Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

in inquit Sallustius, quam ex ratione. Neque enim cum prolabi co peris, jam in tua est potestate, ubi velis , consistere.

Nostrum est discutere, ut, portu conssistentes, navem salvemus: cum autem te ventis commiseris, etiam invito est eo. rum turbini ac viribus obtemperandum, ut vel naufragium Lacere gubernator, quamvis optimus, cogatur, Vel, quo venti ducant, non repugnantem oporteat proficisci. Haec me olliri Praemeditantem compulerunt, ut ad te scriberem sponte mea, nullam aliam ob causam commotus, nisii ob communis patriae caritatem. Dolebam enim, qui tam longo tempore in Curia vixissem, in eum locum res nostras cogi, ut citius ti mere, quam sperare aliquid possemus: quod quidem me maxime angebat. Non enim, ut plures secerunt, adeo rei quaerendae hactenus intentus fui, ut privato periculo suffultus possem abjicere curam publicorum incommodorum. Vellem digne adnumerari inter eos, quorum jam moenia surgunt, quihus parta quies. Nam, quamvis conturbarer publicis Ecclesiae nostrae adversitatibus, paterer tamen aequabilius nonnullos versari in iis malis, quae ipsi suo studio praeparassent, quorum, ut aperte loquar, inepta consilia; dc, si non viderem, ut Democritus ille solebat, ferrem tamen levius quae essent ratio. 313. a mei ipsius 'incommoditate sejuncta. Uerum nunc duplici torqueor moerore. Cum enim duas habeam patrias, alteram civilem, alteram, quam mihi industria comparacli, non potest ruina unius, quae jam imminet, semota esse ab alterius calamitate. Et certa in id discrimen jam res deductae sunt, ut parum proficere consilia hominum posse videantur. Excit, tum est enim incendium , quod nonnisi maxima ruina extin valla, ibid. Mi queat: ut satius ' fuisset nunquam isthoc Concilium congregari, quam ejus opere subsequi Italiae vastitatem. Jam in

parte, ejus castrorum, atque oppidorum direptiones, caedes, incendia, rapinae, spolia, miserarum virginum raptus, stu-Pra, ceteraque nefaria facinora, quae libido militum perpetrat , ante oculos quotidie obversantur: ut dolendum sit maxime ac deplorandum nobis, Spiritum sanctum si tamen is quam apud nos est adeo immutasse naturam suam, cari Disiligod by Corali

262쪽

tatemque,&dilectionem, ex quibus totus est, in odium ae malevolentiam converiisse. Nimirum diu visum est quibusdam, Italiam a bellis quiescere, quorum consilio id actum est,

ut rerum novarum cupidis subministrarentur arma, quibus possent ulterius progredi , quana communis quies & utilitas postulet. Tum enim aegritudinem pestifero morbo curare voluerunt. Nam licet multa dici potuissent apud nos curatione indigere, non tamen ea erat infirmitas, ut aere & armis essent in hunc modum curanda; nisi sorte laudandum est, velle e rorem quempiam majori corrigere errore. Verum is finis erit, quem fata dabunt. Unum id conspicio futurum, ut nostris impensis aliae' exornentur, aliae opprimantur. Sed de 'bis parva cura est mihi: Italiae calamitas me movet, quam tiones.

video subsequi, nisi Deus providerit, per oppressionem hane ' i ς illa

nostram, & alterius ambitionem, cui si libuerit quantum Ii cet, recte quidem erit. Haec cum Viderem prodire ex eo son. te, a quo jam antea suspicabar, decrevi mittere ad te epistoetim, ut cognoscas, me non injuria motum voluisse tunc communicare tecum opinionem meam, & pericula ostendere, quae videbantur futura. Tu neque priores literas, neque has posteriores aegre seras, rogo. Si es extra noxam, aliis dictum - puta: si quid te sesellit, dilige loquentem tecum ex animi sententia, aut quid ipse existimet, aut quid alii arbitrentur. Nam quamvis in summo dignitatis gradu te Virtus tua collocarit, hominem tamen te esse scio, quem nonnulla fugiunt, multa latent: ut nequeas Omnia cognoscere. Vale, & me ama, ut soles. Romae, . GL Februarii 1433.

263쪽

EPISTOLA XXXV

vellata. Pontus P. S. D. Francisio Vellare Scriptori Aposolita. ELEcTATus sum admodum eloquentia tua,& dicendi pondus ac suavitatem Ia davi in his literis, quas mihi vir optimus, meique amantissimus Bartholomaeus de Montepolitiano reddidit nomine tuo. Neque aliter debui propter amorem in te meum, cum perspicerem ea semina ingenii tui; quae, si excolantur, uberrimam frugem stat nobis parit; ra. Verum unum est , in quo prudentiam tuam gravitatemque plurimum desideravi; dc, ne dicam levitatem tuam, ce te credulitatem sum admiratus, qui tam facilem assensum praebueris nescio quibus verbis inanibus, quae a me nunquam His verbis, prodiere . Quae si maturitate injucundo de satis molesto. Sed: - ι ., quoniam ita vis, ut & te purges, & me accuses, necesse est, aratim isa ut ego quoque non desim mihi. Imposuisti enim mihi ne

risuriis. 7 defendendi, in quo si laedi te aliqua re puta.

iungere, duam bis, primum teipsum culpa, qui me non necessariis provocas locum insana ad hoc certamen; tum memineris, non posse me dicere, MIoρlane sensu ea, quorum me insimulas, refellere, quin pugnem adve susIςgitur 'rationes tuas, quas quum rite possem contemnere, rectius tamen visium est, & amici ossicio convenientius , teipsum redistis cisto, in-dere errorum tuorum certiorem. Scribis in principio episto- relinquere Hamarem diligerem , non potuissem sermonem Nisi forte ma- tuum non satis graviter m molese ferret, primum , quod sumu-AI' 'i .eb .' - , m apud graves viros minus recte de laudibus ac integri-ιm,mitu- tare vitae bene adiae, quondam magisri os parris nostri ric

Ais; - ,'-δε, ipse 1mri e-loqui visus es. Ego de te lin 'φ-nonnisi recte sentio, de laudibus tuis quid sentiam paulo' post videbimus; de integritate illius Patris, uter nostrum ro. ctius Diuitigod by Cooste

264쪽

ctius sentiat & loquatur, mox intelliges. Me autem de eo ' & st De eo mi sentire, & loqui, salso a te opponitur. Nam de ipso non nux Munim pugno cum mortuis in rectissime sentio, loquorque. Tu φ' quid de eo sentias, ignoro. Loqui te male video, & ita ut, sit omnino tacui sies, melius honori & famae illius consuluisses,

cum ejus vitam bene actam,a te vero male descriptam stylo illo tuo commacularis. Sed cum te, inquis, in hac opinione persistere intelligam, de hac re ad te perscribere institui, quo clarius & apertius intelligas, vel me errasse nusquam de ho .mine isto sensisse, vel te minus Icviter & praeter rationem proerupisse. Ego quoque, mi Francisce, cum te falsa in opinione esse perspiciam, magnoque in errore versari, rescribere ad te constitui, ut non solum te errame cognoscas, s ed, quod est majus, toto itinere longe devium praecipitem te egisse, neque nimis de homine illo, sed minimum sensisse, me autem non leviter, sed graviter, non praeter rationem, sed summa cum ratione non prorupisse, sed pedetentim incessisse sentias. Sed haec posterius. Inveheris, m nimium acriter accusas, inquis , tum morantiam, G ineptiam meam, cum Ornatum animalium in partem virtutis vendicaverim , tum quod ego m praeter hominis excellentiam, ac rerum veritatem , hunc virtuos mum , nosi 2 aetate summum virum admodum commendaverim. Deinde in ea ratione, quod vel laude, vel memoria

dignum dictum sit, illud non sis farina meis, sed alioru--

potius dictis, rationibus compositum fore, inquis, neque apud praetorem cum injuria, ut ita loquar , de furto arguis. His tribus criminibus dicis te esse a me accusatum ; quibus cum ita stavresponsurus, primum secundo, deinde tertio satisfaciam, postea revertar ad primum; pauca tamen antea mihi de tota hujusmodi re praemittenda sunt. Legi dudum, cum essemus Cenezani, orationem tuam in laudem Vice-cancellarii, oblatam mihi non sine risu 1 Bartholomaeo Pistoriensi; ridebat enim una cum alio quodam illa eadem,quae ceteri quoque non omnino insulsi judicarunt ridenda. Hanc uno spiritu, ut aiunt, dicendi cupidus, perlegi; lc, cum non essem penitus Rhetoricae artis ignarus nam dicendo parum positim in obstupui te Dipitigod by Corale

265쪽

tam longe lateque vagari Verborum j.ctan. t 1, immem rem non sollina dignit istis ejiis pro quo diceres, sed etiam la. cultatis thiae. Itaque daxi statim nam Poetam, si malus est, nequeo l. .udare, ianilii prCpter ejus ineptitudinem mi. ni me placcre. IJtcnim quomodo serre , qui te norit, poste pintas prooemium ill Ud, in quo tam mirifice confabularis 3 qui cum dicas mi ita ejusdem in te cxtare beneficia, multa bene. merita; deinde altero te ab eo Oimicio oriaptum, ac proptereate ejus mores & acta demandare literis, ut apud posteros suturus sit immortalis; censesne me, aut quemvis alium, quisona acinam haberet, risium tenere potuisse Z Quomodo enim illius in to tanta extent beneficia , ut etam reddere velis immortalem , cujus non solum non Vidimus in te beneficia, sed ne i ci parvam quidem benevolemiae significationem 3Non aurum, non argentum, non vestem tradidit, non opes in te contulit, non dignitatem, non aliquod vitae ornamem tum nam alterum ollicium non tibi concessit, quem ne no

verat quidem , sed interceilbri cuidam, quem novimuS, conis donavit. Homo es nimium pergratus, qui cum ab illo non solum memoria, sed ne cogitatione quidem dignum aliquid accepisses, tantam gratitudinem prae te seras, ut ultro pro illis bencsciis, quae nulla reperiuntur, immortalitatem ei pollicearis. Vereor ne callide sit hoc ab hoste positum, ut, a quo nihil acceperis praeter spem meram , eum quoque inani pollicitatione pascere volueris, hoc est, sponsione futurae immo talitatis , quae longe abest a facultatibus tuis. Sed sint ampla illius vitae praemia. Tune te tanti facis, ut hanc tuam incompositam & inconditam fabellam profitearis immortalitatein sibi allaturam 3 Virgilio mehercule ac Ciceroni hoc arduum esset, dc vix, ut opinor, hoc auderent spondere, quod tu homo nimium alieni liberalis te promitiis daturum. Si haec apud

Barbaros, S eos, qui neque te, neque illum nollent, tam late jactares, levius videretur; apud summos vero viros ac sapienti:Fimos, neque tuae conditionis ignaros, tam libere profari h. is tuas ineptias, quanta est turpitudo 3 Id prosectb est hoc a te consilio excogitatum, ut, cum exquisitis mendaciis,

266쪽

et inanibus pollicitationibus prooemium Viderent resertum, resutua illi si initia cxistimarent. Qu9d tu, homo peracutus, prospiciens, meditatus cs illud ex intimis artis Oratoriae praecepistis, cui cἰ iam cetera correspondent. Nam, cum animi magnitudinem ac pro antiam , liberalitatem quoque, caritatem in pauperes, pictaiem, dc misericordiam ejus te praedicatur una legere in , quem etiam ceremoniarum ,-Verum Dei cutiorem affirmares , 'crectoqiae essem animo ad has virtutes audiendas, suspensum ine destituis, pro tantarum virtutum copia ad vitillimum pistri mini, hoc est , ad mularum pinguium & equorum narrationem, ad mundam familiam, ceterasque ejulbaodi ineptias div cciens. Clim vero, de gratitudine ejii S loquens, insit nitis eum gratitudinis exemplis claruisse dicas, in tanta exemplorum copia ita Opprimeris, ut nullum penitus enar-rcs. Ijaec & sex ccnta alia, quae postea recitabuntur , animadvertens, miraris adeo, si hanc tuam laudatiunculam omni vacuam laude, ex inanibus somniis, hallucinationiblisque conflatam aperte contempsiit Et qui dona, nisii id praesereris, credidis em doctum enim hominem te putaram) non esse tuam. Quare non uiatim illi, aut tria, ut putas , imputavi crimina, sed nihil vacuum cri ininis judicavi, nec aliquid in ca laude aut memoria dignum, ut tu existimas, sed oblivione perpetua. Hoc uno tantum vitio vacas in oratione tua, ut, quod a me in te dicis congestum, nullum in ea surtum seceris. Itaque testor Deum, ut jam incipiam respondere tuis criminibus , nunquam a me dictum te furtum commillisse, ec, ne dum apud praetorem, sed ne apud saporem ' quidem de hac re re8 cf. milii in mentem venisti e unquam. Bono sis animo; non spolio te propriis laudibus, non attribuo aliis parta tuo sudore; i'. a ' i' dico quae pro illius laudibus scriptisti, te ipstim reperiste, tua lomnum ei it,

propria esse : adeo ut alter in tuam haereditatem nequeat admitti. Si quis ignarus rerum te furti accusaret, utaris licet me patrono ad te defendendum: pollicear tibi operam gratuitam ; &, licet homo sim indoctior, tamen, bonitne causae Confisius, magna voce contendam, multis defcndam rationibus, etiam apud iniquos judices, te hominem locupletem ver

267쪽

horum & sententiarum copiosum, nullum furtum secisse, non te expilasse domum Ciceronis, nihil ex ejus supellectili ait,

i gine, neque aliorum etiam, quos prisca aetas tulit eloquentiTimos. jua esse illa verba, tuas sententias, tuum ornatum, tuum dicendi ordinem, totam denique ex sale& farina tuis, ut ais, testabor hanc totam massam esse conflatam. Addam insuper conditam esse oleo& pinguedine capitis tui, it nullus sit tam stultus, tam audax laturus, qui ex illa verbositate pro suo vendicare quicquam audeat. Accipies, credo, cum aequa sit, excusationem meam. Nunc ad id, quod secundo loco Polueram , respondendum est. Quereris me invehi in te,& nimis acriter accusare ignorantiam, & ineptiam tuam, quod animalium ornatum in partem virtutis vendicarcs. Ego

non ignorantiam, sed stultitiam, non ineptiam, sed ineptias tuas culpo , quod ita loquaris Latine, ut intelligi non possis. Nam quid est vendicare in partem virtutis ornatum animalium Deinde quarum belluarum, boum-ne , an hu-halorum , caprarum ac pecudum, an porcorum tum vero

quid appellas ornatum animalium t equis fraenum dc phalerae sunt ornatui, bubalis cornua ampla, pecudibus lana. Postre-mb quid intelligis vendicare in parrem virtutis si liberalitas est ista, aut magnificentia, ut vis, virtutes istae sunt, non virtutum partes. An fortasse non audes dicere, virtutem esse, sed portiunculam virtutis 3 Explana nobis paulum haec tua aenigmata. Sed ego non culpo, quod animalium ornatum vendicas in partem virtutis; sed quod post ingentem cogita.

tionem , qua ad tot virtutum nomina audientium animos erexisti, non descendas, sed praecipites te ad pingues mulas, &equos pulchros, tanquam ad insignis virtutis indamentum. O miram laudem, dc praeclarami Is, ais, multas habuit pingues mulas. Q 6s unquam hoc modo laudavit insignem virum 3 quis uinquam vel stultissimus adscripsit hoc ad virtutem ρ stabulariorum est ista laus, qui abunde illis pabulum praebent. Cur non dixisti potius cum habuisse pinguem familiam 3 an quia laudi datur habere homines macilentos, quo

promptius serviant 3 pingueo belluas, quo Valentiu3 porten

268쪽

onera Rectius dixisses habuisse eum pinguia armenta , aut pingues greges; laudamus enim patrem-familias saginantem porcos ad ulum domus suae, pastorem quoque bene greges

suos nutrientem. Hunc igitur sit tu, propter amplum animalium numerum, ac mularum pinguedinem, laudare volebas,

pastorem mularum appellare debuisti. Sed quis, te oro, docuit , hoc esse in genere laudis ponendum Z Laudantur homines, opinor, propter Virtutem. QuAso, inquam, quo in genere , quave in parte virtutis, ut verbis tuis utar, hanc tuam

mirificam laudem collocabis 3 Numquid tibi fortitudo vide. tur, prudentia, justitia , temperantiat atqui cum Aristoteles, inquis, in quarto Ethicorum, & Tullius in secundo ΟDficiorum libro, ceterique praedecessores nostri, qui late & c piosissime de virtutibus tractaverunt, hunc apparatum sivehimptum magnificentiae & liberalitati attribuant, ejusque e cessus de desectus vitiosi sint, ut scis, nullam nec probabi- Iem , nec tolerabilem quidem, credo, habeas causam, qua de tu ipse negare possis. Nunc te laudo, quod non solom te or,torem nobis praebes, sed Philosophum, & quidem apprimueruditum; cujus rei profiteor me ignarum. Tu tamen non probabilem, ut dicis, sed necessariam causam hanc tuam Philosophiam inficiandi intelliges me habere. Tune Arist Iem ita domesticum habes, ut eum dicas hunc tuum apparutum, sive sumptum belluinum, dc mulas obesas, in quarto Ethicorum libro, attribuere liberalitati aut magnificentiae 3 Divini quidem es intellectus, qui, quae ab Aristotele non dicuntur , intelligas, quae ab eo scribantur, ignores. Quid tu auderes, si Aristotelis Ethica non reperirentur in quibus neque liberalitatem, neque magnificentiam invenies dici, hunc sive sumptum, sive apparatum animalium; liberalitas enim esse non potest, quae sita est in erogatione pecuniarum, quae quidem fiat in homines, non in belluarum pastum atque ornatum. Sed magnificentiam vocas. Quid hoc stultius Repe- risti ne inter multos gradus magnificentiae

SEARCH