Philosophia utilis et jucunda tribus tomis comprehensa, quorum 1. Logicam, metaphysicam, & ethicam, 2. Elementa mathematum, & 3. P hysicam, cum appendice de electricitate complectitur. In usum studiosæ juventutis concinnata a p. Andrea Gordon ... Tom

발행: 1745년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

. Coroliarium I. 38. Loco dato ad Meridianum applicato, videbis queisnam locis cum illo stimul meridies fulgeat, & facile colliges, quinam populi dato tempore aestatem, hyemem, Ver, aut autumnum habeant. N a2.)

Corollarium a.

39. Loca ad Horizontem sita attende;& ubi sol orietur & occidat,' dum loco dato meridiem praebet, agnosces.

4o. Data quorundam locorum longitudine & latitudine. & aliorum a duobus ex his distantia mappam geographicam de

lineare. - ' . . H

Resolutio.

I. Describe rectangulum AB CD, in Aejusque duobus lateribus ΛΒ & CD gra- dux latitudinis pro libitu determina; gradus vero longitudinis prioribus proportionatO3, ac prout exigunt paralleli AD& BC in AD & BC descride. Gradus igitur longitudinis non tantum latitudinis gradibus minores sunt: sed & descripti in BC descriptis in AD majores esse debent: cum thic. parallelus AD sit polo propior, quam alter BC.

352쪽

2. Gradus latitudinis loci unius numera in AB CD, & per gradum inventum d rectam i G Η ; 'ongitudinis gradibus in A D & B G similiter numeratis duc rectam EF. Ubi linea haee alteram GH interfecit, nempe in I. ibi locus datus collocandus. . : .ai 3. Hoc modo loca omnia, quorum nota longitudo & Hlatitudo facili negotio in

mappa delineari possunt. t . . l . . - '. a Distantia loci M. circino c*mprehensa e loco L jam collocato deseribe aris cum versus illam plagam, Versus quam Iocus ipse sitiis distantiam loci M. ab alio Ioco I jam delineato, cir-ctho complectere, & ex i versius M arcum describe, ac denique locum M in puncto intersectionis colloca. i Hoc modου reliqua loca omnia collocanda sunt, donec mappa

4I.' Hic tamen modus mappis labium particularibus delineandis aptus est i ubi circulorum arcus AB, BC, CD, DA ad instar rectarum exhibentur. i'

Scholion et . yget.' Generalem 'hic Terrae divisionem lubet abjicere.' Curri uobus Terraqueus.x aqua ω terra constet aquarum conger iem maria dicimus, terram vero contine

353쪽

tem. In mari sunt Insula, in terra Lacus, in utriusque continuo promontoria nus Isthmi, Freta, & alia hujusmodi, quorum in iligentiam sola lectio suppeditabit.

Terra in quatuor continentes dividitur stilicet in superiorem seu veterem orbem, aut potius Haemisphaerium veteribus' cognitum , quo comprehenduntui Asa, Affrica, & Europa : in inferiorem seu novum Orbem, qui Americam tum septemtrionalem, tum meridionalem continet: in Terram potarem arcticam, quae tamen utrum a veteri continenti, imo ab America. Septentrionali sejungatur, incertum est : ac in terram potarem antarcticam seu Magesianicam, quae non sectis ac terra Arctica sucusque nobis est ignota. Partes igitur mundi terres tas nobis cognith sunt, Asia, Africa, Europa, quae Veterem orbem constituunt, & America, quae novus orbis appellatur.

Asia prima hominum habitatio , in qua etiam generis humani Reparator Christia

Filius Dei incarnatus, nasci, Vivere, ac mori voluit, sex potissimum partes secum' dum recentiorem Geographorum di visionem complectitur. scilicet Miaticam Tu carum ditionem, Persidem sive Imperium Persarum aut Sophorum, Indiam , Chinam,

354쪽

Tartariam magnam & Insulas Aye alacerites, quae sunt Iaponenses, Philippinae, & Mo

Asricae partes octo praecipue nUmerantur, nimirum AEgyptus, Barbaria, Biledulgerid, Zaara, seu desertum. Νirritia, Guinea, Ethiopia, ac Nubia: quibus nonae partis m-star adjungi possunt Insulae proximae, stili qeet Madagascar, S. Thomae, promontorii υιγι- dis, Mores, Fortunatae, seu Canariae &c. In Europa oecurrunt primo Insula Britannicς quae Angliam, Scottam, & Hrbe iam compleguntur: deinde in continente Dania, & Norvvegia. tandemque Suecia &Mosc-ia. 'Ad austrum vergunt Hispania, Italia, de Turcicum in Europa Imperium, quae in varias adhuc Provincias seu Regna distribuuntur: medio deinde loco consistunt

America vel Septemtrionilis est &Mexiis eana,ves Meridionalis seu Peruviana. In septemtrionali reperiuntur Canada, seu nova Francia, Virginea , Florida, Mexicana regio. & nova Hispania, quibus addi pose sunt Insula Cali fornia, & aliae minores, iii In Meridionali vero Castella aurea, Gstia. na , Peruvium, Chili, Magesianica regios

355쪽

Haec porro continens Interior Λmericae

nomen sumpsit ab Americo Vesputio Florentino , qui Emanuelis Lusitaniae Regis auspiciis a Gadibus profectus anno Iq97 eam detexit , cum jam dudum a populis uel casu vel tempestate in eam devectis coleretur. Ante ipsum Christophorus Columbus Genuensis anno 1492. Insulas Americae Hispaniolam , cibavi & Iamaicam ingressiis fuerat, postea frequentes in Americam navigarunt Hispani , Galli , Angli. quorum alii aliis Regionibus detectis nomina su a quique, lingua imposuerunt. Americam jam pridem cognitam fuisse Europaeis ex Platone in Τimaeo , &ex Diodoro sticulo libro s colligere licet.

Iam universum mare, quod terras omnes ambit, uno nomine Oeeanus nunc patur : sed Varia, prout quamque terrarum

regionem perfundit , appellationes sorti

tur,

Oceanus quippe Atlanticas, qui ab Atlante Africae monte nomen desumpsit, est ea pars Oceani , quae inter Veteris orbis oram occidentalem , & Americie latus orientale es: posita , & cum Hiperboreo conjungitur 3 duae illius partes secerni possunt: altera ab aequatore ad septentrionem , altera ab eodem aequatore ad Λustrum seu partes antarcticas porrecta. Oceanus pacificus seu mare pacificum inter

356쪽

versatur , dies artisciatis Vocatur , quo infra illum , nox: integra Vero solis revolutio , sive integrum tempus , quo sol ciueculum diurnum perficit , dies naturalis dicitur. Dies naturalis in et . partes aequales distribuitur, quas horas nominamus. Singulae Horae in so. minuta , quodvis minutum in fio. secunda minuta, quodvis secundum in εο. tertia&c. dividitur

Desinitio 3.

4. Astronomis initium diei praebet meridies : indeque 2 . horas ima terie numerant ; hinc horae sic numeratae dicuntur Astronomicae. Pleraeque tamen Europae nationes principium diei sumunt a media nocte , indeque ad meridiem usque Ia. & a meridie usque ad mediam noctem rursus Tet. horas numerant, quas horas Europaeas dicimus.

Corollarium.

r. A meridie horae Astronomicae , di Europeae conVeniunt, ante meridiem vero Europaeis adduntur I . sicque habentur horae Astronomicae praecendentis diei: vel ab Λstronomicis demuntur Iet. & prodibunt horae Europeae diei sequentis.

357쪽

ses diem inchoant ab occasu solia: Babylonii autem, & hodierni Graeci ab ortu. Horae ergo ab occasu solis inchoatae dicunfitur Italisae 3 ab eusdem autem ortu numeratae vocantur Babylonicc Utrinque et . in una serie numerantur.

Definitio' S.

- . Iudaei , & Τurcae, cum diem ac noctem seorsim in duodecim horas dividant. non semper eas habent aequales e nam horae nocturnae breviores sunt diurnis aestivo tempore , longiores hyberno. Hae horae inaequales dicuntnr Iudaicae, & etiam Planetiea , illarum vero initium ducitur a Solis

occasu.

8. Apud Iudaeos olim quatuor praeseristi in horae diei fuerant orationi destinatae , prima videlicet , tertia, sexta, sc nona,' quarum prima incipiebat ab ortu solis, tertia respondebat horae circiter nonae matutinae nostrae sexta meridiet , . nona horae tertiae pomeridianae nostrae. Quin otiam integrum trium horarum spatium , quod . inter duas hujusmodi orationis horas, puta inter tertiam &sextam compremendebatur, prioris horae appellationem conservabat. Ut cum v. g. Marci I s. V. 2 . de Christo sic habet sacer sextus : erat autem hora

358쪽

tertia , cruci erunt eum. Et Ioan. I9. V. I 4. &16. hora quas sexta Iudaeis traditus , ut crucifigerebur. Haec duo loca ,

quae minime inter se pIgnant , ita sunt Concilianda , ut revera labente hora tertia pro spatio quod inter eam & sextam intercedebat , usurpata ; & jam accedente hora sexta Christus a Pilato traditus fuerit

Iudaeis ut crucifigeretur.

Definitis α

'. Hebdomas graece , septima a latine est septem dierum continua successio. i

Io. Hebdomas Deum ipsum institutorem habere videtur, cum die septimo ab opere suo , seu creati e mundi requieverit. Hinc Iudaei, a ciuibus hebdomadarum usus profluxisse videtur, die illo septimo , seu Sabbato quiescebant. Sed Christiani die Dominico , propter Christi Domini 'Resurrectionem feriantur. di omen tamen Sabbati etiam toti hebdomadae tribuebatur. Hinc illud Pharisaei Luc. cap. 18. V. Ia. jejuno bis in sabbato. Hinc etiam Matth. 18. v. I. M alibi, prima sabbati est prima dies septimanae. In ritu autem Ecclesiastico prima dies Sabbati, seu dies Dominica dicitur feria prima, cui succedit feria secunda &c. adeo , Ut V a , quemad-

359쪽

quemadmodum dies sexta septimanae apud Iudaeos erat Parasceve , id est, praeparatio ad sabbathum ; sic nunc sabbatum Iudaeorum sit apud Clivistianos Parasceve , seu praeparatio ad diem Domino festum Hic Dominicus dies Ethnicis est dies Solis, sequitur dies Lunae &c. ita ut singuli suam habeant appellationem a Planeta , quem primae cujusque diei horae praeesse finxerunt: unde si Saturnus praeesse fingatur primae horae diei sabbati, Iupiter secundae, Mars

tertiae, Sol quartae, Venus quintae, Mercurius sextae, Luna septimae ; rursus S turnus praeerit octavae, tum decimae quintae , & vigesimae seclndae , Iupiter vigesimae tertiae, Mars vigesimae quartae: sicque Sol primae horae diei Dominicae praeerit, Venus secundae, Mercurius tertiae, Luna quartae, Saturnus quintae, , Iupiter sextae, Mars septimae; Sol iterum praeerit octavae, deinde decimae quintae, tum vigesimae secundae ; . Venus vigesimae tertiae Mercurius vigessimae quartae , adeoque Luna primae

sequentis diei horae dominabitur , atque ita deinceps. Unde factum est , ut diem Saturni seu sabbati exceperit dies Solis , quem Dominicum appellamus , qui primus est Hebdomadae dies ; hunc secutus fuerit secundus , qui est dies Lunae tertius Martis, quartus Mercurii, quintus Jovis,

. sextus

360쪽

- Q ξψΘ 3 3 sextus Veneris, septimus Saturni , qui apud Iudaeos dicebatur Sabbatum. Corollarium. xi. Si omnes Calendarii dies primis T. alphabeti litteris notes, quivis hebdomadae dies per integrum annum eadem indicabi

tur littera. , . . -

Definitio 7.

Ia. Littera diem Dominicam per integrum annus denotans dicitur littera Dominicalis.

13. Mensis solaris est tempus, quo Sol motu proprio signum caeleste fercurrit.. Corollarium. I4. Itaque juxta motum Solis medium mensis Solaris dies 3O. horas I 29 minuta , Is secunda continet. 'autem supra dies integros in vita civili cubidierum tantum integrorum ratio haberi potest b non attenditur.

I s. Mensis Lunaris est tempus , quod intercedit inter duo novilunia.

Corollarium.

SEARCH

MENU NAVIGATION