De vita Hieronymi ÿmiliani Congregationis Somaschæ fundatoris libri 4. Augustino Turtura eiusdem Congregationis clerico regulari auctore

발행: 1620년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Drationi, aut reruin coelestium contemplatio- mi ardentius vacare , non tandem institutum

sanctioris vitae cursum diu tenere posset nisi periti institutoris consilio, & opera, molesta illa

Perturbationum, & punctionum diuexatio, quae in spiritali schola tyronum animos mentemque Obsidere solet, depelleretur. Commissbru igi- , tur conscientia non leuiter vexato praesto erant solatia verb6rum, & consiliorum, adleuandam huius morbi aegritudinem, S erigendum animum pene deiectum; hominem enim orsus pius Sacerdos spiritualis vitae expolire praeceptis, serupulosque ac solicitudines animi, quibus dies & noctes exedebatur, eximere; praeterita Primum, quoad usq; memoriam longissimi tem- Poris consequi potest vitimam , Hieronymum confiteri iubet. Praestitit vir pius,quod iubebatur, animi ardore S demissione incredibili,fructu, & utilitate parit vitam omnem confessione accuratissima recognouite crebri gemitus, suspiria, & lachrymae subinde confessionem in terpellantes, satis aperta verae poenitentiae indicia prodebant; tum a confessione Hieronymum metum omnem in posterum, & animi solicitudinem abiicere mandat; sperare se, Deo fauente, inanissimam illam mentis exulcerate, scabiem poenitentiae Sacramento sanatam ; siquid molestiae huiusmodi acciderit, fore illa obstrepentium Daemonii machinamenta, quae elu dendo potius, qui m contra nitendo depellantur . Fuit praedictioni euentus t reddita enim

menti securitas, & tranquillitas conscientiae Omnia

72쪽

omnia pacatiora deinceps in oratione , S reruCqlestium commentatione expertus: nisi illud unum hominem misere torqueret no infrequenter , quod, cum menti recurreret, quam multa

ardua , & perpessu aspera ac difficilia militaris gloriae studio, & cupiditatum ardore an tei praestitisset : nunc Christi signis, militiaeque mancipato , adeo in bonorum operum cursu otio, & inertia torpere sibi, ac gelu obrigescere videretur; ut ne inter gregarios quidem censeri mereretur. Saepius itaque ea Christi Domini voce: Gui vult venire post me oboeget semet ' M.,visum, O tollat Crucem senm, O sequatur me et quasi iatuba terribilius in hominis pectore perstrepente, ad pugnam excitatus , acri bello voluptat hus omnibus, quarum antea crudeli dominatu Premebatur, indicto, superioris adolescentiae vitia coelestis auxilij praesidio, magnis postea virtutibus compensavit.

Varia virtutum exercitia.

p. XIV.

MIlitiae spiritalis exordia, & certa sui ipsus

abnegationis atque victoriae duxit initia ab gloriae & magistratuum contemptu. Etenim rationis appetitum honorum illecebris, S dignitatum splendori valde obnoxiii quo facilius christianae humilitati ac despicientiae subiugaiatet i abdicato a se publicae rei tumultu, muneribus ac dignitatibus valere iussis, nuncio maiasistratibus, di publicis officiis remisso, omne

D illi

73쪽

illi ambitionis escam, & inanis gloriae segetem

subtraxit. Itaque non amplius frequentare Senatum , non in curiam ventitare, non publicis interesse conuentibus , neminem praehensare , nullam denique reipublicae procurationem attingere et satis perdifficilem rempublicam sibi administrandam ratus, propriae saluti inuigilare,& varios sensuum motus honeste, & cum pietate moderari. His igitur publicis muneri. hus,quasi compedibus , quibus maxime reta dari solent concitati ad summam virtutem animorum cursus, fractis & reiectis, mirum est , quam, quantum nusquam antea, ad sanctiorisee asperioris vitae studia concitate raperetur . Superbiam in primis, & animi elationem , malorum omnium incitamentum & Originem, cre-hris humilitatis exercitationibus radicitus exanimo aggressus euellere humilis vestitu , alloisquio , & consuetudine ubique apparebat,neque

exterior modo humilitas, interioris haud du- hie index, in eo enitebat: sed multo magis interior certis indiciis sui ipsius cotemptu ac desinpicientia emicabat; quippe laudum praeconiata gloriae splendorem perinde aversabatur εα horrebat,ac caeteri dedecus & ignominiam; de seipso ita demisse & abiecte, quasi de mortaliuomnium despicatissimo ac scelestissimo loque- hatur; nec aliter sentiebat; si quid vero praecia re gesti negare, aut dissimulare non poterat; id totum diuinae gratiae acceptum ingenue re. ferebat. Effusa etiam,& Christiano homine diis

gna liberalitate superioris vitae cupiditati o uiam

74쪽

niam itum . Cum enim eleemosynarum parcissimus , profusissimus autem vanorum sumptuuextitisset, adeo prolixam, & beneficam postea in pauperes induit naturam; ut inops nullus Occurreret, in quem ille stipem benigne non coninferret. Eius vero benignitatem non mediocriter in primis sentiebant Virgines, quas egestas posset impellere ; ut quaestui haberent pudicitiam . Has enim , ne qua inhonestae turpitudi innis macula prostituerentur, dote locupletata S, ει veste ornatas, honeste collocandas curabat; mulieribus, ac familijs, quae ad inopiam reis dactae, ingenuo pudore a corroganda stipe arcebantur r ipse suis fortunis clanculum subueiniebat; neminem denique ab se vacuum & inanem, quoad posset, abire patiebatur. Sed Minuidentiae fraternae felicitatis per id tempus medicinam fecit; ut, qui prius immodice sui

amans non aequo animo secundos proximorum euentus ferret, postmodum charitate efferu scente, factum sit, ut magnis aliorum commo dis omnis Hieronymi desudaret industria, Malienae salutis procurandae uniuersae excubarent

cogitationes di studia; prosperos eorum succeiasus ea vultus serenitate di hilari rate excipiendo qua illius animus perpetuo fruebatur, nisi qua do commilsorum recordatio, depulso gaudio, dolorem immitteret. Acrius autem illi,& difficilius bellum aduersus estiae natos appetitionuimpetus & incendia carnis instabat ; eoque periculosius S grauius, quo superiorum vulnerum nondum obductis cicatricibus , incommoda

Da subinde

75쪽

sa De vita Hieronymi Aemiliam

subinde& damna in progressit virtutis, acer i. ma experiebatur & grauissima . Quare cum magnum esse in victus continentia praesidium ad insanas corporis libidines debilitandas, de frangendas intelligeret: hae quasi lorica & scuto tectus , furentibus sensuum appetitionibus sese obij cere statuit. Itaque multa inedia , massiduis ieiuni js delicatum corpus affligere, in

summa rerum omnium copia extremae inopia

di victus incommoda,ad perdomandas corporis cupiditates, libentissimo animo subire coepit. Somni erat parcissimus, necessitasque verius , quam voluntas hominem cubitum dila de re cogebat;ubi satis naturali corporis desiderio intra naturat necessitatem fecisset, depulso somno de multa nocte vigilabat: pr missa oratione vilioribus se domi exerciti js dabat. Inter

diu Ecclesiarum limina religiosa animi pietate

frequens terebat.Aegros inuisens voce & opera recreabat, eorumq; corporibus iuxta S animis perutilis aderat; cumq; alia deessent uniuersa, in Α laeticis versabatur assiduus ; quoru lectioisne,diuini amoris cosopitus ignis excitaretur a dentius. Orationis studiu cum primis in eo enituit singulare; licet enim nondum satis diuina rum rerum comentationibus esset expolitus, &informatus: vocali tamen precationi plures horas tribuebat, paulatim mentali sese accommodans ; idque tanto animi ardore, ut lachrymas cohibere, reprimere suspiria nequiret: quo ora adi studio maxime adiutus breui suorum sensu aicati

Corporisq; victoriam,difficilem post dim

76쪽

hem, reportauit, ει spiritalis pugnae trophaea revexit.

Ad quem perfectionis gradum,

ratione breui peruenerit.

p. XV.F Tanta bonarum frugum semente in Hie

ronymi pectore diuinitus iniecta, & exe citiorum labore, atque optimi diligentissimiqi magistri disciplina exculta, non modo albicabat ad futuram messem uberrima virtutum s ges; sed iam tum fructus legebantur omnium admiratione non indigni, eiusque virtutis in Primis, quae quo rarior in terris , eo praestantior censeri, & in summa admiratione haberi solet a in Hieronymo autem tanto admirabilior, quanto longo usu deprauatae consuetudinis vehementius aduersabatur,de irae moderatione loquor. Erat enim ipsa natura , ut antea diximus, animi concitationibus S irae motibus maxime ob noxius Aemilianus, ut leuissimis etiam de causis iracundia & stomacho excandesceret,neque iratus, animo, aut verbis, aut manibus moderaretur . Sed eum didicisset nihil magis propria christiani hominis, aut dignum, quam concordissime viuere cum omnibus ι di tanquam pro . ximos eximio quodam amore uniuersos com plectii nihil vero a christiana religione magis alienum,& abhorrens, quam inimicitias, ii e alioquin iustissimas , exercere cum aliquo, vel

tacitas ec occultas, vel indictas & apertas; hoc D s unum

77쪽

unum Christum Dominum egisse, hoc a nobis enixe contendisse; vi studio & voluntate non dissideremus; proposita hac una mutuae bene uolentiae & inimicorum dilectionis nota ad veros Dei filios a gehennae filiis secernendos; haec ille reputans efferatos iracundiae motus comprimendoS, omnesque odioriam di inimicitiarum fibras euellendas constituit. Itaque firmo inprimis decreto induxit prorsus in animu , qua Dcunque vel grauissimas offensiones ad eum viaque diem hominum improbitate acceptas', lubentissime Christi Domini Crucifixi amore dein Ponere ac condonare t tum, si quae in posterum

Inferrentur iniuriae ac contumeliae non solum re

mittendo, sed etiam, beneficijs compensando , christiana nobilitate ulcisci i extititque breui eximius salutaris instituti fructus ι nam toleran tiar studium, & exercitium patientiae tam insignis est subsecuta incitatioris illius naturae moderatio, & turbulentissimae ad offensiones commotionis castigatio; ut grauissimis contumeliis ijs ipsis praesentibus, qui palam iniuriam intulissent non modo ardentius no succenseret , sed etiam ita se moderatum, lenem, patientemque praeberet; nullam ut in vultu tristitiam, nullam in verbis iracundiam prae se ferret. Satis erit quasi ad speciem tantae virtutis,quod illi in hoc

genere mirandum accidit recensere. In Area Marciana Venet ijs cum nepotum negotia curaret, nescio qua causa, ut saepe fit, ab improbo quodam & pervicaci homine, & quidem iure bono,discentiebat Aemilianus . Ille contra iur-

78쪽

piis oe clamore contendere, acriuS urgere, atq,

ferocius insolescere sic .n. Paulus Iustinianus Senator grauissimus qui tum forte aderat cominmemorare solebat Hieronymus incitatum lenire blandis verbis & christiana patientia ad moderationem inuitare conabatur, at ille nihil minus furens ac frendens plurima in eum mam Iedicta coniecit & egregie conuicijs onerans eidem se barbam carptim conuulsurum postremo minatus est. Hieronymus hac tantain tam insigni accepta iniuria, quanquam ea esset aetate , quae solet esse ad maledicendum effraenatior ει ad ulciscendum acerbior, ac impatientior adferendum r ijs vero & fortunae di corporiS praesidiis munitus,ut haec omnia facile praestare posset; ita tamen se gessit, ut nemini omnium vel oratione, vel vultu, vel animo visus sit in conuiciatorem vel mediocriter commoueri . Quinetiam squod vix credibile videatur 9 minanti

barbae evulsionem, sereno & hilari vultu, pauluinflexa ceruice, & producto capite, mentum porrigit; tum blando oculo hominem intuitus, placido ore, & ad risum fere composito, en, ininquit,barbam i si Deo ita cordi est, ut lubet,age. quod tante moderationis exemplum nefarium holem sin minus ps nitentia emendatu pudore

certe confusum abegit, circumfusamque multitudinem admiratione complevit: palam asserentibus,qui ad iracundiam praecipitem Hier nymi naturam iam antea perspectam habebat,s quid olim tale eidem contigisset, futurum fuisse proculdubio, ut hominem dentibus dila-D A niaret,

79쪽

De vita Vieronymi Aemilianἰ

niaret quando caetera ad vindictam defuissent. Sed vicerat iam christiana animi submissio de mansuetudo naturae fastu;& sui ipsius despectus ει contemptus vindictae cupiditate represserata studiumque imitandi Christum, insanam vulgi opinionem abiecerat; idque in omni vita constantissime postea retinuit a vi qua uis graui OD fensione interposita, sermone tamen singularis modestiae suauitate , & humanissimis verbis uteretur conditor ut in omnibus dictis & factis ea praestantis animi effigies,& quasi interna species appareret, quae, perturbationibus sedatis, summa tranquillitate perpetuo frueretur. Sed unde tantae in christiana disciplina progressi nes extiterint, nec iniucundu , nec inutile chriastiano lectori erit cognoscere. Aggressus euellere, quam inimicus homo in eius animo superinseminauerat Zizaniam, dum veterno peccatorum consopitus detineretur I ita sibi cum viiijs agendum putat, ut non omnia simul iusto praelio adoriatur; sed ,quasi singulorum viribus diuisione imminutis, seorsim bellum inferat, interitumque moliatur, idque tentatum ex animi sententia cessiti nam, cum aliquod vitium ex ijs, cui diu, multumque assueuerat, contrariae virtutis actibus quatere, & pietatis machinis euertere conareturi non longam post oppugnationem , tandem victoria potiebatur ; eoque

prostrato, di penitus deiecto, aliud in aciem

prouocabat; rursumque aduersae virtutis exerincitiis oppugnatione instructa,non prius desistebat, quam, expugnato vitio, virtua in animo. domi,

80쪽

dominareturi, tum ad reliqua pari pugnae victo riaeque cursu persebat . Itaque diuino auxilio maiores in dies afferente vires, breui factu est, ut quasi minutis pr liis uniuersum vitiorum ag men vicerit, ac profligarie, quod simul adoriri difficile fuisset ac periculosum. Ita cordiS agro v eluti noxio semine expurgato, paratior in dies mens erat ad suscipiendos coelestes diuinae gratiae satus,vt facile credita semina in centuplum segetem cultori suo referret. Nec dissimili ratione caeteros informabat. Cum enim ex eo no bilis quidam eius per familiaris, qui Hieronymi exemplo & exhortatione oppressam laeseribus conscientiam exonerare aggressus accura ta & diligenti confessione collectum per multos

annos peccatorum exitiale virus euomuerat ἔquaereret diligenter: quibusnam gradibus in posterum, certam salutis rationem inire ,& illius vestigia posset insistere. Hoc unum illi ingere bat Hieronymus t Amice, si, peccatorum labet detersa, ea cordis puritas est in votis, quae no indigne Christum Dominum excipiat hospitior certum aliquod singulare vitium primo a gressus , eo satis idonea, te iudice, castigationet emendato a ad reliqua seorsim perge, di breui recuperatam sanitatem experiere . Quod adeo salutare ad vitia perdomanda consilium non tae terrenae militiae institutis petitum, ubi maximme distractis hostium viribus,victoria quaerituri quam e Spiritus sancti schola haustum crediderim. Ita enim in Collationibus apud Cassianum, Abbati Serapioni, aduersus animi praub

SEARCH

MENU NAVIGATION