Oculus hoc est fundamentum opticum, in quo ex accurata oculi anatome, abstrusarum experientiarum sedula peruestigatione, ex inuisis specierum visibilium tam euerso quam erecto situ spectaculis, necnon solidis rationum momentis radius visu alis eruitu

발행: 1619년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

LIB. GL PARS L

prius obiecta.

r. TD quod est reale non dissilpatur aduentu lucis. Distinguitur J V dissipatnr: Non dissipatur, id est, non corrumpitur,

conceditur; non dissipatur, id est, non obfuscatur, negatur. Constat enim minorem lucem a maiore obfuscari in ordine ad oculum, & debiliorem speciem a vivaciore ita obrui, ut haec sola in oculum, illa nil possit. Sic sidera dissipantur a Sole,&c. a. Si hoc phaenomenon reale est, aut est ipsum obiectum, aut Color, aut species,&c. Concedosequelam maioris. Nego mininrem;&dico posse esse obiectum, posse esse colorem, posse essu speciem, &α omnia demonstrabuntur postea, Atqui instat A

gumentum iam.

3. Omnis viso vel est directa, vel reflexa, vel refracta. Comceditur maior.

Sed huius phaenomeni visio , non est harum aliqua. N gatur minor. EDdicitur visionem hanc ab oculo intra foramen re chartam posito, esse posse directam, esse posse reflexam, uti postea explicabitur Ad minoris probationem quando dicitur. I. Nullam Vbsonem directam esse euersam non est usquequaque veru: etenim datur casus ubi res oculo valde vicina euertitur, uti patet in vitro concavo cuius bullae euertuntur,&c. Deinde dato hoc, negatur hoc phaenomenon euersiam videri, sed dicitur visionem esse directam, &ipsam in charta speciem esse obiectum. Deinde negatur non esse visionem reflexa; S: in noccasu di citur ipsam rem non specie in charta videri, per radios ressinos. Ad argumenta c5ica data' omnis reflexavisost per angulos reflexi nis qui sint quales angulis incidentiae distinguitur: si radioru ante reflexionem acciderit inter sectio, negatur; si nulla, conceditur. At in reflexione oculus motus, mutat locum imaginis in corpore reflectente: in reflexione post radiorum intersectionem negatur, ante radiorum sectionem, conceditur.

Eodem modo dicitur de visione quae accidit post charta tralucentem. Nam si quis velit eam esse visionem dirccham, ob-

192쪽

lectum visibile ponet receptam in charta speciem: sin autem refractam,obiectum ponet ipsiam rem foris positam,& ad argumen ta iuxta datam distinctionem respondebit. Quae omnia ut m lius intelligantur,ad alteram quaestionem accedo

C A p v T IV. DIcendum 1. Hanc picturam non esse vel solam lucem ra

diosam Solis, vel merum lumen in aere. Nam obiectum a Sole non illustratum nihilominus in obscurum locum ill Iucet. Deinde si esset sola lux, repraesentaret ea idem ubicunq; intro reciperetur; quo diamen non fit,&c. Dicendum z. Phaenomenon hoc non esse colores mere apparentes in aere incluso, caussatos a sola luce commixta variis medij in loco obscuro dispositionibus. Nam hilem colores comparent quali quali dispositione data acris aut medij, dumodo ob tectum externum non mutetur. Vt si aer externus sit vapidus riγridus,aut tenui,a speciebus tamen penetrabili nebula affectus,&c. Dicendum 3. Hoc phaenomenon esse meras obiecti externi species visibiles, in chartam ita terminatas, ut conspectui pateant,& obiecti ipsius rationem induant. Quo dato, satis pater, hanci ruri visionem csse directam, utpote in chartam terminatam. Imentiunt pleriqueetecetiores,& ex antiquis Athazen, Vitellio, Galenus,&c. Probatur assertio. Species illa locum in chamia non mutat, etiamsi oculus hu illuc, horsum, sursum, deorsum, moueatur; ergo probabiliter dicitur hoc phaenomenon esse obicieti visas species. Et con firmarur ex obiectis argumentis : eo quod omnis visio reflexa; fiat ad angulos reflcxionis & incidentiae aequales. Neque huic sententiae aduellatur philosophia, dum n gat species sentiri; nam quae medium transeunt tantum, eae non

lantiuntur,quae illud stabiliter insident,percipi utiq; possunt.&c. Dicendum A. Si quis tamen eniti velit,hanc phasin esse ipsum

193쪽

ipsum obiectum visibile, colores nimirum reales persi ecies ress xe visos, & post charta refracte ut id aliqua ratione probetur, v niendum est, ad dubitationem tertiam, M ostendendum Quomodo hoc experimentum fiat ; ex eo enim cognito, modus fortassis aliquis inuenietur, quo ostendatur in hoc casu rem ipsam Mon speciena cerni.

QUOMODO HOC PHAENOME-

non stat: quare in locis obscuris tantum appareat cur valuis apertis videri desinat. CApvT V. Vndamentum primum. Omnis radius a puncto rei vi-1 si bilis egressius fertur in directum, ideoq; vocatur linea

radiosa. Et probatur hoc fundamentum varibs rationibus Mexperimentis,& ex ipso hoc nostro phaenomeno: propterea enisu totum visibile euertitur, quia radii omnes sese vel ante seramen,

vel in ipsolves proxime post illud intersecant; quod non fieret si

lineae in directum non ferrentur, nam si refringeretur aut recuruarentur ad latus in partem equa ab obiecto egrediuntur non fieret intersectio,qua sublata tolleretur euerso. Ex euersione igitur directe probatur lineas radiales ab obiecto recta procederc, Quod est fundamentum I.

Fundamentum alterum. Omne punctum rei visibilis radiat in integrum hemisphaerium radijs infinitis, imo sphaera perfectam conficit, si libere in aere aeque disposito pendeat, cuius sphaerae ipsum sit centru, Sc.

Et hoc etiam ex ipso hos phamomeno probatur. Alias enim perplura foramina eadem domus non transitet siue in diuersas siue in easdem chartς partes. Fund

194쪽

Fundamentum tertium t Omnis radius in corpus quodcunque ita inpactus,ut ulterius progredi nequeat,reuerberatur ab eodem in omnem diaphani prioris partem, ita ut radij reflexi ex unico incidentiae puncto,etiam hemisphaerium ex natura sua constituant. Probatur hoc ex ipso itidem huius phaenomeni experimento. Sive enim dicamus ipsum obiectum reflexe videri, siue species in charta terminatas, semper fateri cogimur, a quolibet imaginis puncto radioscin haemisphaerium prorogari, eo quod ex omni hemisphaerij. imo sphaerae circumiect e puncto, idem vide, tur,utique per radios ab eodem puncto in oculum emissos,&c. Dices, constare hoc de radiis post sectionem incidentibus ;non autem probari, de hs, qui ante reflexionem se non secant, sed post illam primum. Respondetur. Si decussat adjtam potentes sunt,ut hoc valeant, amplius poterunt hoc directi,qui sunt illis v lidiores. Neque obstat quod illi qui reuertuntur ad angulum incidentiae inaequalem, nullo sensu percipiantur: ex hoc enim non sequitur non reuerti s sed tantum sequitur illos non sentiri. Sicut certum est speculi alicuius plani, aut aquae totam superficiem a So. Ie illustrari,& tamen tota illustrata nequaqua animaduertitur ab oculor nisi successive in omnes radios reflexos ipse concurrati

o hoc multo magis probatur in visibilibus quibuscunque: nam paries v. g. Visus non videtur nisi per species ab ipso Mimissas in oculum, cum quibus speciebus lucem etiam solarem reflexamamuro simul ferri non est dubium: Sicut igitur de luce hac ph, Iosophamur, ita de luce & speciebus simul immissis conclud

musta

Dicendum ergo I. Lucem una cum coIoratorum speciebus,& has una cum luce serri, unumque ab altero infici quodam,

modo, M visionem secundum illud praecipue fieri, quod prae do

minium tenet, &c. Patet experientia. Nam lux colorem vitri secum defert in parietem obiectum, &c. Et consentiunt Alli dent. 2. passimia Vitellio. l. frequenter. ω reliqui communiter tam Medici, quam Physici atque Optic veteres,noui,&C. Dicendum L Euersionem specrertim ideo contingere,& sentiri quod foramen parilitate sua radiorum reliquorum sese

195쪽

LIB. In PARS I. 13s non decussantium traiectionem excludat, cum enim quodlibet punctum visibile hemisphaerium radiis suis occupet, patet plure

ex illo non transire, quam quot foraminis capacitas permittat. Vnde cum obiectum foramine multo sit maius, patet radios in ipso necessario esse intersecandos, alias totum obicctum lineis roctis transire non posset. hinc fit, ut illud post intersectionem euerrisum in chartam veniat: hinc fit ut quo amplius chartam asser mine amoues,tanto maius & maius appareat obiectum : hinc etiaaccidit, ut maius foramen, caeteris paribus, illud idem in maiore quantitate transmittat: hinc etiam fit, ut si nimis magnum sasi ramen, vel nihil vel confusum videatur obiectum: caussa est dimp x, quia nimis multi radu sese non secantes simul transeunt, ocquia nisia lux species eueis obfuscat, sed de his plura suis locis

Dicendum δε omnes species euersas, quae obscuratis ha- . . bitaculis, in chartam per foramen immista videntur, in candem chartam etiam allabi aperta vasua, diruto habitaculo. Probatur ratione & experientia. Ratione, quia quodliber punctum rei via sibilis emittit radiosum hemisphaerium, igitur ad datum quod iis punctum in sui hemisphaeri, activitate constitiuum, mittit unum radium; & cum hcc praestent singula rei visibilis punoa,conue et niς at illa in puncto dato quovis, C post illud se intersecabunt,situm P euersam acquirent. dcc. experientia. Alias oculus in tale,

punctum media deductus obiectam rem non videret, quod est falsum. Et sol hoc manifestat. Nam siue in luce, sue in tenebris illum per tubum in chartam,deducas semper euersum conspicies in chara: i dem ergo radi) qui in tenebris, allabuntur etiam iis lu

Dicendum 4 In luce res reflexe visas ad angulas inciden tiae & reflexionis aequales tantum videriiseo; quod reliqui radii reflexi omnes sint debiliores radijs incident'ς aut qui sunt reflexi ad angulos aequales incidentiar: hinc fit ut fit reliquos omnes c 'scurent, ut per illos videri nil omnino queat, &c.

Dicendum s. Vei speciem immitim, vel obiectum rspeciem in charta cubi locus obscurus est, videri eo, quod i i

196쪽

ham, quam spectes directae vehementiores a circumstantibus p rietibus sint exclusae: hinc fit ut in eadem chartaepatie conspiciat l oculus rem eandem, loco quocunque, per radios reflexos ad am gulos incidenti s minime aequales. Caussa est, quia minortu α debilior species munus suum exercet, in oculo, quando maior excluditur, ut hic fit. Signum huius est manifestum, quod qualisco quis easde species loco obtenebrato receptas in speculu admit zit,iam propter laeuorem speculi dissicillime videt, videt tamen,id' 'quod in charta notauit. Caussa est, quia iuxtauorem nacta v hementius resilit, oculum plus occupat, ideoq; reliqua debiliora obfuscat,&c. Quod si quis contendat etiam hic visonem fieri per angulos incidentijs aequales, eo quod ob chartae scabriciem semper radius incidens in eodem quafi sensibili puncto inueniat 'superficies aliter aliterque inclinatas; quae sine dubio radios - nectant sicut acceperunt incidentes,& sic defendi posse,etia boaphaenomenon spectari per radios reflexos ad angulos aequales am 'gulis incidentiae:&c. cum tali ego homine non multum pugna uerim, pro quo etiam militat murus x omnia ferme directὰ visa. ab ijs enim certu est lucem resseisti,& reflexam probabile videri ad angulos aequales angulis incidentiae. &c. Rationem tamen re nentur dare quilia opinantur, eur in speculo tersissimo, phaen naenon hoc, licet valde tenuitur appareat Nunquid enim dicent,lpecula exquisitissime polita, etiam inaequali aut aspera si te praedita esse' quod si hoc non dicant, quomodo lucem M species ab hs reflectent, ad angulos aequales angulis incidentia Et sic duplici modo defendi potest obiectum reflexevisum: ves ad angulos incidentiae aequales, iuxta datam explicatione quae mihi tamen non admodum arridet svel inaequales,quod iet propter obscuritatem loci.

QUID EX HOC PHOENOMM

. . no addiscamus.

197쪽

i r lselmus species visibiles dari. id enim quod in charta do

pingitur non est nihil, & tamen non eu ipsemet color in obiecto,neque mera lux x. Non esse certum,species visibiles non posse videri, sed comtrarium valde probabile. vii multi probi auctores docent. Neq; interim hetc doctrina Philosopho aduersatur. ipse enim tantu negat eas species videri, quibus immediate sentimus, quae sunt in s . lo formali visionis organo. eas enim non videmus, sed per tru

species in se diuisibiles esse:& partem speciei partem o

lecti repraesentare. -

. Easdem insuper formales non virtuales tantum esse obi ctorum imagines, quemadmodum pictura in charta edocet. . Magnitudines rerum visarum posse mens urari, e proportione imaginis visae ad distantiam intersectionis communis. Veenim diameter imaginis in charta vice, ad axem pyramidis euersae ita diameter baseos objecti ad axem pyramidis directae. ex data ergo vel latitudine obiecti, mox eliciam eius distantiam: vel ex data distantia eruam latitudinem, dec. Vnde haud dissicile erit situm & distantiam duorum,trium pluriumuelocorum indagare, dummodo in charta distincte compactant. 6. Hac specierum introductione ad unguem delineari po sunt res quaevis, dummodo charta in obscuro posita stabiliatur, de res foris immota, in tanta a soramine distantia maneat, ut species .cias vivaces intromittat. Sic enim non tantum lineamenta,sed α ipsos colores in papyro imitari poteris. Quousque vero huius rei utilitas & latitudo sese extendat explicari nunc pro instituta breuitate, haud potest. Latissimum enim campum hic habet seniuersa scientia graphica, & in specie, Geographia, pographia, Prosepographice, Ars pingendi,&c. . Hinc etia multis lualcris spectaculiscampus aperitur,ita ut huius plignomeni ignarus,iuret absque magia daemoniaca praest ri haec non possescum tamen naturalissimeomnia contingant.. s. Omnium vero maximam specierum istarum laude censuerim, quod philosophum oculi atque organi visoru speculati s 1 nid

198쪽

iis 'UNDO V. OpTICI, ni deditum, manu quodammodo ducant, & in reconditissimaruretum clarissimam cognitionem ita inducant, uti oculis veluti videat & manibus palpet in nulla alia oculi parte, quam in sola tinnica Retina visivae facultatis arcem esse constitutam. Quam v ritatem ut omnibus patefaciam ignosces, si huic materiet paulo . diutius csim necessitatis tum dignitatis ergo immorabor.

IMMISSARUM PER VITRUM A

tificiosum aut foramen nudum absque vitro specierum, aliquot proprie . . , tales enucleatius explicatae. CApvT VII.

r. Q Pecies hae plurimum differ ut ab lys, quas radi s a speculo ex. lucido aere reflexis inspicimus. Etenim viae prosundum speculi apparenter subintrant, hae superficiei papyri quin dammodo supernatat, ipsamque summitatem papyri quasi tu, tili atquetenui quodam velo mollissime superinduunt, ita ut chao

tae natiua superficies suauiwr transpareat. o '

Species in speculo, stante speculo Mobiecto, si tum & l sum mutant,liorsum vel illorsum concedente vilitat cuius contrarium fit in nostris picturis. nam quocunque recedat oculus, pictinctura species loco immota stat. 3: Augentur & minuuntur reflexae a speculo imagines, si lius oculi accessu vel recessu a speculo. Quod hic non fit,sed qu diu charta ab obiecto,vel hoc a charta eandem distantiam retinet, tamdiu imago magnitudinem inuariatam seruat , quantumcunt recedat oculus ab illa, vel accedat. 4 i i Si speculum reicia eadem distantia ab obiecto in latus si quod retorquetur, manentibus oculo & obiecto immoti , lintinuo amittitur obiectum,i&aliavisuntur, etiamsi ab obieὴo rectar adhuc lineae in planum speculi cadant; quod hic non fit; sed semper obiectum visitur, quamdiu lines iectae ab eo in cliartam

. per

199쪽

per foramen derivari possunt,& acharra in oculum resecti. s. Res in speculo clarissime spectatur, accessu directo specilli

ad rem,vel recessu quocunque; hic contrarium euenit,utroque enim motu pictura tandem maligne visitur, vel omnino diluitur. 6, Res a speculo per totum munda &praecisis marginibus relucet; non ita in chartam recipitur. sed ea quae in radijs ad foramen perpendicularibus, seu quod idem est,in totius picturae medio iacent, longe clarius distinctius & perfectius apparent,quani

quae a medio versus margines tendunt. Hinc ut 6 illa luculentam repraesentationem sortiantur, oportet foramen & vitrum una cum charta illis directo obvertere 3 tunc enim etiam omniaci

rissime sese in conspectum dant. 7. Res visa in speculo, minuitur recessu, speculi ab obiecto,

accessu augetur 3 contrarium fit in imagine nostra. nam recessu chartae a foramine, pictura crescit, accessu fit minor. Et uniue sim speculum planum rem semper minorem repraesentat obiecto, hic fieri potest, ut etiam maior appareat, quam sit. Cexto semper maior in chartam venit,quam extiter in in foramine, citius contrarium facit speculum planum.

8. Res in speculum directo oppositum venit stu non euerso, sed dextra a dextris, sinistra a sinstris sese sistunt; &c. secus fit in

nostra experientia; Nam oninia in locis & sitibus contrarijs,& ut vocant ouersis pinguntur. Ex quo rectus radiorum flexus eu, denter infertur, quo etiam tanquam uno principali fundamento, nituntur Optici. -

s. Res in speculo ita apparet, ut ubicunque inter rem sis qόulum aliquid interscias opaci, illam rem ex eadem parietisculo manifeste, & praeterea nihil omnino tegas; at innqaro exporimento, datur aliquis locus, ubi imaginis portionem aliquam: eamq; non in eadem,sed in opposita parte tegas, ita utcqrpus interiectum sinistram, portio obscurata dextram teneat partem. datur aliquis locus, ubi non certa aliqua porito,sed tota imago in quolibet istius stationis puncto, obtegat usi non ita, ut extinguatur yctam in i nuatur tota quantitate,sed ut remittatur per totum qualitate seleudoris,acrimonia vivacitatis,&

200쪽

ει quo rursus necessario concluditur,quodlibet punctum obiecti quaqua versus integram seliaeram emittere, e qua conus intercipiatura ramin cuius balis sit in foramine,vertex in pumcto visibili. Et vicissim totum obiectum vifibile e singulis suis punctis corradiare non tantum in quodvis punctum foraminis, sed totius etia spatij medi); quod inde probatur,quia si ad quodvis assignatum in medio punctum excitetur obscura eum foramine camera, ingredietur totum obiectum, ergo corradiatio ante illic fuit. Figura autem illa, cuius basis est supersicies obiecti vissili, vertex in puncto corradiationis, seu communi radiorum a sing Mobiecti punctis in umetim punctum emissorum concursu, v catur a vilesionei. a. def. s. Pyramis radiatis. Potin ubi & quomodo totum obiectum in puncto ob Delato obfuscetur, ubi Q quomodo pars certa,disquirendum v,

detur accuratius.

partem intercisae apud foramen & vitrum convexum,& secὀndum totumo tenebratae in chartadatio.

DElibaui hane experientsam parte a. c. m. nunc sinitus i. psius obscuram difficultatem exhaurire conabor, ad quod praestandum non parum subsidu ex ipsi luculentiore expoperientia: enucleatione petam. i. Dico igitur primo; si quis rubo optico imponat duo vitra, auexum versus obiectum, concauum versus oculum convexutate M concinitate sphaericatusta quacunque sphaerae magnitudianis cuiuscunque maiores tamen rem suculentius exhibent) ex proportione . quam vitra ista postulant, egoq; in Refractionibus caelestibus p. stis,aeta, his locis explicaui,& tubum versu;

Solem

SEARCH

MENU NAVIGATION