De vita Hieronymi ÿmiliani Congregationis Somaschæ fundatoris libri 4. Augustino Turtura eiusdem Congregationis clerico regulari auctore

발행: 1620년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ta crudeli ab hoste imminere no dubitabat.Qua

cogitationem diu animo versans vehementer est commotus, serioque coepit, non tam de corporis, quam de animae salute agitare secum sa- .lubria consilia : S ab omni humana ope destia tutus, unum sibi in diuina praesidium reliquum

esse cogitare, quam tamen, ne implorare confidenter auderet, faciebant ante actae vitae commissa, quae multa S grauissima menti occurrebant; quorum conscientia deterritus, aegre admodum precibus suis locum futurum apud diuinam clementiam verebatur. Sed illum iam satis cruciatibus , carcere , & inedia maceratum , & scelerum conscientia afflictum , respexit Deus t diuinae lucis splendore, & suauigratiar cilestis virtute in eius animum sese liberius effundente. Cuius beneficio ita coepit peccatorum grauitate ac turpitudine angi; ut iam Iongὰ maior contempti numinis, quam praesentis calamitatis dolor eius animum discruciaret: iamque caelestem iram in se merito concitatam,

diuinamque iustitiam, quam ille suis flagit ijs,ee effraenata libidine tandiu contempsisset, &cuius imperium sanctissimis legibus repudiatis etiam detrectasset, iustas suorum scelerum pet-nas repetere intelligeret. Quare obortis lachrymis, se merito diuina tutela, & praesidio exclusum in supremum capitis & salutis periculum adductum inclamabat ; quod coelestis gratis beneficentiam semper ingrato animo reiecerit; quod toties diuina misericordia de sua

52쪽

tamen scelera magnum in dies singulos impi tatis cumulum addere studuerit. Haec ille, de alia multa ex magno animi dolore,& lachrymarum copia cum mente volutaret; ac pene ad ex

tremos desperationis scopulos misere deferri videretur; de repentὰ aura coelestis numinis te niter eius pectus afflante, in pacatissimum portum salutis est inuectus. Animum enim eius pene destitutum subiit Dei parae Virginis Taruisi

nae memoria,quam Matrem misericordiae morin

talibus datam, unicum miseriarum solatium , di peccatoribus extreme laborantibus certis si mum perfugium a Deo constitutum recordaritur. In huius igitur Beatissimae Virginis tutelae salutis suae praesidia collocanda putat; qua Patrona ,& Ad uocata si apud Deum utatur, non dubiam sibi scelerum indulgentiam, S aeternae salutis auxilium pollicetur . Itaque fusa illico ad Virginem , non tam longo verborum ambiis tu , qui minterno animi affectu,& lachrym . rum imbre grauis Q pia oratio; ne se mis Ium, licet eius clientela, & patrocinio in diagnum, tot circumuallatum calamitatibus, M. tot pressum malis negligeret; se e Christianis illis peccatoribus unum esse, eumque insignemkquibus a Christo Mater misericordiae, & com mune perfugium data est; proinde ne abiecti iacmum famulum, a filio sibi commendatum clementissima C li Regina, & Dei Mater despiceret: de salute atque incolumitate animi proinpe desperanti mature subueniret: flagitijs, cri--miaiburque Iris, quae ille ignuinerabilia sate-

53쪽

retur, ab irato filio veniam, & pacem polcere et nod desereret Patrona clientem, Regina se uum , communis misericordiae Parens iacentem in sordibus, & squalore filium. Ad haec se

nudis pedibus eandem sacram Tarui sinam aede. inuisuruna, ibique, certum sacrorum numerum suo aereacuraturum, di voce tabulisque tam inqsgne beneficium palim testaturum voti rei gione obstrinxit. Cordi utique Deo, Beatissimaeque Virgini fuere preces & vota; vix enim ea Hieronymus absoluerat, cum sese oranti, de multis dachrymis supplicanti, candida in veste, necnon elesti luce circumfusa, ac diuina pla ne maiestate conspicua Dei Genitrix obtulit, carcerisque tenebras inusitato atque inexplic hali: radiorum suorum splendore dispulit ac fligauit. Ex oculis enim, ac vultu, atque adeo toto celsissimae Virginis corpore tanta claritas emicabat; ut neque posset in eam oculorum aciem defigere, nec emicantem inde fulgorem diutius intueri. Itaq; huiusmodi spectaculis insuetus,terrore attonitus, totis artubus contremiscere, quid rei esset expectare; cum Beata Virgo Hieronymum benigne intuita,& proprio compellans nomine, praesenti animo, & hilari vultu, omni cura vacuum esse iubet: cuius preces & vota , se aduocata Be patrona, essent a Milo clementer admissa. Ille animo erectus patronam suam intueri connixus haud commode potuit; cumque oculorum ,& animi voluptate quadam dei initus' illam obniteretur attentius acriusque coatemplari, tanta sensit radiorum 2 vi

54쪽

. vi obtutuS aciem perstringi, ac prope obtundi, ut potuerit ardentem meridiani solis facem multo commodius intueri. Quare adhuc animo dubius, leui aliqua somni imagine se illusum putat; cum Beata Virgo ceptis addit,ut vota soluat, & vitae emendatioris in posteru consilia ineat ; tum manu ad eum porrecta, claues offert, quibus di vincula S carceris ostia reserare; & quocunq; libeat, abire mandat. Fidem

visi fecit expleta promissio; siquidem ille impiger ad iussa, acceptis clavibus, vinculis,&ca cere reseratis, sensit haud vanam esse tantarum rerum imaginem, tum ad caelestem patronam venerabundus, ct in gratiarum actione totus effusus se conuertit: Sed illa tenues in auras m

mento dilapsa litissimum Hieronymam summo metrore suo discessit copleuit; qui tande verbis, ει lachrymis dolore,& laetitia simul intermixtis, actis intimo cordis affectu Deiparae Virgini gratijs, e carcere liber egreditur.

2 touo miraculo Tarusum deducitur . Caput IX.

ΕXtulit e carcere; quo tanti beneficii sempiaternum aliquod ad posteros extaret monumentum probata fides; claues e C lo sibi delatas, tum manicas, & compedes, cum pila marmorea , ct reliqua crudelitatis tostrumenta, praeter inteliorem subuculam, caeteris vestia hus nudatus. Ea sarcina, quasi trophaeo suae vi

toriae, Ornatu. verius, quam oneratus , sese iaviam

55쪽

a De Cita Hieron mi Aemiliani

viam dat. Sed mox aliud imminet grauitas periculum; vix enim aliquot passibus, processerae cum in exercitum Caesaris incidit, & viam omnem armato peruigiliq; milite occupatam cir cumspectat. Expalluit Aemilianus, animoque corruit subito hostium incursu; humanisq; deficientibus, ad diuina perfugia se conuertit; inuocat iterum Patronam, & Dominam suam, vela praesenti periculo ereptum , certo itinere i columen dirigat, precatur. Nec irritae preces et vix.D.ea complerat; cum priorem & speciem αhabitum referens Beatissima Virgo praesto est,

ει mox miraculum miraculo cumulat, manum

apprehendit, securum sequi iubet ,& per medios hostes ferrea vincula gestantem, alienis oculis minime conspicuum educit; hoc praeterea, singularis beneuolentiae specimen addidit, quod Tarui sint itineris ignaro se comitem pre-buit, donec Ciuitatis moenia in conspectum se isse darent. Tum Diua tutelaris & comes Hieronymi repente ex oculis sese mira celeritate proripuit, illius mente novo, & insolito splenis

dore diuine lucis sub ipsum discessum illustrata.

ει perfusa; occultoq; igne diuini amoris corde succenso. Atque utinam hic mortali fas essed dulcissima& prorsus coelestia Beatae Virginis hortamenta referre. Ille Ciuitatem ingressias Beatissimae Virginis aedem adit, longa, & pia oratione filio, Matrique grati js actis, noui muraculi euentum onmibus praedicat ; obligatam uoti sponsione sacrorum fidem integrε

liberat a tabellam, quae rei admirandae exitum,

56쪽

le accepti beneficij memoriam scripto,& pi

tura , perpetuo testetur , cum maniciS, compedibus , collique vinculo, di marmorea pila, e summo tholo pendentem curat, remque totam

quo ordine gesta est publica fide scriptis consignari mandat. Illud vero vehementer dolen dum, claues per Sanctissimam Virginem coe- litus delatas infelici eventu, quo templum illud multis abhinc annis conflagrauit, deperijs e. Ideo caetera, quae integra superfuerunt, a communi illa anathematum turba delecta, in interiorem altaris partem ijsdem ferreis cancellis, quibus Sanctissimae Virginis Imago , conclusa singulari religione asseruantur, nec nisi pia adineuntium pollulatione produntur. Compedes vero non eius sunt generis, quibus fere uti consueu imus , ut ferreo vecte claudantur , sed

quales interdum equis ad pascua dimissis iniicere solemus breui anulorum catena colligatae.

Hieronymus his rite Taruisii perfunctus, Venerias eodem habitu properat, insigne Beatae Virginis beneficium palam per vicos , & cominpita in Area magna Dies Marci enunciat; qu plurimis hominem, quasi insanum somnia naris rantem , irridentibus ; aliis dubiam rei fidem , di suspectam non plane admittentibus : per multis vero, quibus Hieronymi ingenium ab omni fictionis ,& vanitatis suspicione alienum iam pridem notum erat, admirandae rei even tum obstupescentibus.

Belli,

57쪽

34 De vita Vieronymi Aemiliam

Belgicis rebus compositis Castro Τuo CAemilianus praescitur. p. X.

CVM vero per annos ferme quatuor . eoq;

amplius, varijs bellorum motibus tota nutasset Italia, ac omnis fere Europa; tandem de compositione inter Christianos Principes agi coeptum est; nec multo post aequis conditioni inhus commune pacis foedus initum. Non facile credi potest, quanta laetitia, & iucunditate , subitus hic de compositione inter summos Priaci pes nuntius omnem Europam perfuderit,atinque compleuerit ,& quam mira serenitate muferabilem illorum temporum faciem diuturno moerore obscuratam, illustrarit. Sed apud V netos praesertim laetiis ima omnia, quando ea dira tempestas, quae paulo ante non terrorem modo, sed extremam perniciem,& interitu toti Venetoru Imperio attulisse videbatur, exitus habuisset omnium opinione feliciores. Siquidem opulentissimis Ciuitatibus, antea amissis, in potestatem redactis, tanti Imperij decor es maiestas est iterum constituta. Sed ducibus, femilitibus optime de Repub. meritis larga ecveteri Senatus munificentia praemia decreta sunt; Inter quos cum emineret HieronymuS, hoc in eum grati animi & beneuolentiae monumentum, ac eius virtutis singulare testimonium extare voluit sapientissimus Senatust ut Castro

Nouo in potestatem recepto Aemilianaeq; f

milia:

58쪽

miliae ad annos triginta attributo; iterum Hi ronymus summa cum potet late praeficeretur; ut qui locus paulo ante calamitatis, & aerumn rum plenus extitisset; idem S dignitate & commodo illi, totique familiae iucundissimus foret. Sed alia omnia animo voluens , totum hoc , quidquid erat splendoris & dignitatis, quod suae deferebatur virtuti, constantissime repudiasset Hieronymus, nisi familiae ratio aliter suasisset, cuius, non modo dignitati, sed opibus etiam, quas necessariis belli sumptibus pe- ne exhauserat uniuersas, hac tanta Reipublicae munificentia honeste consulendum amici & aia

fines contendebant: quorum adeo obfirmatos in ea re cernebat animos, ut in praesentia omne

contradicendi studium frustra suscipi appareret. Quasi igitur supremum illud Reipub. &familiae praestaret obsequium, oblatam digniuigiem non tam admisit, quam subi jt, quia citra

Senatus, & affinium offensionem recusare non potuit. Pluribus autem annis Castrum Nouum Aemilianae genti paruisse satis constat; ad alios postea laeuuali iure auctoritate Reipublicae translatum. Commodo igitur tempore invia se dat. Taruisium primo profectus, Patronam suam Beatam Virginem inuisit , eamq; religio-sssime precatus, ut, quando voluntatis suae plane conscia, non studio quaesitos a se fasces,non ambitam prouinciam sciret, vires eidem oneri pares a filio impetraret, & quem primum vellet esse ingressumquemq; extremum administrandae prouinciae exitum, indicaret; qui iam vo.

59쪽

tis de nouo genere vitae conceptis, commodo non impedimento foret. Ad oppidanos vero, quos funesta Patriae calamitas reliquos fecerat, nec eodem impetu furentis exercitus rabies obruerat, simulatque de Hieronymi reditu fama peruenit: eius visendi studio maxime fi grantes, summa omnes laetitia compleuit, nihilque, quod ad celebrandum aduentum eius

excogitari ab incolis , aut praestari posset,

praetermissum ς tam gratis animis exceptus , quam expetitus. Vt enim primum Praetorem aduentare nunciatum est, non domi venientem

expectant, sed multitudine ad aliquot miliaria Castro Nouo obuiam effusa, faustis aceta mationibus accedentem excipiunt: & festis clamoribus deducunt, non sine multis expressis gaudio lachrymis; in omnibus tandem beneuolentiae studium, summaeq; voluntatis signi eatio enituit. Augebat in dies eorum laetitiam admirabilis quaedam Hieronymi, tum lenitas ει clementia in ciues, tum pietas & ardor ita Deum, quibus virtutibus administrationem ita

Iam ita obivit, ut eorum commodis accurratissime inseruiens, nunquam tamen a pietativofficiis in Deum retardaretur. Quare sancti ris vitae studiis incensus, alloquio mitis, in egenos liberalis, nulli impacatus, publicae utilitatis perstudiosus, omnium denique virtutum ge-tere ornatus, cunctis repente admirationi pariter, Δρ exemplo fuit.

60쪽

sngr. Somasich. und. LV. T. 3 Defuncto fratre, Magistratus abdicat,

reiq;familiaris administrationem

suscipit. 6ap. XI.

SED ista summa cum iustitiae, & pietatis

laude administranti, tristis e Patria nun tius, necopinanti allatus est, Lucam fratrem charissimum vixisse . Molestissimum id accidit Hieronymo, eoque nuncio pene consterna tus facile declarauit , quanto in pretio , de amore fratrem viventem haberet, quem sensa vitaque carentem , tanto animi sensu deplora ret . Caeterum, ut lachrymis indulsit, quantum prudens humanitatis ratio, & sanguinis con iunctio postulare videbantur i, omnia tandem diuinae bonitati accepta reserens , eidemque gratias habens , moerentem animam solatus est, ct sacras ac solemnes expiationes de more pro illius quiete procurari iussit: ut igne puragante, si illo detineretur, liberaret; pauperihus insuper pecunias erogare, ipse frequens in oratione solicitare coelites, ut illum sua apud Deum gratia subleuarent, ab omnibus, ut idem faciant postulare, nihil tandem omittere,quod in acerrimis tormentis versanti aliquid pus sidi posset afferre. Sed quoniam Hieronymo praecaeteris negotium dederat ille moriens, ne quid

ex testamento aut immutaretur, aut praetermi

teretur, filiorumq; tutelam uni illi maxime deis mandarat; crebris euocabatur affinium literis

Ad res domesticaa rid componendas,ad luge

SEARCH

MENU NAVIGATION