De vita Hieronymi ÿmiliani Congregationis Somaschæ fundatoris libri 4. Augustino Turtura eiusdem Congregationis clerico regulari auctore

발행: 1620년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

temperante, melius sentientes cum aliquid su pra humanum de Hieronymi virtute animo

conciperent,eius sanctitatem veneraturi,in manus aut vestrum oscula certatim ruebant, vel Propriam manum, qua praetereuntis vestes religiose contigissent , osculaturi ori admouebant. Nonnullorum vero iudicia erant euentus expectatione suspensa, quando nec in praesentia n Dum , insolensque opus externi hominis approbare vellent i, neque palam vitio vertere aud rent, quod, approbante Principe di summis o dinibus, in ipsa curiae luce gerebatur. Quare attentis animis obseruabant, quo tandem eius gesta euaderent,curus virtutis splendorem, caligantis mentis acie nondum clare dispicere poterant. Sed Hieronymo,ut permolesta erant, quae in eius venerationem obsequia deferebantur, ita cum, inter mendicandum alios obuiam

haberet sese dicterijs & scommatibus irridentes,vel conuicijs,& loedorijs palam proscindentes, hos ille obturata aure praeteribat, mirificae laetus,quod pretiosiora, quam peteret, ac magis optata dona reciperet , nobilem scilicet ludibrii, & contumeliarum stipem et eratque per familiare, cum ad communem misericordiam colligendam totus squalore deformis, ac macie, crassa tunicula tectus prodiret, sibilis & cotiuic ijs excipi, insequente a tergo velut ament mlasciuiente puerorum turba; ita scilicet summus in ore palor, attrita lacerna , humeroque pendentes manticae , squallens & promissa barba

hominem ludibrijs ct probris facile opportu

182쪽

hum apud infanum vulgus reddebant. D u tu lit indignu infimae plebis contemptum Hier nymus, nunquam animo vel leuissime commotus; adeo Christi charitas, di sui contemptus omnes exorbebat irrisiones, & probra deuorabat; donec in vulgus solidae virtutis clarius explicandae oblata occasione, quam subiiciam, omnia tandem cessere in commendationem probit iis S virtutis; verso in admirationem contem

tu , & contumelis in laudem recidentibus. Idoque huiusmodi fuit.

Mediolanensibus morbo laborantibus succurrit insigni Ducis testimonio

rivi charitas commendatur.

p. VI.

V Bellorum motibus, quibus per aliquot an-ς nos tota Mediolanensis Prouincia nutarat, quasi e funesta semente haeserant in Mediolanensium animis mortifera vitiorum Omnium germina, quae sedatis deinde tumultibus,pacem ει quietem, quasi culturam nacta in dies mana re,latiusque se fundere, ut nulla pietatis facies, nulla charitatis indicia apparerent . Cumque in tartarum ruentibus animis Hieronymus qui vitae exemplo, qua verbo S cohortatione tempestiuam porrigere dexteram maturaret, nullo vulgus pia hominis officia in pretio habebat; sed, cum ad malorum scelera vindicanda, prO- horumque exercendam virtutem, coepit mo horum

183쪽

horum grauidas Ciuitatem affligere, frequentesque inuadere domos, tum maxim8 enituit Hieronymi virtus, commendataque passim ita vulgus nullo plane discrimine praecellens hominis charitas. Omnibus siquidem in ea morbiada, ac fere pestifera anni intemperie metu trepidis ac perculsis, cum admodum rari & infrequentes apparerent, qui laborantium multat clini nauarent operam, S tantam aegrorum suis birent molem: unus Hieronymus, metu omni

deposito, cum in Nosocomio suo Diui Martini , tum alibi etiam vel sui periculo capitis, praesto

Crat aegrotantibus, quibus omnino sibi subus mendum , aut certE in communi calamitate abi j ci edam vitam statuerat. Et sane hie,si quisquam locus, Hieronymi charitatem maxime illustrauit. Quos enim grauiori morbo confli tari sentiebat, hos saepius inuisens, vario placidoque sermone, ad perferendam animi aegritudinem & corporis dolores,hortabatur, multisq; de aliorum constantia in cruciatibus & doloria hus perferendi S memoriter, S iucundὸ narratis, aegritudinis fastidium & morbi acerbitatem

lenire curabat: Cumque, morbo grassante,omnia tandem miserorum squalore, & grauissimo Sc teterrimo odore,qualis aegrotantium in egestate solet esse, complerentur; Hieronymum tamen strenue omnibus adesse, iacentes, si opus esset, erigere, praeparatos cibos suis manibus apponere,omnia denique munera , quq in Dominum ab officioso S diligenti famulo praestanda. viderentur, studiose ac demisse exequi magna

184쪽

tum admiratione, cernebant uniuersi. Neque

vero tam pio labori tamque ardenti charitati diuina Bonitas defuit; siquidem, cum tota lim Civitate insanabilis illa morbornm vis adeo

grauiter per omnium ordinum capita grassareis tur, nullis ut hominum consilijs, nulla diligen-- tia, nullis fusis precibus mitigari posse vider tur , quotidieque multa corpora lurida tabe a Dfecta, vi morbi misere confiterentur & interi rent; integer tamen Hieronymus atque inta tus semper seruatus est : quin etiam quod fide pene superat in neque eorum ullus, quos intelaegrotantes in suo Xenodochio aluit & cura uiri siue ex pueris, siuὶ ex administris toto eo tem pore desideratus est,quod pro miraculo ab omnibus est habitum; idque Hieronymi non quiadem dilistentiae& industriae,quaquam ea maxima erat,sed sanctitati acceptum retulerunt uni uersit cum ille sevientem aegritudinem non tam medicinis depellere, quam orationi bas ct magnis poenitentiae asperitatibus laesi num nis iustissima flagella auertere iratumque D 'um suae familiae propitiu facere niteretur. Quam mulinta vero,& omnium aestimatione maiora in rem communem gesserit eo tempore Hieronymus,

facile, quae subiiciam, testabuntur. Nam ipse Dux cum Ioannis Petri Carata opera e cuius nutu hominem plurimum pendere didicerat, existimaret Hieronymum ad ea pietatis studia Mediolanii destinatum, datis ad Caraffam literis humanissimis per suum Internuncium apud Rempublicam Venetam tum commorantem,

185쪽

i co ' di Ulia Hieronymi Aemiliam

ei gratias egit quam maximas, quod hominem Mediolanum allegasset, tam magno totius Ciuitatis bonor quam gratiarum actionem minia me fibi debitam ingenue fatetur Carassa. Placet hic eius verba adscribere, quibus in Epistola ad Caietanum Thienatu Neapolim data Uenet ijs quintodecimo Kalendas Februarii 153

ita rem explicat. Bergomensis Aemilianus nos ter, permittente Episcopo,reliquit Bergo mum, ει, ducto secum quinque & triginta mi litu exercitu, Mediolanum petijt, ubi, non dico, quanto cum applausu exceptus sit; hoc tantum dicam, gratias mihi Illustrissimum Ducem iMediolani

egisse per suos, qui hic sunt, qui cum literis ad

me venerunt,quasi ego illuc Aemilianum missvim, di certe hic honor mihi sine causa defertur. bi Bergomensem vocati, quod ibi aliquanto CommoratuS , ea, quae supra diximus, gesserit. Exercitu autem illo triginta quinque militum, Pueros innuit, quos secum Hieronymus adduxerat . Habes amice Lector eodem in loco duo grauissima de Hieronymi virtute testimonia, alterum Fracisci Siartiae Ducis Mediolanensis , alterum Ioannis Petri Carame non inde multo post in Summum Pontificem electi . .Quanto autem in pretio eum haberent reliqui Cives, α quale iudicium de eius vitae genere facerent, frequentissimi e nobilioribus declarant,qui ad idem vitae genus sponte se se aggregarunt. Inter quos praecipua pietatis laude commendatur Fridericus Panigarola ex eo ordine, quos

Prothonotarios Apostolicos vocant,qui,spretis

opibus

186쪽

opibus contemptisque honoribus , diuino se to tum famulatui mancipauit, Hieronymiq; vesti- gijs insistens, in eodem Sancti Martini loco, vitam omnium virtutum laude florentem permultos annos traductam magna tandem sanctitatis opinione Somaschae absoluit. Eadem etiam mens a Domino donata Francisco Baulo, in Hieronymo Nouato, alterique Hieronymo Calinco,& Ambrosio Schiepato Mediolanensibus; quibus accessere Augustinus Gallus, is, cuius de agri cultura monumenta vulgari sermone conscripta leguntur , & Iacobus Alesius nobiles Brixienses,tum Bernardus Odescalcus Nouo- Comensis, S alius e Spinulorum familia Ianuensis, Franci lci sitem Dertonensis vir eruditione insignis , & Guido Vercellensis . His autem complures alij quotidie & splendore generis, S literarum eruditione nobiles iungebatur, qui spretis humanae vitae commodis , se nuncio libertati misso, Chl isti paupertatis incommoda subire , seque totos Hieronymo informandos

- committere non dubitabant. Hoc vero certum Plane diuinae virtutis indicium apud cordatos

habebatur , hominem scilicet externum, S pene ignotum vili abiectoque pauperum seruitio addictum , tam multos, eosque e principibus Ciuitatis sibi adiunctos a summo Opum S ia miliae splendore ad abjectissima pauperum mi-

uitaria deducere. I. Eius

187쪽

Eius Ticini gem. p. VII.

MEdiolanensem hac profectionem papienosis statim haud minus frugifera excepit , quam ille Mediolani rebus satis bene constitutis, S regimini puerorum idoneis e prima no-1- . bilitate viris praepositis, hoc tempore suscepit , Maii,sia quod non amplius viginti milliaribus Mediolano ea Ciuitas distet. Praevenerat autem Hier nymi aduentum per celebris eius nominis&virtutum fama, quae ob admirabilem in primis rerum omnium cotemptum, & eximiam in eg nos charitatem summam illi apud eos Ciues conciliauerat sanctitatis opinionem,ut eum pretiantem intueri aliquando cuperet, de cuius vi tute tam multus per streperet sermo. Prima igitur Papiensi solo impressa Hieronymi vestigia, ea Ciuium oculis spectanda obtulere, quae iam omnium animis praevolans fama obiecisset. Vix Ciuitatem ingredienti obuia ad fuere frequentes, insolito & oculis insueto spectaculo circumis fusi, quibus pauperum turba, quae elato.saluta ri redemptionis nostrae signo, suffragia Sanct rum posceret, hymnosq; non sine Ecclesiae cantu modeste & religiose persolueret, tantae erat admirationis & voluptatis, ut noua inusitati spectaculi specie animum atque oculos non satis

explere posse viderentur; sed Hieronymum inprimis, stupore prope defixi suspiciebat, & eius nobilitatem di virtutem animo reuoluentes ad miraba

188쪽

mirabantur uniuersi, qui tam graui aetate, tam

vili in veste, tanta cum animi demissione & r ligione, supplicationem comitaretur,cuius gra uis ille ardensque, ει permo delius oculorum circumiactus, ct nobilis species licet squalore obsita, obsoletaque ipsa vestimenta pietatem afflare, & redolere sanctitate videbantur. Itaq; certatim nobiliores quique ei proprias aedes deferebant, hospitioque multabant , rati nimiis rum satis eum felicem, magnoque auctum ii nore , cui primo contigisset Dei seruum tecto excipere. Sed ille suae paupertatas & humilitatis tenacissimus, omnibus permodeste gratijs actis, pervicit tandem, ut ad Nola comtum d ceretur , quod adeo libenti animo curavere,qui publico valetudinario cui a misericordia nomen est praeerant,ut complures iam ibi recepistos missos facerent, quo Hieronymo cum suis commodior locus esset, forte enim superante

multitudine, non omnes admittebant eo tem

pore valetudinarij spatia; sed hoc nulla ratione tulit Hieronymus, enixe obtestatus, se omnino

alio in quemuis publicum patentemque locum secessurum, si vel tantillum incommodi primis hospitibus suus afferret aduentus. Quare per aliquot dies ad fanum Sanctorum Gerua iij &Protasij sub communi porticu fuit. Tantam animi demissionem, S in proximos charitatem abunde compensavit diuina benignitas; siquidem visum est Xenodochi j curatoribus locum Hieronymo destinare, quo solus cum suis lac dere, libereque illis praesse posset. Domunc I. a la erat

189쪽

ta erat prope Sacellu Spiritui sancto sacrum, cui loco a columba Spiritus sancti Symbolo, quae pro foribus expressa cernebatur, Columbinae nomen fecerat Ciuitas, estque illi etiam hodie solemne Columbinam appellari. Vt eo diue tat Hieronymus permissum,sed non sine magna numinis prouidentia; quod breui euentus ipse indicauit. Ibi solita coepit obire in pauperes di reliquos omnes charitatis munera, sed praecipue cum primoribus Ciuitatis, de nouo orborudomicilio instituendo magno animi conatu agere est aggressus; nec fuit difficile rem ex animi sententia perficere , quippe libentissi me annuerunt uniuersi,quorum intererat, eumdemq;

ipsum locum,quo cum suis secesserat, ad eam reperficiendam illi perpetuo concesserunt. Quo felici euentu Hieronymus mirifice laetus, nihil cunctatus statim orbos derelictos sibi aggregare, domesticam disciplinam componere, pleratis opificijque institutione eos sedulo exercere, tum ea, quae ad domesticam supellectilem ci-humque pauperibus parandum facerent. nauiter procurare. Prodibat ille quotidie onustus manticis ad rogitandam passim stipem , & vitae subsidia conquirenda , pauperibus domicilio inclusis, saepiusque fora obibat cum sporta obsonatum , dum illi domi considentes artificum

opera ad mlchanicas exercentur, summa christianae fidei capita & sacras preces ediscunt, quas postea, instructo agmine, festis diebus

tota Ciuitate usitato more decantant. Magni

animorum motus in urbe facti, magna ad pietat

190쪽

tem commotio & ardor ex noui operis inspectionei cuius institutum larga postea Papiensia benignitate auctum ut est ea Ciuitas cum alijs rebus permultis . tum maxime christiana pietate nobilis adhuc etiam magno pauperum Ciuium commodo viget. Ita, cum Hieronymi liuis militate. ει abiectione diuina bonitate &lib ralitate decertante, factum est, ut , qui sibi publica fora ad hospitium paulo ante elegerat, n pauperibus in v letudinario incommodo esset, statim perprium & sibi & pauperibus inueniret domicilium . Sed, dum solita sua disciplina domesticos e virtute fingit, di ad normam christianae pietatis totos instituit, ad externorum ςtiam utilitates S salutaria commoda paribus sese studiis explicat:& quae sibi a doctrina& inis genio ad proximorum salutem procurandam adiumeta deesse sentit, ea vitae exemplis, ut antea diximus, compensare nititur ι quibuS a D. dentius humana pectora incendi, acriusq; cieri, quam disertissima oratione usu ipso didicerat. Et certe quam ex animi voto& ingenti ciuium fructu Hieronymi labores acciderint,docet pavnobilissimorum sociorum , quos tanquam illustria victoriae trophaea gloriosus revexit et de quibus antequam progrediamur,nonnulla hic obiter dicenda.

SEARCH

MENU NAVIGATION