operis instituto, si non

465쪽

insignem maximeque memorabilem casum , qui his novissimis annis inter eos iis in locis accidit, quique etiamnum paucis notus est , res ram atque enarrem usque ad hoc tempus, quo adhucdum qui exitus futurus sit incertum. stendi libro superiore de Georgio Keilia, illo celeberrimo inter Quakeros doctore , quemadmodum ejus socii atque amici Quakeri in Anglia ipsi

quosdam adscribebant aut errores, aut modos lo- ruendi, quos minime probabant, verum quo ejusngulari doctrinae, suaeque erga eum benevolentiae tribuebant. Venit hic vir in has oras, ac consistens aliquantisper in insulis Caesareis attingentibus ad Pensylvaniam, dein anno octogesimo nono migrat Philadelphiam, invitatu hortatuque quorundam , qui non sibi solum concionatorem , sed Hiberis suis praeceptorem ac cierant. Quo cum venisset, utrumque munus suscipit, it suam ostenderet modestiam r. h,ueris hypodidasculi locum capit, magna laude ungens unalNunere concionatorio in maximam partem inscia a temeraria turba concionatorum, ut luc

me clarissimum splendor totius ordinis excellit, atque se omnibus, tametsi inprimis in multitudinis hominibus , sua opportuna ac diligentia, in explendis omnibus partibus ministerii , carissimum reddit. Jucundum utique, si perpetuum esse licuisset. Verum in tercedebat brevi ingens aegritudo. Quippe non ita multo post exorti, qui se Κcithoopponebant s

466쪽

hanti multaque in doctrina non modo errato, sed summo crimini, quibus nulla venia , obji ciebant. Etenim non desinebat eithus suas cogitationes de Domini ac Salvatoris nostri Iesu Christi duplici natura, divina, humana,& humana altera coelesti, ac spirituali, atque aeterna, altera terrena corporea, suscepta in tempore e Maria matre , saepius atque identidem iterando cunctis proponeres exponere. Tum secundum dogma hoc, illud omnibus inculcare , Christum , ut e Maria natum , cum natura divina eis unitum , atque ita praesentem esse cum suo lumineis cum sua vita in omnibus Dei filiis. Dissicile sui animi sensa solum habere secum ac non esterre seras, cumprimis quod, ubi quid scite apparet comprehensum, id nil sit, nisi quem scire hoc sciat alius.

Quare eithus , cum ea quidem , quae secum diu meditabatur de transmigratione animarum post mortem , de judicioqui statu hominum in morte, item in consummatione seculorum velat intuta odiosiora passim premere silentio, tamen non ita se poterat conprimere quin saepe suis sermonibus ansas daret cogitandi quinam ejus reconditi essent sensus is interdum ipse se verbis , quae sua in his esset sententia, aut quid praecipue vellet , silentii impotentia mimpatientia, proderet. Quibus re Ducessiciebatur, ut ii, quia eithum amabant, Wdoctrina ejus favebant , haec capita avide arriperent ac sequerentur, cum tamen plerique

ipsius

467쪽

tium ac partium quos fietibus sane propter nominis gloriam , ad omnia auritos atque animatos aut habebat, aut faciebat eadem isthaae ita sectabantur, ut magis ejus authoritate atque institutione, quam suopte ingenio niterentur, atque eum scire haec o dixisse , satis haberent , ac ne rationem reddere cogerentur,

suam institiam ipsius persubtili in his rebus sa

gacitate, tegerent aut munirent. Ergo his placitisaeithi, eorumque qui ab eo, sese opponunt alii, praesertim articulo de natura divina ac humana Christi, quem articulum Κeithus suum esse palam confitebatur, profitebaturque. neque ut novum, a se cogitatum, sed ut antiquum semperque doctum a tota societate. Adversus quem articulum illi id objectabant . eum ex uno geminos conficere Christos. Horum adversariorum dux atque antesignanus erat minister senior nomine Guihelmus locodus , non quidem valde indoctus imperitus sui, multorum indoctorum imperitorumque, existimatione, perquam doctus ac peritus , antistes atque exemplar antiquae, purae horum hominum religionis obtendebat,eithus suam de hoc articulo sntentiam ac doctrinam adeo esse necessariam scitu ac credites, ut inde penderet Christianismus , utque eum articulum n gare , esset inficiari Christi passionem mortem

que, imo ipsum Christum qui si hi prae

fracte hunc negarent articulum , tantum pec

468쪽

ret, ob quam qui eum articulum teneant de currant ad hoc extremum, ut se separent ab his qui obstinate negent. Postremum cum quaestio haec diu in controversa acuisset , neque finis videretur futurus, ei thus cum suis usque eo pergebant, atque ita se in lite hac praebebant, ut assirmarent, se in conscientia cou victos esse, Deum vocare ipsos, uti se ab istiusmodi infidelibus segregarent. Inter haec cum isti boni socii illorum acutiorum virorum dogmata tantopere

fugiebant , iidem ejusmodi de iisdem articulis

Opiniones fovebant proferebantque, ut Kei thus atque ejus sectatores non minus ab iis abhorrerent, easque detestarentur, quam clamabant suarum sententiarum negationes prorsus fidei esse inficiationes, utque vociferarentur omnino totam fidem unditus evertere. Quanquam

iidem isti viri in his opinionibus etiam multum differebant inter se, quidam tantum, quantum omnes una ab Κelthi scitis declinabant. Itaque quod attinet ad Christi naturam humanam, statuebant quidam , Christum neutiquam resurrexisses adscendisse in coelum , ut erat e Maria natus, lassus in cruce. Nonnulli Christum corpus illud e sepulchro quidem extulisse , verum ascendendo in coelum deposuiste. Alii de toto negotio ambigebant, neque quid dicerent

cognoscebant. ais ita censebant, omnem de tali re controversiam absque controversa aut nullius, aut non magnae operae esse, propter exigui

469쪽

tatem, quicquid statueretus, nihil facere ad fidem. Hi controversiam hanc distrahendam, pacem servandam esse putabant. Quod pertinet ad statum animarum post mortem , erant , qui asserebant, omnes fideles ac pios e vestigio ingredi in plenum gaudium ac selicitatem , infideles vero atque impios junctim a morte, omne supplicium subire quod illos inanet, de in hoc universam sitam esse resurrectionem. Quod idem erat atque asserere, nullam propriam suturam esse retur ectionem corporis, ac corpus, postquam cessit in pulverem , porro nusquam ac nullum suturum , neque futuram diem cognitionis atque judicii supremi muniversalis. Alii erant , qui affrinabant, resurrectionem , conditionem gloriosam universam , demum in hac vita consummatam esse ac persectam, ex eo quod Christus resurrexit, vixitque illam vitam beatam atque illustrem. Qui suis verbis eandem vim tribuebant ac si dicerent , nullum esse coelum atque infernum , nisi qui intus sunt in hominibus. Haec dogmata Cetthus in horum hominum sermonibus ac concionibus notabat, reprehendebatque , ut contraria articulis catholicae fidei, praecipue atque insigniter propositis expositisque in scriptura Testamenti veteris ac novi, atque talia ab iis dici ac doceri suis indicabat, ut cum prope cognoscerent, procul fugerent. Tandem nonagesimo primo anno placuit experiri, si in amicorum ac sta-trtim conventu controversia posset componi. Ff Con-

470쪽

, is non I E S ATER. Constituuntur de communi sententia locus ac tempus. Conflictantur inter se acriter ac vehementer ambo capitales adversarii , eithus Stochadus, eo exitu, ut dissidium non solum non tolleretur, sed etiam augesceret. Tamen defertur causa ac querimonia ad consessum generalein anniversarium , celebrandum ejus

anni mense septimo Philadelphiae. In eo concilio actum de doctrina Κelthi Cum autem Kei- thus illud, quod ei attribuebatur de transmigratione animarum , illarumque statu post excessum e corporibus, non tam definiebat, quam supponebat, aut veri loco examinandum subjiciebat, non illud veniebat in quaestionem , sed

hoc , utrum praedicare fidem in Christum, qui est in homine,, in Christum . qui extrahominem est, esset praedicare duos Christos. Peragebantur sex sessiones sive actus, in quibus necdum finire certamen poterant tot doctores , praediti docti ductique Spiritu saneto

ipso, proxime, ut illi vocant, immediate , t nentes altissimum locum inter Christianos. Ita namque etiam in hoc supremo ac sanctiore concilio partes utrinque litigabant ac rixabantur. Tetthi adversarii omnia convitia ac probra in ejus doctrinam dicebant, in ipsumque virum ore

quam sententiose invehebantur, neque tantum,

sed more quasi contendentium ac jurgantium multis verbis hostilibus ac bellicis pungebant, ne vehementius dixisse quam secisse viderentur, manibus quam sensiferis tangebant, trahebant,

SEARCH

MENU NAVIGATION