장음표시 사용
211쪽
Poratus P. S. D. Leonardo Aretim.
E o D I TAE sunt mihi nudiustertius Ilimrae tuae, optatissimae illae ' quidem, & quae abunde mihi satisfecerunt ad ea tquae cupiebam. Ego de reditu in gratiam non ideo sum admiratus . te nihil rescripsisse ad me, quia existimarim re id permagni fecisse; sed quia scribas me id plurimum desiderare, &ob eam rem fore mihi summae voluptati. Nam quod famam tuam imminutam ex superioribus inimicitiis ad me scriptum dicis , vide ne aliter acceperis , atque ego scrip- VHI, ibid. serim. Ego ad te scribo libere, aperte, quae sentio, quaequ
in mentem veniunt tecum loquens absens per literas, ' veluti coram solemus, cum consilia nostra communicamus. It
que quod non solum ego, sed etiam caeteri, neque indocti, sentiebant, scripsi, nonnihil laesisse vestrum nomen discordias& odia 1uperiora: quae cum multi serrent moleste, neque penitus discordiarum causas nossent, ignotaque esset Medea illa & utinam ne in nemore Pelio cecidissent abiegnae affterram trabes) mirarenturque,quae tanta res incidere potui hi quae tantum amorem , tam inveteratum abalienasset, utrius que culpa factum censebant. Inimicitias quidem acres vide hant , causas non item ; non enim noti sunt hominibus affectus nostri ; neque ita semper veritas est in promptu, ut non multi dubitare cogantur. Quid ad me, inquies 3 conscientia mea contentus sum. Fateor, & id est satis viro sapienti; sed reliquis quandoque non satis, qui persaepe etiam recte facta inique interpretantur 3 & , ut Apostolus scribit, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus bona sunt provi
denda. Ego nunquam aliter de te sensi, quam postulet vix Di iligod by Coos
212쪽
EPISTOLAE. 173tus ida. Si dixi nonnihil tuum illiusque nomen laesisse hoe
dimidium, non tam mea , quam aliorum opinio fuit: quamquam fatebor libere, quod ali is memini & scripsisse me &dixisse tibi. Ego alterum culpavi veluti provocantem, ali rum non cedentem , ut alterius impetum reprehenderem, alterius requirerem patientiam. Haec scito me tecum loqui, ut soleo, ex animo ,& ex ossicio amici. De pecunia Faventina tantum a te peto, quantum diligentia potes emcere; scio enim neque te manus injicere in illum posse, neque vi a cere. De tributo idem, quod tu, sentio , neque in hac di Gcultate temporum me eximi posse existimavi. Nunc pax comsecta est, &, ut video, mutabor censu. Cura igitur ut absolvar ab iis compedibus, quibus torqueor nimium diu; nec est
enim ut nullum ossicium me moneat , aut munus ciVitatis. moveatia
Contentus sum fortuna mea. Libellus tuus jam transcriptus est : remittetur tibi quamprimum. Vale. XVI h. Januarii.
P. S. D. Ambroso , viro clarissimo. NτsLLico quid sentias de Dialogo meo. Videntur tibi ferri posse ineptiae illius. Sed vereor ne siit quod Nicolaus scribit, te prorua humanitate nolle me. Ipse omnino a Videtur te dissentit: nonnulla ei disiplicent, multa non placent; ornatum vero dicendi deesse ut meprehend arbitratur, multumque abesse hunc sermo. nem ab elegantia, si qua est, literarum mearum. Ego infam ' tiam meam satis recte nOVi, neque est ut me ipse fallam; cum priores illos respicio, mutus & elinguis mihi videor; cum autem contemplor nostros, non omnino balbus. Servari autemndem eloquentiam, & eundem scribendi morem in
Pinalogis , quo utuntur in Epistolis, indecens esse arbitror
213쪽
idque a Cicerone observari video , cujus eloquentia si licet parvis componere maxima ) longe redundantior, copiosiorque est in Epistolis , quam in suis Dialogis, exceptis libris
de Oratore: temperatum est, neque redundans, sed quietum& pacatum scribendi genus dialogorum. Epistolae autem ornatiores, uberioresque videntur, quod idem ab reliquis priocis illis doctissimis viris usitatum videmus. Ego quoque consulto multa dicendi ornamenta omisi, ne viderer nimis curiosus fuisse in scribendo. Legas velim Epistolam, quam scripsi ad Nicolaum, respondens nonnullis locis, quos ille notavit , non ut contrairem judicio suo, aut errata mea excus ri cupiam; sed ut communirem ' secum sententiam meam. Ego tamen veniam ad vos, conseramque vobiscum de singulis attentius. Tutius, mihi crede, est, assentiri Nicolao, cui nihil nisi elimatum placet, quam tibi; praestatque in eam partem peccare, ex qua sit major securitas. Tempus adhuc' e tat corrigendi, & emendandi, in quo sequar consilium Niscolai , cum non sit futura magna admodum dissicultas. Sellegito literas meas. Vale, & me ama. Literas tuas scito mihi fuisse gratissimas. Romae, Irr. Idus Januarias.
Poratus P. S. D. Francisio Barba ο, V. C. EM Hermolai nostri nequivi componere cum Bartholomaeo, qui ei in Praebenda adversatur. Accersivi eum domum, serioque cum ipso locutus sum, hortans ad conco diam , ne in senectute cogeretur sectari lites , & simul admonens promissionis jam fame. Is longum, taediique plenum sermo. nem, & ab gemino OVO exorsus, sibi permagnam demum concludens injuriam fieri testabatur; nihil autem se pollic, Diuitiguo by GO li
214쪽
thm illi plebano asseverabat ue seque velle ' prosequi iura sua, valla,p.3e quia illud beneficium appetebat , tanquam vitae suae quietem. Dixi eum agere herperam, si per lites quietem quaereret nam unum certissimum, quod primo dabatur; alterum incertum esse, propter eventum causae. Diutius collocuti sumus. Sed tandem ita discessit, ut qui litigare mallet, qu m hocheneficium relinquere. Itaque mittas oportet una omnia, quihus Hermolaus uti potest, & procuratorium cum potestata& facultate litigandi. Hoc tibi assevero, diligentiam meam, hoc enim possum; tibi non defuturam. Non sum tanti, ut possim jura evertere, &, si possem, nollem; nam ea sempera bonis viris summopere defendenda sunt. Satis tibi erit fisectum, si tenebimus jus tuum, tollemusque quod poterit fieri. Cum videro quid juris habeas, certiorem te faciam, quid exinde sperem. Ego ineptissimus sum ad litigia, a quibus semper abhorrui; sed alteri demandabitur hoc munus, qui id artis calleat. Ego nonnihil tibi excudi, sed edere non audeo
propter tempora; est enim contra avaritiam, quae, ut multis inest, ita & multorum me metus movet, ne in se dictum putent. Tibi autem id, quicquid est, dedicavi. Si crederem non efferri, te participem facerem, ut ex eo elicerem comsilium tuum, judiciumque tuum exquirerem. Sed temporibus obsequemur. Vale, & me, ut soles, ama.lRomae, pridie Jdus Novembris.
215쪽
Poratus P. S. D. Francisco Barbaro, V.C.
R M tandem gaudeo, te factum esse Chritianum, relicta illa Jesultate,quam adscribebas principiis literarum tuarum. Ani-nadverti quidem, te descivisse ab eorum mpudentia, qui nomini Jesu soli inlitereia.
Valla,p 3o6 es, novam ' haeresiis lectam moliebantur , .loriamque in amplificatione ejus nominis quae I Coain .. Piaci , ia 1gus, & rudem plebem, cujus muneribus
anhelant. Sed tu, ut decet virum non solum doctum, sed& sapientem, Jesiim & Christum conjungens, non disjungis verba, qtiae sejungi non possunt. Fuit mihi saepius comtentio cum his rudibus, atque incultis asellis bipedalibus, quum ostenderem pluribus rationibus, majorem dignitatem inesse verbo Christi, ex quo Christiani dicuntur, quam Jesu. Ad quae illi satis inepte respondent, ut manifesto appureat, magis ab ambitione & pompa hanc divisionem novam prosectam, quam ab ulla aut sanctimonia, aut religione. Sed haec hactenus. Existimabam , si quis ex nostris, qui Latine scribunt, plane & aperte scriberet, me esse unum, in cujus literis nihil ambigui esset. At tu, velut ad Oedipum scripserim, haeres in dictis meis. Sum tamen fatis apertus, & ore,& calamo ; quamvis non ut frater ille de Observantia, qui
nuper nudus ad populum concionatus est, credo ut si mellae, F quibus non , ut quondam Lucharus noster, se apud Pontificem abhorruisse asseverabat, non aspernarentur ejus congressum. Verum quid in meis literis non intellexeris,nescio Quod tunc scripsi , nunc quoque rescribo; illum alienissimum esse a concordia, velle autem litigare,negareque se unquam qui
quam pollicitum esse de lite omittenda. Homo est asper moribus,
216쪽
ribus, dissicilis, morosus, lardidus & corpore & animo. Ringavi Cardin. item Placentinum, ut eum alloqueretur, hor. tareturque ad concordiam. At ille statim, Homo est, inquit, intractabilis, nemini fidens, incredulus, suspiciosus, & a quo nil sperem, praeter alienationem. ' Et bellum igitur cum eo ' Credo deis gerendum est; cujus eventum nescio conjectare, nisi prius ,
videro, quibus armis siis certaturus. Itaque, ut non utar ci I. lumcumlocutione, sententia mea est, ut mittas ad nos, quo jure causam tuam tuearis; tum autem pecuniam, maximum& praecipuum litigandi fundamentum ; nam jus absque pecunia pro injuria est. Intelle hin cognitis autem juribus tuis, perscribam ad te, quid de iis sentiam. Tamen vel recta via proficisci poteris, si plana erit; vel circulatione, si aspera ς hoc est hostem ludere, ubi communis sit periculum. Ego obsequar voluntati tuae. Unum scias, nulla hic eloquentia causas defendi, neque fandi, sed fundendi cura solere hie fieri in causis superiores. Hic non est opus Sibylla. Quod aim 'tem vis scire, quid excuderim, id est, dialogus quidam scrip. tus in avaritiam. Sed quia tempora sunt in culpa, nollem ut aliquis in se scriptum putaret, qui posset proscribere. Mitto tamen ad te prooemium, quod postquam legeris, projicito in ignem, ne qui essiuat. Scio mea non esse ullo modo vestris comparanda: sed ut ille Tarentinis & Cosentinis se scitobere dixit; ita & ego non plane a doctis , sed a facultatis meae hominibus me legi volo. Aut enim idem, quod ego,
sentient, aut non magnopere adversabuntur. Vale, mi Frai Lisce ,-me ama. Romae, die X v III. Decembris.
217쪽
P. S. D. Framessio Barbaro, V. C. c REAT Us sum totus, mi Francisce, exileris, quas proximas a te accepi, scriptas. ut video, inter plurimas Cccupationes. Ita votis meis faveat Deus, ut animo pende. bam anxius, ac solicitus, quidnan esse causae posset, cur nullae abs te mihi literae redialerentur, post susceptuna libellum. Vers
ham multa animo, omnes cogitatus, ut fit, circumvolvens
di tamen respondendi hanc tarditatem semper accipiebam in pejorem partem, existimans judicari a vobis indignam rem esse , ad quam responderet vir nostri saeculi doctissimus. Sed quo major erat suspicio , eo jucundius fuit judicium tuum, quod ut tarde sentirem, non tua fuit culpa, sed aut tabellariorum , aut nummulariorum, qui in reddendis iis literis, ex quibus nihil percipitur quaestus, solent esse negligentiores. Scias autem eas literas, hoc est, priores illas, quarum meministi, non esse mihi redditas: quod equidem sero admodum moleste. Probari a te dialogum meum summae mihi est voluptati, neque mihi est opus sententia aliorum. Nam quod tu probaris, & ab reliquis quoque comprobatum iri confido, cum ab omnibus maximi aestimetur judicium tuum. Sed non existimo hoc tam esse judicium, quam incitamentum , ut non sinam quicquid in me sit virium obtorpescere. Sunt autem & alia quaedam , quae institui; di ea, cum fuerit otium, aggrediar, postquam non omnino opera & impensa periit. De Hermolao tuo, vel nostro potius, si quid a me Val.pag- φ . velis, scribito. Ego dudum' rogatus ab Antonio, seci supplicationem juxta literas tuas pro Archipresbyterathri qui tamen quum non sit reservatus, nescio an profuturae sint tibi bub
218쪽
Iae missae per Antonium. Oportet ut sitis diligentiores inscribendo ue nos enim divinare nescimus ; sed accipimus, prO-que certo habemus quod scribitur. Quacumque tamen in re potero, satisfaciam Hermolao nostro, & id erit mihi gratissimum. Vale, & me ama, ut facis. Romae. Κab Auguae
O s T Ri Dia, qtatim haec scripsissem, recepi iterum a te literas, & una cum eis Epi. stolam doctissimi viri P. Thomasti, ex qua cognovi illum & eloquentissimum esse, dc mei amantissiimum. Jucundissuarum est mihi, illum tecum semire de dialogo, & tam
ex animo de me scribere. Hunc ego egrogium Virum non noveram antea, ita nec poteram diligere.
Nunc vero suo de me judicio, & affectione pleno, & bendi volentia, amoreque, quem prae se seri in literis suis, etsi non pari amicitia, at saltem, qua dabitur, respondebo. Dignus est prosecto & amari a me, & coli, talis vir, itaque de nomine Ineo meritus. Non deero mihi, Francisce ; sed quum primum per negotia potero, scribam ad eum, agamque gratias pro hisce literis suis. Cupio enim colloqui secum per literas, li- Cet hi calores me reddiderunt tardiusculum ad scribendum: adeo ut necesse sit, me etiam verba expiscari, quum loquis Ola. Sed iterum pluet, & nos humectabimur.
219쪽
Eidem. ERva Nissa ad vos Episcopum Paduaeiaum nostrum certe gaudeo, praesertim incolumem. Reddidit enim nobis Curia paulo pinguiorem , quam acceperat, ut, nisii annona plurimum ingravescat, ficii disit vobis conservare illum a macilentia. Vir
profecto insignis est , & benemeritus de doctis, & literarum studiosis. Quum videris eum, salutato ve his meis, ac dicito, ut meminerit Petri famuli sui, qui pugnum pressit coram V. Q. Antonio Lusco. Verum, ne ignores, quod ipse intelliget, utque rideas, quod quoque nos quotidie ridemus, cum in mentem venit. explanabo tibi hoc amigma. Famulus quidam Episcopi, nomine Petrus Theuton patria, rogatus ab Antonio Lusco, quid ageret Episcopus, & quid sibi de eo videretur, extulit ille dominum suum multis laudibus: sed tamdis, inquit 3... porrectoque brachio, & pugno, ac labiis compressis, nihil locutus est. Risumus, mihi crede, hominis facetam taciturnitatem, plus e primentis , qu1m si esset locutus. Non tamen hoc tu narres Episcopo. Sed quid sibi velit pugni compressio, interrogato. Hoc addidi, ut aliquid facetiarum inesset epistolae , etiam ex aliena supellectili, quam nescio an sacrilegum sit, reserare. Vale iterum, & ostende Paduano nostrum libellum, ut ape
riatur pugnus, si forte aliquis esset apud vos P euus
220쪽
Mastispo Francisio de Pisorio Ordinis Minorum. ENERABI Lis Pater.' Pridem habui lite 'ras a te ex Chio duplicatas. Ante habueram alias, quibus respondi,& item scripsi ad praestantissimum virum Andrean i Just,
ni anum: quas literas misi Cajetam, & inde relatum est, literas ad te missas per quar, dam navem Januensium. Eas existimo. quamprimum ad te delatum iri. In prioribus literis, ut priamum rescribam ad ea, quae mihi cordi admodum sunt, scibbis te habere nomine meo, hoc est, quae te ad me delat xum polliceris, tria capita marmorea eximii operis, unum Minervae, alterum Iunonis, tertium Bacchi. Itaque scias me. receptis literis, magno gaudio affectum. Delector enim supra modum his sculpturis: adeo ut curiosus earum dici possim Movet me ingenium artificis, cum videam naturae ipsius ubres repraesentari in marmore. Nunc vero scribis te habere caput Phoebi, & addis ad ejus excellentiam Virgilii versum
' miras iacent de marmore vultus.
Nihil potes mihi Ecere acceptius, mi Francisce, quam si si- ι.ε.lizet zmilibus sculpturis ad me onustus redieris :, in quo meo animo morem geres, satisfaciesque quamplurimum. Multi variis morbis laborant, hic praecipue me tenet, ut nimium so san , & ultra qu1m sit docto viro satis. Admiror haec marmora ab egregiis aciificibus sculpta licet enim natura ipsa excellentior sit iis, quae ' instar ejus fiunt , tamen cogor admira- I pag. 3on ri artem ejus, qui in re muta ipsem exprimit animantem. tia ut nil praeter spiritum persaepe abesse videatur. Itaque in hoc maxime incumbas, oro, ut colligas, ac corradas und