Gerardi Croesi Historia Quakeriana, sive de vulgo dictis Quakeris, ab ortu illorum usque ad recèns natum schisma. Libri 3. In quibus praesertim agitur de ipsorum, praecipuis antecessoribus, & dogmatis ... factisque, ac casibus, memorabilibus

발행: 1695년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

III. si ratque educata in partibus Ubiorum, dei habitatione Ultrajectini virgo nobilis, praedives,&, quod non tam auditum , quam expertum, prope cognitum dicam, praedita singulari ac mirabili pietate atque probitate, multiplici eruditione atque scientia, multifariis artibus, notitia plurimarum linguarum , non modo Europaearum, sedi Orientalium , neque solum priscarum illarum , verum etiam recentiorum, ut in hoc sexu, aut nunquam, aut raro,

visum sit exemplum hoc praestantius atque eminentius: utque per id amor ac deliciae , ac tanquam diva, esset eruditorum sui temporis, quod postea ipsa declarabat , deplorabatque libro a se conscripto, cui nomen faciebat ΕΥΚΛΗPIA. Hujus societatis membra erant multi nobilium, popularium , sed spectatorum ac pecuniosorum, quibus aut studium aut propolitum inerat pietatis is abstinentiae hominum depravatorum contemptionis ac segete fluxarum ae fragilium rerum hujus mundi. Plausibilis socie

tas ingeniis ejusmodi , quibus inquam in hoc

levi'Mevanido citoque perituro schemateri lius universi, tanta copia improborum mortalium, tanta quoque ubertate Christianorum .' solum dicta , non facta praetendentium, quicquid audiunt ac vident . nauseae ac taedio, Iolus Christus, ac sola salus animarum per Christum cordi curaeque Hujus societatis primum domicilium erat Amstelodamum. Deinde Her

vordia in Uestphalia. Tum Allona ad Albim P

. . . E ' ubi

532쪽

ubi Labadaeus vitam cum morte commutabat, magnum sui desiderium inter suos relinquens. Postremum iewerdum , vicus in Frisi , non multum distans Leovardia, atque in eo domus amplissima , ante gentilitia altarum, dein facta haereditaria familiae Sommellaiciorum. Quo in loco non ita pridem hujus societatis diu sociatio , illiusque ad instar primitivae ac bea: tissimae ecclesiae dispersio facta est, quam multi ab ipso ortu praesagiebant ac praedicebant, omnis illa exspectatio periit, atque gazae illa, quas singuli contulerant, conversae sunt in ca bones Quando antequam id fieret, nobilissima virgo, jam aetate provecta, ac pα- ne decrepita, ad hujus vitae finem atque immortalitatem moriendo accessit, elix , si non in medio cursu gloriae ad hanc deviam viam deflexisset, ac decurso spatio vitae, in ea ipsa domo , in quam cum tantis facultatibus animi maximas opes congesserat, deserta ab omnibus istis haeredipetis, ac omni famulatu, desolata que, ac tantum a Deo non relicta ac desperata, in suo sedili lamentario animam , quam Deo commendabat in Christo, edidisset. Cu jus praecellentis virginis ut hoc obiter asdam, id quod erat mortale ac periturum Onditum, non in aediculam sepulchralem, sive tum bam caementulam Naitarum, factam in templo.

quod licuerat, verum in coemeterium exter

num, sive agrum circumjectum , sub glebis .nter reliquos fratres atque sorores, quod ma

533쪽

daverat, id monumentum relinquens modestiae, illius cunctarum virtutum conciliatricis a. domin:e, cujus in vita semper imago fuerat. Cum autem quae horum hominum doctrina,

quae resigi , quae consuetudo vivendi, quae intentio. quae studia atque incoepta circa ecclesiam talios homines suerint, licet eopiose cognoscere ex iis scriptis, quae cilli ipsi viii, imoin scemellae, de se is de iis multi e no stris viri docti, exercitati prodiderunt , his

recensendis non immoror. At vero quoniam tota relatio haec eo recidet, ut ostendam, quae

aherorum, de quibus solis in hoc opere agimus horum abadistarum sic voco, quia nomen aliud, quo denotem , nullum i venio fuerit convenientia in doctrina, quae institutio ad unum idemque opus, ac postremum quod propositum ad conjungendas amicitias ac contrahendas familiaritates , illud breviter ac compendiose dicam. Quantum ad doctrinam, etsi hi homines initio quidem nihil aut parum novi adserebant, quod a nostra fide discrepabat, tamen procedente tempore multa ita tria novabant, certe sic genera suorum dictorum notabant, circa S. Scripturae usum, laudium

atque operationem Spiritus S. preces , cultum reliquum, sacramenta seis disciplianam ecclesiae, ut magis quam ad nostram doctrinam, ad uakerorum de iis opiniones accederent. Iam constat, hos homines non munus quam Quakeros , reprehendisseis objuris

534쪽

vi HIs TORIAE U A ME R. gavisse in nostris, in omnibusque Protestantium omnium ecclesiis, quod totae adeo corruptae essent ac depravatae , quod nullus effectus, nullus fructus appareret Dei Spiritus quod cultus Dei nullus , nisi carneus duntaxat externus, quod nulla mutua attentio , nulla conjunctio animorum, non amor , non Uluntas, non opera ad mutuum ac commune

bonum cernerentur, denique quod nullius vita ac mores responderent omnium professioni,

Christi exemplo ac praeceptis Atque ut haec

ipsa Quakerorum erat exprobratio inuerela, pariter horum erat virorum, his vitiis ante alios laborare eos, qui caeteris omnibus sint praepositivi sint praecones verbi, custodes ac diribitores mysteriorum Dei. Denique hi homines sic autumabant, esse se eos, a quibus initium .exemplar resti titionis ecclesiae esset ex spectandum, qui in hoc praeclarum opus hujus instaurationis prorsus incumberent, perinde a Quakeri existimabant , ita maxime cum se esse comparatum se maxime hoc studio resormationis teneri Tanta celebritas erat hujus societatis, ut vix locus esset in his regionibus, ubi non rumores de his doctoribusvi operariis calerent, utque in regionibus exteris vix reperirentur, nisi tales , quorum nihil interest

scires, quid alibi geratur , qui non aliquid de iis audiendo percepissent. Itaque cum iidem sermones, Angli QScotia essent dissipati. primum quidem nonnulli ex iis, qui aversi a

535쪽

statu ecclesiae episcopali, intra suas se ecclesias , magis a splendore ritu externo , cvita ac conversatione mundanais delicata, cpolita ut vocant ac eleganti, remotas contine bant , etiam qui ministerium obibant sacrum,

dein etiam Quakeri, qui cumprimis in is hoc genere hominum , hujusmodi simplex religi

nis vitaeque genus sectantium , suum edebant nomen, de hujus societatis hominibus serio cogitare, it propius noscerent, ac sorte sua cum iis consilia conferrent, inter se deliberare. Scio

unum fuisse ex iis ministris verbi divini, adeo alienis ab episcopalibus , addictisque ecclesiis presbyterialibus , qui non modo ipse ad eam

societatem scribebat, sed etiam sua de ea recogitata cum excellentis nominis Quakero communicabat, qui vir , cum post illud tempus multa e facie regni non quidem prorsus vera, at valde verosimilia providebat , ac praesignificabat sutura , id temporis tantus metopost pus non erat, ut e sua facie dignosceret, ac ,

nempe homo cum esset, divinare posset , futurum aliquando id quod evenit, ipse is ut fieret episcopus. Venit primus e Qualieris ex Scotia ad Labadistas Amstelodamum G. eithus, vir ωdisserendo&disputando peritissimus exercitatissimusque Illum ex Anglia sequitur R. Barcujus, itidem multa experientia tionsuetudine agendi pro sua religione cognitus. mi, alii post alios . hanc materiam tractant cum La

536쪽

sis HisTORIAE QUA KER. sterium societatis incumbebat Verum ubi Quakeri singulis temporibus suam mentem breviter, vulgariter aperirent, cisti vero alteri identidem tam altis is tam longe petitis orationibus , iisque ambagibus4 circuitionibus

Milla seu eloquentia, seu multiloquencia uterentur, ut Quakeri quid illi viri vellent dicere, qui illorum ac sua dogmata instituta intentionem internoscerentvi secernerent, aut an pro

iisdem acciperent, nescirent quod nostris semper acciderat illos homines de rebus illorum percontantibus hilli jam suspicari , eos haut adeo puros esse, omnino aliquibus erroribus esse assines , vel aliquid monitri clam alere ac fovere. Et cum Quakeri alia vice persisterent in eo, ut viderent altrinsecus, si quo pacto consentires concordare , in conjunctim pro communi agere possent, abadista non solum cessim ire , sed etiam stomachari, atque ita indignari, ut illi non ultra cum ipsis aliquid tentandum putarent. Sive autem hujusmodi

concursatione, sive e contumelia adversantium,

factum sit . datum dehinc Labadistis nomen

Quakerorum. Quod nomen eos iusteiodam profectos Hersordiam consequebatur , atque illic ita eos comitabatur, ut homines eos

non solum passim nomine Quakerorum, quod illis horrendum videbatur , sed etiam saepe cum hoc nomine lapidibus salutarent. Quod opprobrium ut illi effugerent , simul ut ostende-Ient , quam momenin rem ipsam odissent.

ipsi

537쪽

circumferebant, emittunt scriptum nomine hoc,

indice argumenti libri, Quakerorum examen consutatio. Nihilominus adiit postmodum hos Labadistas in Frisia G. Pennus, ille videlicet vir inter Quaheros electissiimus, eo animo atque ingenio ut cum omnibus adversariis vellet ac posset congredi. Sed tae eventus idem. Cui illud addam, cum G. Pennus hoc tempore tam exiguo spatio abesset a Sylva Arausionensi , aula aestiva celsissimae Principis Foeminete Αrausionensis, de qua , ut ea erat sane, atque est princeps, cujus quod est sapientiar, pietatis, Manimi magnitudinis in asserenda ac promovenda religione, illud est proprium, multa audiverat, atque princeps illic jam praesens esset, is eo se advertit,4 ut magnum beneficium petit, ut sibi sit licitum, adire ac convenire principem. Quae cum ipsa quoque multa de Penno ex auditu percepisset admittit. astita, ut cum quod multorum, idem suae Celsitatis

animo inhaereret, Pennum non eum esse, pro quo

se cupiebat probare, laut Jesultam esse, aut emissarium sit principis , ad tentandos homines atque magnates, se ante praemuniret. Ubi vero princeps Pennum ad colloquium accipit. atque is suum sermonem, non iis artificiis atque

elegantiis civilibus Maulicis , quibus a pristina

natura, educatione, consuetudine potuisset, at summa gravitate rerum , atque id verbis quantum permittebat religio , exquistissi-

538쪽

niis condit, putatque sermonem lulnc princi .pi non ingratum esse, Pennus eo finito rogat, liceat sibi habere concionem coram principe. Ad quod princeps ut Pennum brevi absolveret. respondet, habere se bonos concionatores quos audiat. Et habebat illa non procul Davidem Flud a Gisse , concionatorem dignum tanta principe, utpote praeterquam natalibus , eruditione, morumque comitates, juncta cum probitate, tangulari concionandi arte prίel tantem , nunc ecclesiae Dordracenae cum summa

gratia ac laude pastorem , nobis notissimum&amicissimum. Quo accepto responso Pennus id honestae repuliae loco capiens , hilari vultu ac blandis verbis, si quid aliud sit quod princeps ubeat , rogat, ac principem plurimum salvere jubet. Nunc aris , nostri Belgii provintia, quam singulariter Frisiam appellant,

pergo in Dibam, quam vocant Orientalem. Ea in regione, in urbe primaria Emdena, anno hujus seculi septuagesimo quarto, pauci exoriebantur Qualieri , quorum praepositi vel praecipui 3ohannes Wilhelmi Haasbaardius , doctor medicinae 3ohannes sorsumius, Cornelius Andreae. Hi suos primum clandestinos, deinde patentiores coetus celebrare, tum libellos ejus secta in apertum proferre, quo plures illectarent invitarentque Ea re cognita vulgataque magistratus plerosque ual eros ad se in curiam accersiri jubet. Illi adsunt. Accesserant etiam jus su magistratus duo verbi divini ministri seniores

539쪽

. i III. si V iidemque praeses & proximus ab illo coetus Frisiar Orientalis, relictus Uidericus, Johannes Alardinus. Consilium erat senatui, cum, quid hi homines sentirent, quid agerent, quid

molirentur ac vellent, necdum aliunde exploratum haberent quam e relatione aliorum, id ex iis ipsis hominibus audire atque intelligere, ne quid in inauditos atque incognitos statuerent, Malioquin, si ut fama erat, ii tales revera scirent, mature ut obviam irent, praeoccuparent conamina, ac veluti in herbis, priusquam fruticarenturis evalescerent, evellerent. Ubi vero Quakerihi stant coram magistratu, consistunt capite tecto, ac ne quidem admoniti iulud detegunt, non superbia, aut dedignatione ac contemptu , sed more, assuetudine gentis, quod ejusmodi honorem hominibus indebitum putarent. multus super ea re habitus sermo inter Quakeros atque viros illos ecclesiasticos. Qui sermo cum longius duceretur, nunc ad ipsam rem, ut institutum erat, non veniretur, magistratus imperat Haasbaardio, tanquam primo ac peritissimo ad negotium hoc, ut post biduum ad conventum pastorum ac synedri eccletiae praesto sit , atque illic cum iis tris de sua religione ac statu disserat, sub poena decem imperialium. maasbaardius ejusmodi congressum abnuit, neque isto die comparet. Praeterea pergunt uakeri Winterea tempo-,is,, post, in aedes Haasbaardi convenire. Quare magiitratus iis multam indicit imperiali-

540쪽

uero Is TORI AE myΑΚER. um centum, quotiens denuo isthoc modo con veniant. Isti id negligunt. Itaque magistratus, ratus suam autoritatem imperii mansu tudinem ac clementiam sperni, aliter cum his hominibus agendum esse censet. Quod tamen antequam faceret , adhuc dum quar nam illorum secta, quae scita, quae studia, quae facta essent, noscere ac scitari ex iis hominibus maluit, ideoque postridie rursus vocat in curiam ad se, atque una eosdem ecclesiastas duos quos nomina

vi, jubet adesse , quo illi homines de iis rebus examinent, ac singulas res expendant. Quippe ita arbitrabantur, illud omnino& sui politici, ecclesiastici ordinis , muneris officii dignitatis esse, videre ac perquirere , quid rerum in civitate , in ecclesia , agatur, atque omni cura quam solicitissime prospicere ac

cavere, ne qua perturbatio, factio, tumultus, ne quis error pernitiosus, ne fraus , seductio, suboriatur, invalescat, invadat omnes, vero debere Quaheros hac in re non solum obtemperare obedire magistratui, sed etiam ipsos sua sponte, suo animo , sua impulsu religionis, christi Domini monitis, Spiritus Sancti motione, quibus se insistere, quibusque principiis inniti se usque adeo gloriabantur, hautquaquain defugere , at quam promptis- sive confusere ad id , ad quod magistratus cohortatione invitabantur, ut suae fidei suarumque actionum cunctarum rationem

SEARCH

MENU NAVIGATION