De vita Hieronymi ÿmiliani Congregationis Somaschæ fundatoris libri 4. Augustino Turtura eiusdem Congregationis clerico regulari auctore

발행: 1620년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Permirum autem est , quam multis magnisque hinc inde torrentibus ambiatur, qui ad exiguae adhuc prolis incrementa nouumq; laetum alendum blandὰ nutricis munia subeuntes, veluti turgidis papillis mammisq; perpetuo tumesceatibus, nouos latices uberi vena fundunt. Cassaonus e monte Baldo tanta aquaru copia diffluit, qt ut fluuij nomen apud aliquos inuenerit; fereqς pares recensentur, qui eadem ex parte prope Brenetonios & Malsesinenses perenni aquarum fluxu Θ montibus ruunt: nec inferioris notarat tera ex parte Barbaranus, Botnicus, Brasa, c terique, qui montes praecipiti cursu &sinuosis flexibus intersecantes in lacum influunt. Altissimae profunditatis Benacus in medio esse dicitur; reliqua aqua ita perspicua apparet, ut in imo alueo minima quaeq; pellucide admodum di distincte conspici possint. Sed ut facili amq-naq; nauigatione transmittitur, dum nullo agitatur vento; ita violentus & minax, ubi vel tenui tempestate turbari coepit. Optimoru pisciuntu.; i. feracissimus, inter quos Cyarini,Carpiones vo- cap. II. cant, Omnium consensu principes habentur rillustrium conuiuiorum exquisitissima ganea , eruunturq; hi solum ex profundis aquaru sini-hus, no minori piscantiu labore,quam discrimine, cum improuisa, ac subita tempestate lacus concitus, terribili furentiq; assurgat & intumescat fluctu . Placet hac, quae de Carpionu piscatione Poeta non ignobilis cecinit, adscribere. meeus Nec Carpio captuit g 'με E st facilis,non esca tibi, non farra paranda:

222쪽

. Retibus extrahitur tantum. Sint retia curae,. Haec bis centenas longa extendatur in ulnas.

di rursus non multo post haec eadem sub ij cit. Nam Carpio saepe pererrae In his centenos cabstrusa cubilia in passus. nec absimilia sunt, quae in eadem lententiam

eodem libro repetit.: Nec vero loca,cucta lacus siti comoda votis, i . Nate,tuis,vada cu semper mediocria temnat. Carpio,& occulti subeat stabula alta pio fun- Ergo, vadis spretis, altum pete. di. Sed haec satis. Benaci ripas inspiciamus,in quibus hinc inde ab utraque parte amoenissima loca,& cultissima oliveta spectantur, quibus horti. passim interiecti sunt, odoriferis consiti arboriis hus Cittis, Medicis, Massilicis, Limis, alijsque fragrantiam & odorem reddentibus, filicique prouentu hae omnes arbores ibi propaganturre adolescunt: nec desunt personantes riui ficobstrepentes gelidissimae fontium perennitates rinde enim frigello frigidissimo fonti nomen factum aiunt. Est in ipso lacu ad meridiem breui tractu & sublicio ponte a terra discretus Sy mio Catulli Poetae elegantissimi& natalibus &carmini h. celebris Vicus: cuius situ nihil amoeis nius & ad valla lacus, assurgentiumque motium spatia longe lateque despectanda, commodius rubi mirae antiquitatis nobilissima vestigia cernuntur aqueductus, ct antra fornicato opere de concamerato amplissima. Non infrequentibus

vero oppidis ac Vicis Benacensis ora habitatur; licet enim ad Boream Montes assura ne

223쪽

as 3 De illa Hieronymi Aemilian;

asperrimi, qui lacu ab omni fere parte circum ambiunt, eorum tamen imi colles ac omnis radicum ambitus per Oppida, & Vicos frequens incolitur;ad eam enim partem inflexo nauiga tionis cursu, in conspectu sunt Madernum , Tuin sculanum Falanum,Gardonum, Portesium, BO. iacum, Gargnaeum, Limon . Nec ulla sorte illustrior Benaci corona ea nobili Pagorum serie, α aspectu. Oram illam , quae Veronensem agrum spectat,Lagisium, Bardolinum, Garda, BrenZonum, Mai sese num non ignobiles Pagi cingunt. Brixiensi vero obiacent Riuoltella, Desentianu, Mineruium, Felicianum, Montgum. Nec reticendus inter caeteros humilior Vicus Nacus, vade Benaco nomen factum plerique arbitranturi Ex ea parte, qua montem Baldum recta prospectat, intra coales montesque ad milliare, & eo amplius excurrit Benacus , lateque ex patiatur.

Ingredienti sinum, dextero in latere sese obiicit Salodium egregio situ N peramoeno, licet

angusto; profundo enim admodum lacu una ex parte alluitur,& montium radicibus ex altera , ad lacus fere ripam excurrentibus premitur, nE adeo late ubique ex patietur. Caeterum qua montibus commissum, qua lacu coercitum , ob longam in figuram se explicat , nobilenique , te satis amplam incolis praebet habitationem. Quae pars Renaco imminet, multiplici contia gnatione ad liberum aquae, montiumque asperictum extollitur, podijs elegantibus, pictura, audopere albario exornata, ut accedentium oculos

non Hiucunde excipiat. Veneto Magistratui

224쪽

Congr. Somasi fund. Lib. III. Is

celeberrimo Oppidi loco stat amplum & illustre Praetorium,additis ad prospectum pergulis,

ac mentanis commodisque ambulationibus , quas oblectationis causa pererret Praetor. Octo& eo amplius animarum millibus Oppidum frequentari dicitur , ciuili sane & per honesto

hominum genere, cumque aliarum rerum . tum

eruditionis ingenij que gloria omnino nobili: se inter caetera Benacensis orl oppida merito ea Patria princeps. Hieronymus igitur, ut paulum egressus ad eum me referam loci naturam diligenter contemplatus, statim solitudinis amoenitate pellectus, auidissime se in sylvas & sanctet otia solitudinis rapi sentit eumque sibi ad remotum aliquem recessum parandum, aptissimum iudicat; quando montes frequentem hominum accessum arcerent, subiecta vero loca & ad stipem colligendam , &ad diuinae sapientiae semina iacienda, proximosque subinde iuvandos, maxime commoda essent. Itaque actuosae vitae labores cum solitariae quiete, illius pericula trumnas,quas iamdiu expertus erat, cum huius securitate & gaudio commutare deliberat: seq; iam ultimae laborum metae, ut animo praesagi-hat,vicinum, lito ardentius contemplationi &solitudini impensius, tradere omnino decernit; neque inde ad socios,vel in uisendos, vel adiuuados pro re nata nisi euocatus, & raro admodum exire . Adhibitis igitur comitibus & amicis, tuintus est quaesitus per eos dies contemplationi recessus ; sed, Deo utique aliter statuente, nihil unquam occurru,quod Hieronymo satisfaceret;

225쪽

difficilem rei eventum tertio die diligentius illa cum Domino in oratione expendens , statim rem illam minus Deo gratam interiori lumine et .admonitus. Quare blandientis sensus deisceptione, propriaeq; voluntatis, & priuati comis modi appetitu deprehenso, proxima statim luce, veluti insanientem sensum correcturus, Sa Iodio ad Brixienses Cenomanos discessit. A mi cis vero illis adeo pia Hieronymi memoria pectori semper haesit, ut illi perpetuo addictissimi

vixerint . Scaini certe nullum unquam in Hie ronymum, eiusq; alumnos humanitatis Q b neuolentiae officium praetermisere: cuius rei fi dem omnino faciunt Hieronymi literae familia res ad eos datae, quae adhue apud nos leguntur. BertaZolus autem vel breui Hieronymi consuetudine Susu ita est ad pietatem traductus, ve excellentis admodum probitatis & integerrimi Sacerdotis exempla reliquerit; opuletum enim Sacerdotium duorum millium aureorum dicitur fuisse sponte dimisit, paterno censu contentust in maiori Ecclesia Salodiensi poenitentibus operam dedit assidua i ibidem quotidie, non sine magno pietatis sensu S lacrymis, Li- turgiam fecit, & sacram synaxim multis per

confessionem expiatis, impertiuit: deniq; aetate Omnem ad extremam usq; senectutem, assiduis pietatis officijs & charitatis laboribus, traduxit. Brixiam vero Hieronymum per id tempus eu

cabat etiam communis sociorum conuentuS,

que hoc anno pridie Nonas Iunij ibi habitum, cum sexdecim eo loco conuςnissent vel fami,

226쪽

liarum praefecti, vel alij ptimae notae Patres vetera autographa ipsius Hieronymi manu ann tata', docent. His rebus Salodij, Brixisq; per actis,Somascham contendit.

Remotioris silitudinis desiderio incensius i' nouam sedem in Arcesibi consituit. Cap. X V.

Soma schensi suae solitudini atque adeo sibi 3 37.

ipsi resti tutus, & externarum curarum tua ε --I' multu tantisper vacuus, ad vitae suae rationes diligentius explorandas, seque ipsum ad ungue usque excutiendum de more conuertit. Atqui

sedulo sanctae huic disquisitioni vacanti scrupuinius hic unus, ac veluti aculeus iniectus est, quo coepit vehementer solicitari, S angi, quod scis licet per tot annos Christi vestigijs insistens yr tamen remisse nimis ac frigide mentem ad eius csleste disciplinam applicuisse videretur: quae una cogitatio cum hominis animum & salutis obtinendae,& diuinae gloriae augendae cupidi iasimum,dies noctesque solicitum vehementissi me haberet de maiori etiam spiritualis vitae profectu, seueriorisque pet nitentiae studio cogitarae coepit: quippe in Dei via cum caeteris exemploee admirationi pariter esset, sibi tamen uni nun quam satisfaciebat. Inter hos autem animi mi tus, rursus igniculus ille solitudinis Salodi j excitatus adeo solito vehementior reuixit, arden-l

rique stamina erupit, ut ad ipsam eremi soli 1

227쪽

2c2 De mira Hieronymi Aemiliam

tudinem, seu Paradisum tota mentis auiditate singulis horis inflammaretur HieronymuS, plane irrequieto animi motu deserretur, quo scilicet rerum caelestium contemplationi libe rius vacare, suoque viai Christo , ab alijs rebus omnibus plane alienus, ct ab interpellatoribus vacuus,adhaerere posset. Ad colligendam enim qmentem, proximorum institutione & congressu distractam, salutare admodum experiebatur per aliquod tempus aliorum vitare frequetiam . Itaque diligentissime per aliquot dies rem tior adhuc quaeritur poenitentiae & contempla.tioni secessus, sed nihil ad rem occurrebat. In Arce autem ipsa, qua tota fronte Somascham Vallemque spectat, profunda apparet latebra , sed adeo praerupto & confragoso situ, ut hominum iudicio inacessus videretur locus;hanc eminus visam, sibique opportunam ratus, cominus etiam lustrandam statuit, sed nu Ili aditus, semiritae nullae ad latebram apparebant, omnia dumis horrida, densis vepribus obsepta, α praeeipiti loco adeo impedita , ut ferro& lacertis essent enata virgulta excindenda, manibusque ramusculi& frutices, ad progrediendum , hinc inde carpendi . Igitur cum omni difficultate

acerrime obluctatus, illuc tandem ad repens peruenit, locumque attente contemplatus, ibi suae solitudinis remotissimique recessus sedem legit, Cellulam S oratorium extruere, totumq; opus suis manibus absoluere constituit; nec interiecta mora, quod animo proposuerat, opere

Complere aggreditur. Res ipsa fidem omnino I

228쪽

excedere videatur,si cui loci natura nota sit, ut, quo sine ullo onere vix validissimus ad repere pollet, eo tamen bene onustus accederet Hieronymus; conciderant in tanta vitae at peritate.

laborum defatigatione ι di corporis conflicta iam pene vires, & viuidum illud firmae constit tionis robur prorsus elanguerat , sed cilesti viris tute naturae imbecillitatem superante, firmus &erectus animus, attritum ieiuniis corpus ac dein bile, lapidum, lignorum, sabuli, aliarumque re rum oneribus supponere non verebatur,suis ille humeris materiam convehebat, suis aptabae manibus, & quidem ex infima Adduae ripa aleam usque summitatem sabulo deportato. Non deerant e Soma schensibus , qui hominem onustum &tam difficili opere implicitum intue tes, ultro se ipsos ad materiam comportandam, opusque absoluendum, per benigne offerrent, quibus ille comiter actis gratijs,ita rei podebati quando in Celo meriti pr mium solum in terris laboranti responderet, perinde esse,sibi labore detrahere, ac clleste praemisi imminuere, quod nulla ratione factum vellet. Absolutum tandem opus mirifice Hieronymum exhilarauit, quoa nihil aut ad sanctae solitudinis otia commodiu3, aut ad aspectum amoenius desiderari posset. Difficili enim ae pene impervio accessu ab hominum congressu remota solitudo molestos cet-Iestis contemplationis interpellatores repellem bat ; edito vero & patenti loco sta subiectum Vallis tractum,& anfractus,flexuosasq; omnium Iocorum excursioachia vicorum interuat is, tum

229쪽

lata Adduae spatia sese in lacum diffundentis,

ita intuentibus obiiciebat, ut tam vario S eleganti rerum aspectu oculorum acies quantum libet fatigata , maxime.recrearetur. Tam a ditus recessus eremi nomen adhaec usque tempora loco facit. Ex area domuncular Orpha norum ad eremum suam sibi ille viam perfode Iat S aperuerat: nec enim admodum longo tractu abeo domicilio distabat; quo caeteris in Iulus curis, tanta cum alacritate & celeritate se

proripiebat, ut ad suos illum elysios propera re dixisses, ubi solutus curis humanis, maiOri cum iucunditate , quoad liceret delitesceis bat, quam si totius olbis delicias , angusto

secum in eo terrae foramine clausisset. Eo autem recessu sanctae contemplationis poenire nintitque studium maxime est auctum et ibi breuio reS , quam antea somnos, saeua hyeme Scelo obrigente,de nudo solo carpere; corpus arctiori inedia castigare, perenni lacrymatum fonte ma nante, superioris vitae sordes animaeque mac Ias abluere, asperiori verberum flagellatione patrata in Deum scelera dignis poenitentiae fructi. hus emendaret cetlestium autem S aeternorum meditationi intentus, adeo in eorum suauitate conquiescere, dulcique in lamno diuinae contemplationis consopiri, ut iam Paradisi delici js

interesse Deoque ipso se totum , quam maxime posset,explere videretur. Procebat se tunc mainxi me assiduum hoc orandi studium & arctior,

quam antea, cum Deo consuetudo, cum ex uminbratili illo solitudinis recessu in solem ac puruuerem

230쪽

uerem, ad caeteros iuvandos Sinstruendos, suo tempore evolaret; quam enim totus Deo plenus,quam coelestibus auctus muneribus e.c coillo montis latibulo prodibat e Si ad Dei amore

aut alia erant socii cohortatione inflammandi, id ille praestabat tanto pietatis ardore , ut spiritali illo igne quo pectus ferucbat dicentis, conflagrarent propemodum uniuersi, S urenti illa voce, quantumuis frigidus incenderetur auditor, possetque expertus Domino dicerer Ignitum eloquium tuum vehementer: Abunde scili--8cet eructante Hieronymo, quod propinante di- Dino Spiritu,in sancta quiete, biberat, di totus diuino amore feruens alios facile incendebat. Si quae vero charitatis obeunda ministeria, ea sibi Hieronymus tam nouo & inusitato feruore, tanta cum significatione, in soliis curae virtutis deposcebat & exequebatur, ut ad pristinas eius virtutes, quas tamquam numeris omnibus absolutas caeteri antea admirabantur tanta appareret, hac assidua schola solitudinis, &precandi studio , & ardenti diuinorum commentatione, facta accessio, ac si tyrocinium quoddam & rudimentum se perior vita fu i si et rita ille e continua Dei cosuetudine redibat quo. tidie censti virtute auctior & seipso maior . Clinterum in supremos labentis vitae menses dilata quies haud diu permisit Hieronymum solitudianis ocio frui; si quidem non multo post tum ex eius praedictione, tum subito rei eventu intelleis ctum est illa Hieronymum remotam sibi curasse eremi solitudinem, non tam sanctae voluptatis

SEARCH

MENU NAVIGATION