Titi Livii Patavino Opera Qvae Exstant Omnia

발행: 1825년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

xiis suis sepibusque distincti, rivis quoque mullis et sinuosis interfluentibus, ne per tenebras et Iocorum imperitiam detrimentum acciperetur, militem inhae-xere tergis fugientium non est passus, receptuique signo dato. in castra sua rediit. Insequenti die, tanquam in vindietam illatae cladis, foedum atque Crudele Hasdrubal iacinus iacit: captivos enim Romanorum , quotquot in potestate habebat, in moenia, unde conspici a suis possent, adductos, partim oculis, aut lingua, aut pudendis privat, unco divellens corpora; aliorum amputat plantas, aut digitos; quibusdam detrahi cutem iubet, atque ita vivos adhuc spirantesque per rupes barbara feritate praecipitat. X. Eadem opera cautum sibi rebatur adversus minbilitatem vulgi, taedio periculorum pacem quibuslibet conditionibus accepturi, ni magnitudine iacino-xis omnem spem a Romanis veniae desperasset. At illi res adeo in contrarium vertit, ut ex eo non

vulgus modo timidius ad defendendam urbem fieret, sed etiam odio haberet Hasdrubalem, qui facto immanissimo invisos diis hominibusque Poenos Teddidisset. Quibus ille opprobriis et suis sceleribus vecors, atque in dies crudelior, aperte tyrannidem uSurpare coepit, nihil sibi ad salutem reliquum fingens, nisi

metu et terrore res suas stabiliret: donec eo profectus est, ut in civitate, tot a seculis libera, impetra etiam in senatores facto, quosdam audacius praesentia increpantes, crimine proditionis de medio tolleret. XI. Scipio, crematis hostium castris, fauces inter paludem et mare transversa fossa occludere coepit, non ultra teli iactum ab urbe divisus. Spatium pedimuniendum erat amplius trium millium Passuum,

182쪽

simul ad pugnam et opus intento. Nam Carthaginienses , ut ex propinquo, continuis sere assultibus peris rumpere stationem, inferre Se munitoribus , distumbare opera nitebantur. Sed providentia Scipionis superior fuit; persectaque, quam instituerat, fossat, iam minore periculo, quia munimentum hoc adversus hostem obiecerat, aliam haud magno a priori inte vallo duxit, in continentem versus: deinde aliis duabus additis, ut totum opus quadrata sorma consta et, vallis praeacutis undequaque munivit: praeter haecia tergo et lateribus aggerem, a fronte in urbem verissus murum ΟΡΡOSuit, Sex pedum Crassitie, altum duodecim, propugnaculis atque turribus per legitima intervalla prominentibus; una, quae in medio erat, celsissima, cui insuper ex materia aliam tabulatis quatuor surgentem imposuerat, unde quidquid ira urbe rerum ageretur, Oculis subiici posset. XII. His intra diem vicesimum effectis summa enim contentione militum, alternatim opus et arma capessentium, supra ipsorum hostiumque exspectationem res processerat) exercitum induxit consul, duplex ab eodem labore commodum assequutus. Nam Et castris opportunam sedem eadem munimenta praebebant ; et vice circumvallationis omni a terra aditia cluso, arcebant commeatus, qui hactenus ea parte inferri in urbem consueverant. Magnae tamen adhue molis erat obsidio, quum moenium inexpugnabilis firmi indo etiam a maximo propugnatorum numero defenderetur, quos adhuc a Bithya submissi commeatus sustentabant. Redigebatur tamen quotidie annona in Nine gravior, quum, praetor oppidanorum turbam.

183쪽

maxima hominum muItitudo ex agris eo confluxisset. quae . nesyle per hostium metum extra moenia nudebat progredi, neque subvectione Peregrina ct annonae, mercatoribus periculum vitantibus. Sublevabatur; tantum ex vicina Asrica res necessariae terrestri maritimoque itinere veniebant, parcius a mari, modo tempestatibus, modo per et Sem hOStium Parum luta navigatione. XIII. Tunc autem intersepta Peuitus Via, qua Perterram erat aditus, sorum rerum venalium maxima

sui parte deficiens, Carthaginienses metu sumis etiam incommodis angebat. Neque Bilhyas, qui cuin

equitatu ante clausum urbem emissus ad comparandam annonam fueunt, Per castra Scipionis perrum-Per e . aut omnino Propius succedere. audebat: sed longo circumitu devectum ud mare frumentum CDmmittebat na thus, quae , Observato Vehernentiore vento, per clamem Romanorum, ante uvbem exsultantem , illuberentur. Nam , ut in vadosis importuosis lite locis, sparsae, et longius a moenibus, metu tormentorum, et ibi maxime tumultuantium fluctuum, stantes. facilem praebebant onerariis transitum; neque persequi transgressas usus erat, quum vento a mavilartitor nante hoc enim solo tempore utebantur fugientia vola nullo remigio Consequi triremes possent. Sic Bithrae naves, sic Et aliae mercatorum, qui lucri causa quidlibet audendum crediderant, aliquem frumenti modum Carthaginem Convehebunt. Sed neque saepe eius rei obveniebat commoditas; et, quidquid advectum fuerat, vix delectis ad militiam sufficiebat: triginta hi millia implebant. quibus Hasdrubal com mcatum omnem solebat dividere, ceterae multitudinis nihil misertus.

184쪽

XIV. Sed neque hoc obsessis diuturnum esso solatiuin Scipio passus, considerato loci ingenio. portus ostium , quod ad occidentem vergebat , obstruero instituit. Spem dabat haud irriti laboris os ipsum non amplo aditu patens, Vicinumque ei litus, undo ducto in undas aggere sperabat prohiberi naves introitu posse: itaque ab ea lingua, quae paludem amari distinguit, orsus, molem in undas Bgere versus ingressum portus coepit, Praegrandium Saxorum magna copia Crepidinem suleiens, ne vi siue tuum sutiis scoret: totum opus ita Surgebat ab imo, minori suo hinde latitudine, ut in lando duos et nonaginta pedes Crassum, in summo quatuor et viginti esset. Ca Pinaginiensibias quamquam certum videbatur, improbas spei opus ultro Curiturum successu esse, tamen nihil ad arcendos incopto Romanos praetermiSSum est: sed ustra omnis eorum et vis, et dolus suit. XV. Vnde gravissimo terrore perculsi, quum nihil solitorum remediorum procederet, ud inusitati exempli consilium se contulerunt. Novum eni in cis ero ostium aggressi, qua medium in mare portus Pro. spectabat . ubi maior altitudo maris, et vis ventorum impetuosior omnem obstruendi spem Romanis ademis Plura esset, Opus tanto silentio perfecerunt, ut ne

eaptivi quidem aliud indicare Scipioni 1'ossent, quam

dies noctesque continuam strepitum audiri ; quid autem fieret, ipsi consulque iuxta sciebant. Sed inlus conclusi, quibus Iocatum opus fuerat, eum uxoribus et libePis, alii et diebant terrain, alii naves Iongas superabat enim ex veteri ecipia maturios fabricabant: donec, persectis omnibus, circa Primam

185쪽

lucem aperto portu. subita classis emicuit triremium quinquaginta, cum Cercuris et paronibus, aliisque levioribus navigiis haud paucis, ad omnem usum belli terroremque hostium instructissimis. Constat, si statim adnavigatum esset romanae classi, totam in hostium potestatem suisse suturam: adeo ipso novi portus et classis hactenus ignoratae miraculo attoniti obsessores erant: accedebat, quod nautica turba sere omnis ad urbis oppugnandae varias partes abducta, vacuas defensoribus naves reliquerat. Maluerunt Poeni ostentatione virium ac industriae, inanem laetitiam pascere, quam solidum aliquem Ductum serre tanti laboris: neque enim ad magnas occasiones semper gnara utendi mens hominibus datur : multique citius abstrusa penetrare, quam quae ante pedes erant posita, prospicere potuere; dum istis acriter intenti, ad propiora, tanquam nihil habitura magni, quodam fastidio negligentiaque caligant. x M. Tertio post die denuo egressis instructa iam

romana classis se obiecit: pugnatum est summa utrinque animorum corporumque contentione; quum in hoc certamine totam, alii salutis, alii victoriae spem consistere haud immerito existimarent. Punicae naves ut magnitudine hostilium urgebantur, ita nauticis artibus et levitate subducebant se periculis, neque mediocriter incommodabant hostibus, quum celeri appulsu naves inter et remorum palmulas subintrarent;

et alibi terebrata puppe, alibi gubernaculis aut remis detersis, aut alio per occasionem dato damno. priusquam prohiberi , aut plecti possent, eadem Ceteritate refugerent. Hunc ad modum quum ad seram usque Vesperam incerta victoria pugnatum esset, punicarum navium gubernatoribus recedere visum

non quasi vim hostium male oustinentibus, sed quia

186쪽

eum luce redintegrare pugnam malebant. Ibi parva navigia quum introire portum occupassent, singulis pro se sestinantibus, incursu aliorum in alia ita constipatus est aditus, ut maiores deinde naves, introitu desperato, ad aggerem applicare Se cogerentur, quem haud procul moenibus olim, ad exponenda mercat Tum Onera , structum, nuΡer, ne is hostibus Occu- Patus periculum urbi crearet, lorica praemuniverant. XVII. Ad hunc igitur aggerem, Proris in hostem obversis, exclusae ΡOrtu naVeS constiterant, et suggredisentes non ex tabulatis tantum propulsabant, sed etiam ab aggere et Iorica Superne iaculantium ope defendebantur. Ita nova pugnae sorma erat, Romanis quidem aequior ob liberum adversus stantia navigia impetum; sed quoties retrocedere volebant, molesquo ista longarum navium circumagenda erat, vicissimhaud minora ab hostilibus damna patiebantur, quam rectis proris inlulerant : donec peregrinis adtibus romanae virtuti subventum. Sideusium quinque naves inter auxilia Scipionis erant, quae, animadvorso incommodo, hoc remedium excogitarunt: ancoras rudentibus alligatas iecerunt eo a Carthaginiensium navibus intervallo, quod et ad impetum rostrorum sussiceret, et longitudinem lanium , ex quibus rotigatae erant anCOrae, non excederet. Ita concitato re

migio in hostem invectae, ubi ictum intulerant, continuo attractis ancoralibus ad locum , unde evectactfuerant, ita revertebantur ut prora hostibus obversa, nihil inde accipere incommodi possent: ea ratione repetitis saepe vicibus immissae retractaeque, hostibus detrimonium sine periculo suo inserebant. Sequuta est exemplum cetera classis, et, in noctem usquo

187쪽

IO. FRRINSΗLVII SUPPLEM. Protracto certamine, in urbem Poeni recessere, de- Pressa aut capta relinquentes navigia , quotquot sugam suorum sequi nequiverant.

XVIII. Postero die Scipio aggerem illum erat enim

ad portum occludendum vehementer opportunus capere connivis, arietibus machinisque ad loricam adductis, vim inferre iubet: iamque magna Para CO ruerat , sperabaturque Iocus expugnari die sequenti POMe; quum, nocte interiecta, Ρoeni, licet tamemultisque praeterea calamitatibus premerentur, Pediditorum hominum emittunt manum, non terra, quoniam aditus ibi non erat, neque navibus , quibus in mari vadoso incertum iter ; sed globus nudorum hominum, neque aliud, praeter faces e has quidem incensas , serentium, ne luce conatus proderetur, mare ingreSSi, qua nemo quemquam penetraturum esse Crediderat, ut quisque in altiora aut d pressiora loca incidisset, pedibus aut nando transmittebant; donec ad Iocum, ubi machinae stabant, ventum : ibi suscitato igne , accensisque lacibus, ad machinas incendendas impetu provolant: eadem opera conspicui hostibus facti, multis vulneribus excipium tur, quum vix ullum, ut in nuda comora, irritum telum caderet. Sed ipsi, sola desperatione armati,

. ferarumque more in serrum et mortem ruentes . non

minora mala , quam Patiebantur, inserebant: neque discessere, donec machinis concrematis, tantum pra terea terrorem Romanis iniecerunt, ut multi, tanquam amissis rebus , sugam inirent. XIX. Scipio, inetu maioris incommodi. cum delectis obequitans, quia fugam aliter sistere non poterat,

fugientes pro hostibus caedi iussit: ita, paucis inte

188쪽

sectis, reliqua turba in castra redacta, totam deinde noctem tanta erat trepidatio) in armis exegit, nulla unquam fiducia hostium, quantum nunc desperatione omnibus exterritis. At illi successu laeti, machinis Corruptis, eadem . qua venerant, via domos repet, verunt. Affirmavit is casus Polybii prudentiam, qui, animadverso, locis iis vadosum mare esse, ut tribuli aus asseres ferreis claris horrentes, ad ρrohssendum

hostilam incursum iniicerentur, suaserat. Id consilium non Vecordia aSpernatus est consul; sed quod absumdum esse diceret, si, iam mino urbis fuerato ,frm dare congressum hostium Miderentur. .

XX. Prima deinde luce Carthaginienses, metu hostilium machinarum soluti , ruinas muri resecerunt, turribus etiam in eo multis per intervalla excitatis. Adversus quas Romani, simul atque novas machinas fabricaverant, aggeribus structis, saces inde et plena Pice ae sulphure vascula in tabulata turrium iaculabantur: ita multis partibus materia concepit ignem ;Romanisque inter flammas irrumpentibus , superata gemino periculo propugnatorum constantia cessit :fuga tamen securior fuit, quod victoribus per loca , quae, iisdem diebus saepius cruore persusa, lubricitate sallebant gradum, minor currendi facilitas fuit. Consul, toto aggere Potitus, murum ex adverSO moenium urbis, non longo ab illis intervallo , neque breviorem, quam illa erant, lateribus struxit, lassamque ante murum obiecit. Ibi praesidium imposuit, quatuor iaculatorum atque velitum millia: qui continuo moenia hostium observantes, simul apparere

quemquam in illis viderant, ut ab aequali altitudine,

189쪽

non frustra petebant. Atque inter haec serme opera, hasque Pugnas , illa aestas Praetentit. XXI. Consul, compulsis intra munitiones Carth giniensibus , quum eruptiones illorum minus iam

Irequentes , minusque timendas operibus et armis effecisset, ne otiosum in castris militem pateretur, donec tempus anni sinebat , praesidia punica, quae Passi in adhuc per uricam erant, expugnare, omnem que spem auxiliorum obsessis adimere statuit. Dimissis

igitur varia in loca, cum idonea manu, Iegatis tribunisque, ipse Nepherim, celebre irrito priorum ducum conatu oppidum, proficiscitur , cui per absentiam Hasdrubalis Bithyas praeerat: in quibusdam praefuisse Diogenem invenio: quod quia ignotum aliunde nomen est eo bello , inclinare cogor, ut hoc alterum nomen Bithyae suerit, quemadmodum per ea tempora duplici nomine celebratus Himilco Phamaeas suit. Huc ipse navibus per stagnum, C. Laelio terrestri itinere Circummisso, quum advenisset, castra ad Centum

quinquaginta passus ab hoste metatus, relictoque, ad Asros continenter in standos , Gulussa , Propere Carthaginem rediit, ne spatium temeritati suorum , aut hostium ingeniis desperationique, ad mutandam belli fortunam daret. Atque ita saepius ultro citroque commeando abest autem Carthagine Νepheris tribus ferme et viginti passuum millibus necubi res suae

detrimentum caperent, strenue providebat. XXII. Inter haec oppugnata machinis Romanorum Punica castra, collapso, quod inter tres turres fuerat, murorum spatio, adituin patefecerunt; quum SuperVe

niens Scipio tria dole torum millia sacere impetum iubet, ordinibus in altum ita densatis, ut, etiamsi urge-

190쪽

rentur primi, incumbente tamen suorum pondere, pedem quo referrent, non habentes, vi ac necessitate pedirumpere cogerentur. Dum ab ea Parte magno clamore magnisque viribus certatur, a mille ad hoc a consulo delectis castra capta sunt: qui neglectum a diverso Iatere vallum , Omnihus in eventum Ρericuli, quod ante oculos habebant, intentis, transcenderunt. Afri,

conspectos intra vallum hostes numerare non permittente metu, tanquam totus Romanorum exercitus imrupisset, effusa fuga se castris eiecerunt. Ibi patentibus in locis palantes adeptus Gulussa cum elephanti s N midisque suis, ingentem caedem fecit: intersecti dicuntur eo die milites agrestesque , cuius generis ad

Commeatus vehendos magna in castris inestitudo

fuerat, ad septuaginta millia, capta decem, semequatuor millia effugisse. XXIII. Nec tamen statim recipi Nepheris potuit, quae Petrae praealtae imposita, adhuc duos et viginti

dies exercitum occupatum tenuit, tanto dissiciliori DPpugnatione, quanto in locis asperis hiberna frigora vehementius sentiuntur. Sed magnum operae pretium ab hae expugnatione consuli suit; eodem enim sato Carthaginis vires cecidere. His enim e castris commeatus mittebatur obsessae urbi; haec altera spes punicum imperium amantibus , hoc unicum ad retinendos ambiguos vinculum erat; neque distulerunt cetera deinceps praesidia Romanorum fidei se permittere: unde, clausis in unam urbem Poenis, omnis in posterum accipiendi ulla ex parte commeatus sa- cultas intercidit.

SEARCH

MENU NAVIGATION