장음표시 사용
41쪽
-rs De vita Hieronymi Aemiliani
in Venetos susciperent , quod magni suid .
tanta religione, silenti j sacramentum ab omnibus obseruatum, ut eius belli calamitas, priuia quam suspicio, ad Venetos peruenerit. Annu Soctauus supra millesimum, & quin gintesimum a die Christo natali numerabatur, cum belli consilia clanculum agitari, tantum incendium excitari coeptum est; cuius deinde flamma anno quingintesimo nono, quarto idus Decebris erupit. Tanto autem formidolosius bellum exortum est; quanto fuerunt principia occultiora. Non est credibile, quanto animi ardore, quam acerbis odijs, quanta credulitate sit utrinque Pugnatum . Senatus de tam graui Principum omnium expeditione accepto nuncio, in summa rerum perturbatione & discrimine,neque metu superatus, neque dolore victus veterem consta aliam retinuit; fortique ac praesenti animo ius suum bello persequi, S laboranti Reipub. trepidisq; rebus subuenire aggreditur; terra mariq; quanta celeritate fieri potuit, militem conscribere, copias expedire, imperii fines munire. Cum vero ab omnibus acriter impeterentur, tum maxime ab uno Caesare extrema calamitas imminere videbatur; qui capitali odio in Venetos incensus non discessurus ab armis videbatur, priusquam Venetorum Imperium dedisset excidio; tantam quippe bellatorum manu contraxerat,vi militum copia reliquos omnes Re ratos solus pene superaret, centum enim armatorum millia sub signis habuisse fertur: quo exercitu in eam Foci Iulij partem primo impetu
42쪽
inuasi rat, quam partem tutari maxime Reipub. intererat. Itaque missis in eam rem ducibus, Cum exercitu; Hieronymus Castro.Nouo cum tribus militum centurijs Praetor decernitur. Arincis Praefectus erat Andreas Rimundius. Eo profectus impigre omnia praestitit, Hieronymus a. qui Ducem optimum decent,locum omne diligenter perlustrare, minus tutas partes cofirmare, repurgatam fossam, ruderibusque euectis alistius deprimere, tormenta muralia pro minibus
apte disponere,suas praesidi js stationes assignarire, nihil omittere , quo inimico aduentanti sese opPoneret , quem iamiam imminere, locis superioribus deuictis, audiebat: nec longa expectatione fatigatus est; si quidem hoc tanti robur exercitus Bassiano,& Acelo in Euganeis direptis, alijsque locis incendiis, caedibus, & populatione vastatis, tandem agrum Taruisinum insedit, & peruigilio Sancti Augustini sexto Calen. Septembris quingintesimo undecimo anno, ad 3II Castrum Nouum tanta belli moles deflexit. Locus est ad ripam Plauis fluminis in regione cui nomen est Querium , in Alpibus supra Tam uisi nos fines, leni iugo editus, artis, & naturae Praesidio valde munitus; quem locum Caesariani,quod suis conatibus vald8 officere viderent,
omnino aggrediendum expugnandum sibi
43쪽
: ο De mita Vieronymi Aemiliatu
Castrum Nouum acri oppugnatione C. sariani inuadunt. Cap. V I.
D Vctabat Caesaris copias Palistia magni nominis Dux . Is,copiis eductis,sese in con spectum Castri dat, tantamque multitudinem , oppidanis loco idoneo cospiciendam ostentat, ratos forte obsessos viso hollium numero trepiados , metuque perculsos, deditionem facturos,
Et nisi per Hieronymum stetisset, respondebat
votis euentus. Adsunt celeres Legati Hier nymum admonentes, ut Castro excedat, extrema minantes,si deditio,aut recusetur,aut differatur. Breve responsum ad ea fuit Hieronymi r deuotum caput habere libertati Patriae; atque adeo sibi statutum vita potius quam loco cedere; experiretur ubi vellet Imperator V netam fortitudinem pectus telis quantumlibeti petens, abeuntis terga non visurus. Irarum &dirae feritatis incitamentum Palissiae ea responsio fuit, qui rem armis bellicisque machinis ex templo agere statuit; murosque oppidi tormentis aeneis diverberare cepit. Quae in mqnia pri-.mum tum saxea, tum ferrea machinis bellicis impellebantur missilia, parum nocere; si quae vero intra minia accidebant, deiectis aedificiis, magnam stragem edebant. Sed longa tandem eiaculatione, & continuata pluros dies muroru verberationh, e maioribus tormentis ingentis magnitudinis explosae 'ferreae pilae, omni regio
44쪽
ridi moenia quassarunt; ut, solutis iuncturis pluribus in locis, maxima muri pars corruerit, ho- sique irruenti aditus patefecerit. Quare, tor mentorum oppugnatione intermissa, diripiendi
Oppidi signum milites expectabant; Venetitam horrenda murorum vastatione animo consternati, salutem desperare ceperant. Andreas Rimundius Arcis Praefectus, cum oppugnationem amplius sustinere se posse plane diffideret, idque palam dictitaret, tandem pleno sceleris atque perfidiae consilio,nocte intempesta ex Aece,&e Castro cla dilapsus,fuga foedissima sibi
consuluit. Ea res propterea grauissime Offendit Hieronymum, quod militum animos timo re debilitauit, ac fregit, et oppidanos in eam rerum desperationem coniecit; ut de deditione palam ageret,nihilq; propius erat,qua vi ad colloquium hostes vocarentur . Ea re intellecta, Hieronymus vehemetissime uniuersos pro con cione obiurgauit; quo tandem vesaniae deu nerint, ut leuissimi transfugae, S hominis perfidiae scelere contaminati exemplo mouerentur: probe intelligerent non modo quidquam tu
pius ea deditione illis accidere posse , quae insigni dedecoris infamia notatos deformabit; sed etiam, quod perfidi hominis facto permoti, ad
ista consilia deflexerint, non leuem turpitudinis notam contraxisse ; proinde non desponderent animos,iam nefaria consilia abijcerent, dignuVeneto nomine induerent ingenium; sibi qui dem esse,&gloriae famam,di Patriae defensione,
qu uia omnino uua potiorem, sequeremur e
45쪽
22 De mira Hieron mi Aemiliani
go optimi Ciues, & fortiis imi milites amantita simum Patrem & Ducem. Haec aliaque permulta militari plane vultu , atque incredibili animi ardore locutus ita uniuersos confirmauit; ut , deposito metu,nihil praeter pugnam exoptaret, in qua ad extremum usque spiritum Oppidum se defensuros pollicebantur. Et dictis responde
re facta. Nam diripiendi oppidi dato signo,
per muri ruinas facto impetu, intra menta nota uno in loco per vim conantur irrumpere Germani . Sed, Hieronymo Duce fortiter ex adue so Venetis pugnantibus, primi Germanotu impetus magna suorum clade sunt reiecti. Tum Hieronymus diurnis, nocturnasq; operibus qui
murum instaurare,qua apertis locis nouas munitiones obiicere, per milites,& oppidanos te Tam comportare, aggerem construere, quaqua tandem ratione posset, ad itum obstruere. Nec irritus omnino labor; qui enim locus antei h
nibus is videbatur, ut leui tormentorum displosione. & uno aut altero militum impetu facile obtineri posset; Hieronymi virtute factum est ut pene insuperabilis appareret, vel non nisi maxima hostiu clade posset expugnari. Iam .n.te trio oppidum aggressi magna semper suorum crede,& ignominia, aditu erant prohibiti. Supinpudebat iam Palistia tam exiguo hostium numero se tandiu distineri, quando maiores admouere copias, S delectum tanti exercitus florem in paucos expedire statuit. Itaque dato
pugnae signo,acrior,quim unquam antea oppugnatio instituitur; lectissimos milites, & totius
46쪽
exercitus robora primo immittit,qui aditum in Castrum strenue pertentent. Hos auxiliares
copias,quq fessis subsidio sint, subsequi mandat:
ut nulla nostris, vel murum reficie di,vel a praelio cessandi data quiete, certior esset victoriae spes, cum integri semper fessos adorirentur. Aemilianus etsi tantam belli molem in se unum , α admodum paucos milites, eosque laboribus fractos incumbere, & multis partibus uno tempore cum frequenti & integro hoste dimicaniadum animaduerteret; tamen , quod vix crediis
bile videatur, animo stetit, ac vitibus; milites egregie cohortatus, perite disposuit. In prima acie ille costitit, periculosiorem sibi stationem
Prouinciamq; deposcit: exemplo,& virtute Ducis reliqui,ita animo confirmati sunt, ut exercitus impetum excipere, diuq; acerrime pugnando sustinere, & Oppido arcere non dubitarint. Sed longam, S semper ardentiorem oppugnationem diutius ferre non potuerunt ij, quos, praeter certaminis labores,& vulnera, diuturnae pariter, & nocturnae vigiliae conficiebant; quippe propter paucitatem assiduis perid stationiabus dispositi circa moenia,dies noctesque in arismis traducere cogebantur. Quae damna hostis in magna militum copia facile sarciebat; cum deserta stationum loca alii subinde , alijque re plerent . Nouis itaq; semper,ac viribus integris sibi per vices succedentibus Germanis,tandem paucorum virtus,multitudini cessit. Adeo enim multis locis perfosso dirutoq; pariete, cu Uen
47쪽
tes, ipsa semper magis paucitas fatigabat,admcidum infrequentes ,& ij perpetuo labore,& vulneribus confecti apparerent,liberoque introita irruerent alij post alios Germani , vis ac numerus sustineri ultra non potuit; Itaque totis connixi viribus, S multis partibus simul irruptione facta, Callio tandem, sed haud incruenta victois ria, sunt potiti.
IN tam difficili,& cruenta oppugnatione eximia certe,& singularis tum militum,tum oppidanorum virtus enituit; licet pene omnes tandem, aut tormentorum foeda laceratione discerpti misere interierint, aut hostium copijs cir cumuenti, fortiter pugnando, extremo vitae periculo multitudini cesserint. E Bellonensibus, qui eo subsidii causa conuolarant, duo minores duces Michael Paganus,& Victor a Cruce ma gna fortitudinis laude caesi leguntur. De Ri- mundi fuga nihil amplius compertum est . Sed Hieronymi virtus militaris, di prudentia in primis admiranda. Is enim & ante prima signa sortiter dimicando, & idoneis locis disponendo milite,&,ubi res postularet,celeriter muniendo, omnia tandem militaria munera impigra obeundo, fortissimi simul bellatoris, & Ducis praestantissimi laudem, etiam inimicorum testi- monio est consecutus. Verum nec longo qui
dem interuallo victorum virtus in ea oppugnam. tione
48쪽
tione Germanorum immanitatem in oppidi direptione exaequauit. Primum enim oppidum ingressi, vix credibile est, qualia inauditae saeuiistice, & barbarae crudelitatis spectacula exhibuerint,seu militum stirtute in resistendo, seu tanta suoru clade in rabie aetii na obtruncatis passim militibus , te oppidanis, promiscua caede in arinmatos aeque, atq; inermes , nullo sexus, vel aeta tis discrimine , debacchati sunt; in trucidata quoque oppidanorum,& militum corpora se uitum . . Itaque breui foedissima,& confusa ominnium ordinum, di aetatum strage , adeo locum deformarunt, ut humano sanguine satiari haud posse viderentur. Caeterum in tam horribili reis rum omnium clade, in lato sauciorum numero, illud miraculo par, unum Hieronymum, qui in ter primos ordines praelium ciebat acerrime, cuius uniuersi fere iugulum petebant, tanta hostium caede in . oculis omnium edita, vivum di, nullo accepto vulnere, in hostium manus deueinnisse. Eo capto, fuit pugnae finis I partam tanto sudore, ac sanguine victoriam inter se grat lantur Germani. Nota virtus Aemiliani, proinhataq; magno cli eorum damno militaris fortia ludo praedam reddit, illustriorem; quem PaωIissiae laquam insigne partae victoriae trophaeum
sistunt. Is Hieronymum in tetrum ac tenebri incolum carcerem in imo turris fundo angusto
admodum effossum detrudi,&debitis supplicijs audacissimi hominis scelus ulcisci iubet sic enim appellabat. quod deditioni minime an
auisset, quod pari fortitudine. atq; fide, locum
49쪽
as De vita Hieronymi Aemili ni
esset ad extremum usque egregie tutatus. Hae Pane,& trigida tantum alebatur; ferrea vincula . manus S pedes constringebant; collum ambiebat in mancipii morem circulus ferreus, e quo
duorum triumue anulorum catenula cum pila marmorea pcndebat; globus tormentariu Sis erat,haud exiguae magnitudinis,additus, siue ut nocte quiescentem vexaret, vel fatigaret interdiu vigilantem; aut, si fugam intentasset, cre-hro ictu globi tergum , vel pectus diverberantis fugienti cursus retardaretur; & ne qua tandem embra quiςte fruerentur, ad grauem cerceris foetorem, loci angustiam , Stenebras varii ac- Cedebant corporis cruciatus ; quippe Ducis edicto acerbis quotidie supplicijs exquisite to quebatur. Multos iam dies carceris acerbitatem, & Germanoru saeuitiam eo loco perpessus nihil praeterea qua vi extrema de suo capite statuerentur, Hierony. expectabat. Sed hominu consilia diuina bonitas anteuertit; dum enim huius vitae imminens periculum a mortalibuSextimescit, aeternae vitae ab immortali Deo certissima initia recepit; & qui miseriarum, & calamitatum locus plenissimus videbatur: is cet-Iesti solatio, & maximorum dolorum leuamento, non multo post extitit iucundissimus: quandoquidem illi Deus tantis belli laboribus, Qtam apertis vitae periculis, non extremam perniciem corporis , sed salutarem occasionem pro maerendi aeternam salutem impendere, singulari,& inaudito miraculo, consequenti post
xitati protius admirando declarauit . Singui
50쪽
re hoc est diuinae bonitati S medicamentum, ut, quos beneficiis ad virtutem allicere nequit, s Derioribus poenis a scelere avocare contendat. Adeo enim diuturna peccandi consuetudo in Iorum animis callum impietatis obducit,& sensus cupiditatibus addictos immanitate quadam stuporis offundit, ut nullos diuinae gratiae motus, nullas internae vocationis voces auribus admittanti nisi irati numinis plagis contusi , atque debilitari, medicinam aliquando non aia pernari condiscant. Quod coelestis providenritiae singulare beneficium in Hieronymo mirifice per id te pus eluxit; qui diuina benignitate diutius ad suam perniciem abusus , ten*blicoso u& squalore obsito carcere , e sagitiorum tene bris ad honestatis lucem contuendam est excutatus. Sed quoniam res est omnium quae in illiu svita acciderunt,commemoratione dignissima. quod ex ea tam insignis consecutae pietatis initia extiterunt, cogit me ratio suscepti mune ris, ut magni euentus seriem sin minus aequa, saltem fusa narratione prosequar , ut diuinae beneficentiae vel aliqua ex parte inseruiat scriptoris diligentia, vel certe minimum sua negli gentia detraxisse videatur.
E carcere insignit Beatissim Virginis
miraculo liberatur. Cap. VIII.
ΕΟ in carcere nulla grauior molestia Hieronymum solicitabat, quam acerbae S dirae necis, cuius sibi periculum in singula momen
